Distinctio 11
Si autem quæritur, etc.
CONVERSIO panis in corpus Christi, et vini in sanguinem ejus, non est formalis, remanentibus præexsistentibus accidentibus, scilicet sapore, pondere, figura et colore; sed potius substantialis a quibusdam dicitur seu transsubstantiatio, eo quod substantia panis et vini in corpus et sanguinem Christi convertuntur. Nec tamen hoc fit per novam corporis formationem vel præexsistentis augmentum, quia quantitas manet, nec panis se habet ut materia respectu corporis ejus: sic quod sub accidentibus sub quibus prius fuit substantia panis, transsubstantiatione facta, est corpus Christi, quod tamen illis accidentibus non afficitur; nec panis annihilatur, sed (ut dictum est) in corpus Christi convertitur. Occultantur autem idem corpus et sanguis sub aliena specie: tum ad vitandum horrorem sumentium, tum irrisionem infidelium; tum etiam ob fidei meritum, quæ scilicet est de his quæ non videntur. Sub duplici etiam specie conficitur, ut Filium Dei corpus et animam assumpsisse significetur, et utrumque in nobis ipse tueatur.
Quod nec unitatem ipsius tollit, quia sub utraque specie totum sumitur. Neque vero de aliis substantiis quam panis et vini confici debet aut potest. Cui tamen vino aqua miscenda est, ad unionem populi cum capite Christo significandam. Et quidem discipulis Christus mortale et passibile adhuc corpus tradidit; nos autem tale quale modo est, accipimus. Quod nec intinctum in sanguinem, sed siccum populo tradi debet.
Mirificus sermo panem demutat in artus, Audeat ut Christi sumere corpus homo.
Chapter 12 of 283