Skip to the text

Distinctio 12

Si autem quæritur de accidentibus, etc.

ACCIDENTIA panis et vini in Sacramento post consecrationem remanentia, non sunt in corpore Christi, quod videlicet eisdem non est affectum; nec sunt in pane et vino, quæ tunc nec exstant, sed stant sine subjecto, ea potentia sustentante divina; remanent autem ad mysterii ritum et fidei suffragium ac oris gustum. De fractione autem (falsis refutatis opinionibus) dicendum, quod vera est fractio in ipso Sacramento, non quidem in corpore Christi, quod impassibile est, sed in accidentibus remanentibus: ad significandum diversum statum corporis ipsius veri, scilicet in mundo, in sepulcro et in cœlo; atque ad significandum corporis ipsius mystici partes, quarum aliqua in beatitudine cum eo regnat, alia in mundo ambulat, alia autem in sepulcro quiescit. Est autem totus Christus in singulis partibus fractionis, quotiescumque fractio fiat ex eodem fundamento. Denique hoc quod quotidie facit sacerdos, et sacrificium et immolatio proprie dici potest. Est enim signum memoriale et figura immolationis pro nobis semel factæ. Hinc et quotidie sumitur in caritatis augmentum et medicinam peccatorum.

Subjecto quod inesse solet, se permanet ipso, Subjectoque datas gliscit habere vices.

Chapter 13 of 283