Skip to the text

Distinctio 13

Solet etiam quæri, etc.

SACERDOS quilibet, etiam pravus in moribus, in unitate Ecclesiæ exsistens, Eucharistiæ sacramentum conficere potest, malitia sua personali non obstante. Non enim in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris, cujus virtus sub tegumento visibilium rerum, salutem secretius operatur. At juxta Magistri sententiam, hæreticus ab Ecclesia præcisus sacerdos, conficere non potest, eo quod oblatio illa fit ex persona Ecclesiæ, a qua ille divisus est, etc. Secundum alios autem consecrare potest hæreticus, sicut et errans in fide (quod ultimum et ipse Magister concedit), si est sacerdos, servata forma, et intendens facere quod et alii faciunt seu Ecclesia facit. Dicit etiam Magister, a brutis animalibus corpus Christi non sumi, etiam si sumere videantur; sed nec hoc ab aliis tenetur. Hæreticum autem facit prava intentio in intelligentia Scripturarum; et incurritur hæresis ex verbis inordinate prolatis. Hinc hæreticus est, secundum Augustinum, qui alicujus temporalis commodi et maxime gloriæ principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones gignit vel sequitur.

Schismaticos placuit non consecrare Magistro, Hæresis et captos quos male suada tenet.

Chapter 14 of 283