Distinctio 14
C Post hæc de Pœnitentia agendum est, etc.
P OENITENTIA, de qua nunc agendum est, necessaria est hominibus per peccatum a Deo longe separatis. Est enim secunda tabula post naufragium, sicut Baptismus prima. Nam post Baptismum lapsi, per Pœnitentiam reparari possunt. At Baptismus est sacramentum tantum, Pœnitentia autem est et virtus, scilicet ea quæ est interius. A pœnitentia autem et Christus et Joannes præcursor ipsius, prædicationem inceperunt: quæ a puniendo dicta, a timore initiatur. Est igitur pœnitentia, præterita mala plangere, et plangenda iterum non committere: quod cum similibus accipiendum est in proposito plangentis. Unde erroneum est quod quidam dixerunt, veram pœnitentiam non fuisse, ubi plangentem contingit iterum peccare. Verumtamen per peccatum sequens pœnitentia prior et alia bona mortificantur; attamen si peccator iterum resurgat per pœnitentiam, opera in caritate facta reviviscunt, quamvis non ea quæ in peccato facta: nunquam enim viva fuerunt. Per quæ et sanus habetur intellectus ejus quod Augustinus dicit, inanem esse pœnitentiam quam sequens culpa coinquinat; similiter et id quod de relapsis dicit, non eos veniam consequi, etc. Quod etiam dicit, pœnitentem dolore gaudere debere, de perfectorum intelligitur pœnitentia. Quod vero Ambrosius ait, pœnitentiam non reiterandam, de solenni pœnitentia accipitur. Hinc conclusive tenendum, pœnitentiam toties reiterandam esse, quoties quis peccat. Nec contra est auctoritas Apostoli, cui erronee quidam innitebantur, si recte intelligatur, ut patet intuenti.
Quisquis pœniteat, quem jactat criminis unda, Comprendet tabulam, qua natet ipse, levem.
Chapter 15 of 283