Skip to the text

Distinctio 15

Et sicut prædictis auctoritatibus, etc.

A VERITATE longe deficiunt qui putant unum mortale sine altero dimitti, seu de uno sine altero pœnitentiam agi posse. Quod autem Scriptura dicit, Deum non punire bis in id ipsum, intelligendum est de his qui ex flagellis (quæ quidem quintuplici causa infliguntur) emendationem accipiunt. Sicut et accipiendum est quod Hieronymus adducit, aliquos temporaliter punitos, ne in æternum punirentur. Nam extra textum sciendum, quod in non pœnitentibus, etiam levia æternaliter saltem per accidens punirentur, quia scilicet cum eis simul et mortalibus decedunt. Quod etiam dicitur, civitatem complui in una parte et non in alia, non est in contrarium: quia non quoad criminis veniam, sed alicujus peccati desertionem quandoque hoc contingit. Sed et illud Ambrosii, Si fides desit, pœna satisfacit, intelligitur de peccato ignorato: nam fides hic stat pro scientia. Unde de uno peccato mortali sine alio satisfactio fieri non potest. Est enim satisfacere, peccati causas excidere et earum suggestionibus aditum non præbere: quod non facit qui vel in uno remanet mortali. Hinc nec blandiri sibi debent de eleemosynis, qui non de omnibus pœnitent, eo quod dicat Dominus: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Eleemosynam enim seu misericordiam oportet sibi ipsi homo primum impendat, scilicet de peccatis pœnitendo. Bona autem in statu peccati facta, non remuneratione gloriæ, sed temporali aliquo compensat Deus. Sed nec bona in caritate facta, per peccatum mortificata, nisi per pœnitentiam reviviscunt. Igitur unum peccatum mortale sine altero non dimittitur, sicut nec

A Christus hominem nisi totum aliquando sanavit: alias Deus inimico et ei qui non habet timorem, veniam daret, nec plenam, sed dimidiam: quod inconveniens esse patet. Denique et ad veram pœnitentiam, male ablatorum restitutionem fieri necessarium est, dummodo facultas adsit.

Nec sceleri credas, alio sine, parcier uni; Nec de hoc absque illo pœnituisse velis.

Chapter 16 of 283