Distinctio 16
In perfectione autem pœnitentiæ, etc.
B TRES ponuntur partes perfectæ pœnitentiæ, scilicet cordis contritio, oris confessio, et operis satisfactio: nam et corde, ore et operis consuetudine spiritualiter morimur. In cujus etiam signum tres mortuos Dominus suscitavit: unum in domo, alium extra portam, tertium jam fœtidum in sepulcro. Est autem pœnitenti necessaria discretio, ut scilicet consideret qualitatem criminis, tempus et locum, personam, et sic de aliis circumstantiis quæ ipsum variare et in aliud genus trahere possunt, quantumque in eo perseveraverit, et de omnibus doleat; nec confessionem dividat, paratusque sit sacerdoti obedire, et tunc tandem ad communionem Eucharistiæ accedat. Caveat autem ea quæ veræ pœnitentiæ sunt impeditiva, qualia sunt ludi et spectacula, et negotia vel officia in quibus sine peccato permanere non potest. In quibus tamen exsistentes, aliqua bona opera facere commonendi sunt, ut sic eos Deus ad pœnitentiam illustret. Est autem pœnitentia triplex. Quædam enim peragitur ante Baptismum ab adultis, quos veterem hominem exuere oportet priusquam novum induant; alia post Baptismum pro mortalibus; et alia pro venialibus: quæ etsi levia videantur, multiplicata tamen gravant et opprimunt. Quod tamen opprimere intelligendum est, non in quantum venialia manent, sed in quantum interveniret contemptus vel alia mortalis circumstantia.
Cor dolet, os loquitur, pœnas opus irrogat æquas, Cura salutaris crimina quando lavat.
Chapter 17 of 283