Distinctio 17
Hic oritur quæstio, etc.
S INE confessione ore tenus facta, dum tamen non adsit confessionis contemptus, sed ea in voto habeatur, et sine operis exterioris pœna, peccata deleri possunt per interiorem cordis contritionem. Per quod quidem contrariæ opiniones ad sanum intellectum reducuntur, et auctoritates quas adducunt, recte intelliguntur. Oportet autem ut hoc ad effectum perducatur tempore opportuno. Nec soli Deo confiteri sufficit, dummodo copia sacerdotis haberi possit qui pœnitentiam imponat. Nam satisfactionis modus et peccatoris reconciliatio, ad ministros Ecclesiæ pertinent, quæ sine confessione fieri non possunt. Sed et erubescentia in confessione est magna pars deletionis pœnæ debitæ pro peccatis. Unde et leprosis dictum est, quod ostenderent se sacerdotibus: unde et expedit, idem peccatum pluribus confiteri. Quærat autem confitens sacerdotem scientem solvere et ligare. Quod si sacerdos defuerit, socio interim confiteatur. Hoc tamen non est necessarium, quum auctoritatem absolvendi ille non habeat. Quod autem Petrum legitur flevisse, non tamen legitur eum peccatum confessum esse, prædictis non obstat. Non enim omnia facta scriptis mandata sunt. Similiter et alia quæ in oppositum facere videbantur, in textu dissolvuntur. Igitur necessaria est oris confessio pars pœnitentiæ, tum propter peccatoris erubescentiam, tum ob sacerdotis judicium, tum ad futurorum cautelam, et humilitatem.
Tandem sincerum cordis liquet esse dolorem, Si quis propositum ut confiteatur, habet.
Chapter 18 of 283