Distinctio 18
Hic quæri solet, etc.
CLAVES quibus regnum cœlorum indignis clauditur et dignis aperitur, non corporales sunt, sed spirituales: discernendi videlicet scientia et potestas judicandi, qua scilicet ecclesiasticus judex dignos habet recipere, et indignos excludere a regno Dei, id est Ecclesia et sacramentorum perceptione. Unde et hoc non hæreticis præcisis, sed Ecclesiæ ministris competit. Clavium igitur usus consistit in discernendo ligandos et solvendo, et illa exsequendo. Quamvis autem magis probabiliter solus Deus dicitur animam a peccato suscitare, et pœnam relaxare, et animam a macula purgare, quia solus caritatem infundit qua hæc fiunt; tamen et sacerdos dicitur peccatum dimittere, et peccatorem solvere, quia hæc facta vel non facta ostendit et manifestat.
A Etsi enim apud Deum aliquis solutus est, non tamen in facie Ecclesiæ talis habetur nisi per sacerdotis judicium. Ligare etiam sacerdos dicitur, dum pœnitentiæ satisfactionem imponit. Solvere autem dicitur, aliquid de eadem remittendo, et communionem decernendo. Item et ligare dicitur, contumacem excommunicando; et solvere, pœnitentem reconciliando. Per quam excommunicationem gratia et Dei protectio homini subtrahitur, et excommunicatus sibi ipsi relinquitur, et diabolo potestas in ipsum datur, nec orationes Ecclesiæ prodesse sibi putantur. Sunt autem hæc omnia intelligenda, dum adsit discretio, et clave non errante. Macula autem de qua dictum est supra, est dissimilitudo et elongatio. Tenebræ autem interiores stant in gratiæ ablatione et naturalium debilitate, quæ fiunt per peccatum, a quibus omnibus homo per pœnitentiam purgatur. In qua sacerdos vices habet medici, cujus est viventes quidem curare, non autem mortuos suscitare: hoc enim Dei est per gratiam ipsius facere.
B Donat presbytero binas Ecclesia claves, Ut bene discernat, judicet utque bene.
C
DISTINCTIO XIX. Postquam ostensum est, etc.
SOLIS quidem sacerdotibus, per ministerium episcopi, in promotione sua dantur claves: simul enim cum Ordine sacerdotii et claves recipiuntur. Magistro tamen de clave scientiæ seu discretionis videtur, quod non omnes eam recipiant. Sed hoc ab aliis non tenetur nisi limitatum, scilicet ad dignam receptionem ejusdem clavis, quæ scilicet est auctoritas discernendi. Nam et illa stare potest sine actuali cognitione. Sed et qui scientiam habent, dictam tamen discernendi auctoritatem non habent nisi ordinati, ergo nec scientiæ clavem. Igitur claves illas ligandi et solvendi sacerdotes omnes, dum ordinantur, accipiunt; sed soli boni eas digne habent, et eis digne utuntur. Tametsi autem sancti viri non sacerdotes, benedicere aliis possint, non tamen ea benedictione quæ est sacerdotum: quam et quamvis omnes habeant, soli tamen boni habere dicuntur, quia hi soli recte ea utuntur. Neque tamen mala quorumdam sacerdotum vita bonos lædit, dummodo in bona ipsorum doctrina ipsis obsequantur. Quod autem Propheta dicit contra sacerdotes malos, vivificare scilicet eos qui non vivunt, etc., intelligitur de præcisis ab Ecclesia. Quod etiam Dominus per Malachiam dicit, Maledicam benedictionibus vestris, quoad ipsorum sacerdotum maledictionem, seu quoad eos quos adulando seducunt, intelligi debere dicit Gregorius. Sacerdos igitur alios solvere volens et ligare, justus esse debet in vita, et discretus in scientia.
Sacrifici iisdem omnes donantur clavibus, etsi Sola ipsarum usum dictio juris habet.
Chapter 19 of 283