Skip to the text

Distinctio 20

Sciendum est etiam, etc.

P OENITENTIÆ tempus quidem conceditur peccatori usque ad extremum præsentis vitæ terminum; sed est periculosum usque adeo eamdem differre, pro eo quod non ex timore servili, sed amore fieri debet ipsa pœnitentia. Hinc et Augustinus seram in tantum difficultare videtur pœnitentiam. Difficile enim est in ultimo statu vere pœnitere propter multa impedimenta tunc occurrentia, mundum scilicet, filios et uxorem, et mortis dolorem, et similia. Possibile tamen est, et tunc hominem veraciter pœnitere; sed absque condigna satisfactione hinc discedens, acerbissimam purgatorii pœnam se passurum, certum habeat, nisi ob vehementiorem contritionem in hac vita ea remittatur. Denique, et alii qui etiam mature pœnitentes, satisfactionem in hac vita non expleverint, in purgatorio persolvent. Unde per eleemosynas et amicorum orationes, pœnitentiæ eorum pondus est relevandum. Neque morientibus pœnitentia imponenda est, sed innotescenda dumtaxat, quam peragant, si convalescant. Neque alicui morienti reconciliationem petenti ea deneganda est: quam etiam si tunc petere non possit, et prius eam appetierit, sufficit. Hinc et a publico crimine sacerdos simplex in casu mortis, episcopo absente, absolvere potest: quod tamen alias, eo inconsulto, facere non debet, sicut nec virgines consecrare. Denique, si moriens sacerdotem petat, nec habere possit, oblatio ipsius non venit respuenda.

In seros dilata dies confessio, prodest; Ultima raro tamen corrigit hora scelus.

Chapter 20 of 283