Skip to the text

Distinctio 21

Solet etiam quæri, etc.

Q UÆDAM peccata, venialia scilicet, etiam post hanc vitam quibusdam remittuntur, his scilicet qui in hac vita ut sibi remitterentur, meruerunt: in gratia videlicet decedentes, et in hac vita lignum, fœnum aut stipulam super fundamento fidei (secundum Apostolum) ædificantes; hæc temporalia plus justo, citra tamen aversionem a Deo, diligentes. Nam hi qui aurum et argentum aut lapides pretiosos, scilicet caritatem Dei et proximi ac pia opera, ædificant, etiam ab hoc igne erunt immunes, intelligendo de perfectis in dicta dilectione. Qui quidem ignis etsi transitorius sit, gravis tamen est plurimum. In præsenti enim exhibetur misericordia, in futuro vero justitia exercebitur. Debent autem in confessione omnia detegi et singula mortalia quorum aliquis habet memoriam, prius scilicet legitime non confessorum; alia autem in generali sufficit dicere, sicut et ipsa venialia, quæ et utraque per confessionem generalem remittuntur. Cavendum est etiam confitenti, quod sicut nullum mortale debet scienter reticere, sic nec confiteri quod non fecit. Neque enim mentiendum est in confessione veritatis. Sacerdos quoque omnino caveat, ne confitentium ullo modo peccata prodat. Nec subditi proprium sacerdotem confitendo dimittant; nec sacerdos alium ad confessionem accipiat. In casu tamen ignorantiæ proprii sacerdotis, alium quandoque requirere licet.

Criminis horrendi si quos oblivio cepit, Purgantur, tristi dummodo mente dolent.

Chapter 21 of 283