Distinctio 22
Quumque multis auctoritatibus, etc.
P ER recidivum in peccatum per pœnitentiam remissum, peccata priora redire dicuntur. Quod quidem quomodo vel quousque fiat, auctores diversimode seu sub duplici modo loquuntur, dicentibus quibusdam ea ipsa redire, nec tamen ea per hoc bis puniri, ut apparet, quum peccator pro eis non condigne pœnituisse videatur, et ingratus quoque exsistit recidivando; aliis vero dicentibus, quod redeant quantum ad pœnam, per modum circumstantiæ aggravantis peccata iterum commissa. Quod quamvis Magister sub dubio relinquat, recentioribus ultimum hoc tamen magis placet. Est autem in actione pœnitentiæ, secundum quosdam, sacramentum, id quod fit exterius; res vero ipsius, est contritio pœnitentis. Secundum alios vero, id quod fit exterius, est sacramentum tantum; contritio vero interior, est res et sacramentum; remissio vero peccatorum, est res ejus tantum.
Hoc peccatori cruciatus acerbior instat, Crimina quo novit plura remissa sibi.
Chapter 22 of 283