Distinctio 23
Præter præmissa est etiam aliud, etc.
UNCTIO Extrema sacramentum est exeuntium de hac vita, et fit oleo per episcopum consecrato. Nempe inter tres unctiones quibus utitur Ecclesia, scilicet chrismatis et catechumenorum, est illa tertia quæ dicitur oleum infirmorum. Quod quidem sacramentum institutum est ad peccatorum remissionem, et corporalis alleviationem infirmitatis: quæ tamen non semper sequitur, quum hoc nec homini semper expediret. In quo etiam ipsa exterior unctio est sacramentum tantum, res vero ipsius est interior peccatorum remissio et virtutum ampliatio. Quod etiam sacramentum ex contemptu vel negligentia omittere nullus debet, nec etiam reiterare, nisi et morbus redeat; ac per hoc est quidem reiterabile quoad suscipientem, non tamen quoad materiæ identitatem.
Hinc decessurus, perfunditur unguine sacro, Ut valeat superas fortis adire domos.
Chapter 23 of 283