Skip to the text

Distinctio 24

Nunc ad considerationem, etc.

SEPTEM sunt Ordines ecclesiastici. Nam aliqui in Ecclesia sunt ostiarii, alii lectores, exorcistæ, acolythi, subdiaconi, levitæ, insuper et aliqui presbyteri. Quorum singulorum officia quæ sint, et alia ad ipsos pertinentia, Magister in textu aperte et prolixe prosequitur. Quos etiam Ordines in semetipso Christus exhibuit, et Ecclesiæ servandos reliquit. Horum autem Ordinum ultimi tres sunt sacri, scilicet subdiaconatus, diaconatus et presbyteratus; alii dicuntur non sacri respectu illorum.

A Est autem Ordo sacrum quoddam signaculum, per quod specialis potestas traditur ordinato. Hinc et omnibus his nomen Ordinis convenit. Et quia in omnibus sacramentum significatur, ideo et omnes hoc respectu sacri dicuntur. Sunt insuper et alia nomina dignitatum seu officiorum, quæ non sunt Ordinum, ut pontificatus et episcopatus, quæ et ulterius in textu distinguuntur. Debent autem assecuti Ordines ecclesiasticos, conari ut vita eorum dignitati respondeat, ut sic plebs ex eis proficiat, et ipsis gratanter obtemperet, a quibus sacramenta percipiunt et Missarum solennia audiunt. Quæ quidem Missa dicitur, vel quia missa est hostia quæ ibi commemoratur; vel quia missus cœlestis venit ad consecrandum corpus dominicum.

Officiis sacer Ordo suis discrimina sumit, In se quæ voluit Christus obire prius.

Chapter 24 of 283