Skip to the text

Distinctio 25

Solet etiam quæri, etc.

A N ab hæreticis tradi vel accipi possit Ordinis sacramentum, diversæ sunt auctorum sententiæ, dicentibus quibusdam quod non, pro quo multas inducunt auctoritates; aliis oppositum asserentibus, quod et tenetur, si in forma Ecclesiæ id tradant, quamvis hoc in sui faciant perniciem. Auctoritates autem quæ oppositum dicere videntur, prætendentes quod sacramenta ab hæreticis accepta, falsa sint et inania, etc., intelliguntur quoad effectum gratiæ inde consequendum. Qui autem pro Ordinum collatione aliquid dant vel accipiunt, simoniaci dicuntur, et utrique veniunt puniendi. Verumtamen qui ignoranter a simoniacis ordinantur, tolerari possunt; scienter autem ab eis ordinati, consecrationem habent irritam. Est autem triplex simoniacæ hæresis species quoad Ordines. Quidam enim simoniaci a simoniacis simoniace ordinantur; alii simoniaci simoniace, sed non a simoniacis; tertii vero non simoniaci, a simoniacis. Et hi tolerari possunt, dummodo ignoranter hoc fecerint. Quod etiam dicitur, a simoniacis ordinatos damnandos, intelligitur nisi violenter ab eis quis ordinetur. Porro in subdiaconum ante annos quatuordecim non debet quis ordinari, in diaconum non ante viginti quinque, in presbyterum autem non ante triginta. Quæ tamen hodie modificata sunt, ut presbyter quis ordinetur, vicesimum quintum habens seu agens annum.

Si datur oblato sacer Ordo numismate, dantem Stringit et emptorem pœna Simonis atrox.

Chapter 25 of 283