Distinctio 26
Quum alia sacramenta, etc.
MATRIMONII sacramentum in paradiso ante peccatum primo institutum est pro officio generandi prolem. Nunc vero est etiam pro cavendi criminis remedio. Quæ et ultima institutio in hoc a prima differt, ac etiam quod prima fuit necessitatis, illa autem genero humano multiplicato, est voluntatis. Quarum prima facta est in paradiso, altera vero extra. Quidam autem hæretici perniciose sentientes, nuptias condemnant, quum tamen et Christus sui præsentia nuptias approbaverit, et easdem Apostolus commendaverit. Significat autem hoc sacramentum conjunctionem Christi cum Ecclesia. Quod etiam per animorum consensum absque copula carnali perfectum est, quamvis sic a perfecta deficiat significatione.
Naturæ officio connubia præstita quondam, Jam sunt et fragilis carnis honesta salus.
Chapter 26 of 283