Distinctio 28
Hic quæri debet, etc.
CONSENSUS de futuro Matrimonium non facit, etiam si juramento firmatus fuerit, quum per hujusmodi juramentum fit confirmatio non de facto, sed fiendo. Hinc si alter contrahentium ad aliam copulam transierit, dissoluta est prima promissio. Lex autem quæ aliud dicere videtur, intelligenda est, si verba de præsenti intervenerint, aut quod futurum sit Matrimonium. Traditio autem parentum ipsius sponsæ et sacerdotis benedictio, de sacramenti substantia non sunt, sed ad quamdam ipsius pertinent solennitatem et honestatem. Sed consensus etiam occulte per verba de præsenti expressus, Matrimonium in conscientia perficit, ut dictum est, quamvis in Ecclesiæ judicio verba illa non cogant, quum testari non possint. Debet autem ille consensus esse in conjugalem societatem: quapropter mulier ex latere viri sumpta scribitur. Unde et inter fratrem et sorores cohabitantes Matrimonium non est; fuit autem inter Virginem et Joseph.
Copula si fuerit verbo contracta futuro, Nondum conjugii fœdera certa manent.
Chapter 28 of 283