Skip to the text

Distinctio 30

Nec solum coactio, etc.

MATRIMONIUM error dissolvit, non quidem omnis, sed qui conditionis est servilis aut personæ; non autem ille qui est qualitatis, ut probitatis, aut pulchritudinis, aut fortunæ, scilicet divitiarum. De consensu autem in matrimonium Mariæ et Joseph sentiendum, quod Virgo proposuit servare virginitatem, nisi Deus aliter revelaret, et sine voto expresso in societatem maritalem seu conjugalem consensit ex consilio familiari Spiritus Sancti. Postea vero una cum Joseph votum expressit, fuitque inter eos conjugium perfectum sanctitate, licet non ita significatione, quia sine copula carnali. Sunt autem multæ causæ cur matrimonium communiter contrahatur. Quædam principales, ut prolis procreatio, et fornicationis vitatio. Quædam etiam sunt minus honestæ, ut divitiæ et pulchritudo. Et aliæ honestæ, ut pax et reconciliatio. Nec tamen dictæ causæ minus honestæ Matrimonium impediunt, ut quidam volebant, eo quod malitia contrahentis sacramentum non maculat. Fuerunt autem et causæ speciales contractus inter Virginem et Joseph, ut scilicet Virgo solatium haberet et sustentamentum, partus autem virgineus diabolo celaretur, et Joseph testis esset castitatis conjugis suæ.

Sunt duo, quæ dicant dissolvere fœdera lecti; Sunt errata duo, quæ temerare negent.

Chapter 30 of 283