Distinctio 31
Post hæc de bonis conjugii, etc.
TRIA sunt Matrimonii bona, scilicet fides invicem servanda, et proles suscipienda ac educanda, et sacramentum de Matrimonii societate non dissolvenda, etiam si quando corporalis fiat disjunctio. Neque hoc tertium deficit in Matrimonio, etiam si prima duo deficere contingat. Conjuges tamen qui prolem nolunt, sed sterilitatem procurant, potius fornicarii judicandi sunt; et si fetus tunc animatus fuerat, sunt homicidæ. Dicta autem bona sic Matrimonii actum ordinant, ut si fiat causa prolis, peccatum non sit; aut sit non mortale, ut quum servata fide tori, conveniunt causa incontinentiæ. Quod autem Apostolus dicit hoc esse secundum indulgentiam, accipiendum est de indulgentia concessionis, si fiat causa prolis, quasi de minus bono, non tamen malo. Si vero fiat causa incontinentiæ, accipiendum est de indulgentia permissionis, quasi de minus malo, scilicet veniali, dummodo intra limites Matrimonii fiat: quos limites si quis excedat, non excusatur. Nec est contra prædicta, quod concupiscentia semper mala est. Verum est enim de malo pœnæ, et non culpæ, nisi ut dictum est. Gregorius autem ab ingressu Ecclesiæ prohibet post accessum ad uxorem eum tantum qui hoc agit incontinentiæ causa, vel quia raro fit sine hujusmodi concupiscentia.
Quæ tria conjugii bona sint, quibus illud hone-Redditur, hocce loco, docte Magister, agis. |stum
Chapter 31 of 283