Skip to the text

Distinctio 32

Sciendum etiam est, etc.

QUAMVIS in aliis vir mulieri præest sicut caput corpori, tamen in redditione debiti jus est eis æquale, adeo quod etiam si non causa prolis mulier debitum poscat, vir ei reddere teneatur, et econtra; et neuter, etiam ad continendum, sui corporis potestatem habet, nisi de consensu communi. Attamen licet peccatum non sit, debitum reddere; exigere tamen ultra generandi necessitatem, veniale est; mœchari vero, criminale. Quod si vir uxori consentiat ut Deo continentiæ votum offerat, si tamen revocet priusquam mulier impleat, revocatum est; non autem, si jam fuerit impletum. Quamvis autem petenti debitum reddi debeat, sunt tamen dies in quibus hoc ipsum petere non licet, ut in textu. Quod autem Hieronymus aliter dicere videtur, de Ecclesiæ ministris accipiendum est. Sunt et tempora in quibus nuptiæ celebrari non debent, ut a Septuagesima usque ad octavam Paschæ, et tribus septimanis ante festum Joannis, secundum Magistrum. Alias autem dicitur de diebus Rogationum usque ad octavam Pentecostes; item ab Adventu usque post Epiphanniam.

Debita certa ligant socialis fœdera lecti, Quæ pariter conjux debet uterque sibi.

Chapter 32 of 283