Distinctio 33
Quæritur hic de antiquis, etc.
AMUNDI quidem exordio unus unam habuit uxorem: quod et observatum esset si primi parentes non cecidissent. Nam inter filios eorum et filias unus uni conjungebatur, quum nec aliæ essent mulieres. Lamech vero primus legitur duas habuisse uxores, et quidem reprehensibiliter, quia carnaliter. Quia tamen processu temporis omnes pene ad idola declinabant, divinitus consultum est, patres plures ducere, ne Dei cultus et notitia ex eorum paucitate deficeret. Unde et maledicta in lege sterilis habebatur. Hinc etiam non imparis meriti æstimatur castitas conjugalis Abrahæ castitati virginali Joannis, quum utraque Deo pro tempore militaverit. Nec patres fidem tori per hoc violarunt, quod Deo volente plures habebant uxores: quia suis fidem servabant. Sub lege etiam de conjugio magis expressum fuit. In nova autem lege fecunditati virginitas præfertur, et sacerdotibus castitas indicitur, eo quod per totum mundum fides jam est publicata.
Cura sacræ sobolis, non exsecranda libido, Patribus uxores suasit habere duas.
Chapter 33 of 283