Skip to the text

Distinctio 34

Nunc superest attendere, etc.

AD contrahendum Matrimonium aliquæ personæ sunt plene legitimæ, scilicet sine omni impedimento; aliquæ autem ex toto illegitimæ, ut habentes impedimentum Ordinis sacerdotalis, aut hujusmodi; quædam vero medio modo se habent, aliter tamen nunc quam olim, ut quibus obstat frigiditas vel cognatio. Quod si quis causa frigiditatis debitum reddere non potest, si utrisque placet, simul manere possunt. Quod si mulier vult esse mater, et nunquam convenerunt, et hoc legitime probet, contrahere cum alio permittitur, nisi et ipsa sit inhabilis. Quod si ex maleficio impediatur, pœniteat de peccatis suis, et per exorcismos Ecclesiæ restituatur: per quos si non liberetur, potest alteri nubere, judicio Ecclesiæ interveniente: ubi si convaluerit, non potest ad priorem redire nisi Ecclesiæ judicio. Furiosi etiam et amentes, ut sic, contrahere non possunt. Sed et ille qui cum sorore uxoris suæ dormit, neutram illarum habere debet, et uterque sine spe conjugii remanebit. Neque vero propter infirmitatem corporalem dimittere licet conjugem, sed magis alter alteri auxilio esse debet in hoc casu.

Qui sint connubiis apti, quæ pacta secundum Legem ullo aut nullo sint dirimenda die.

Chapter 34 of 283