Distinctio 35
Hoc etiam notandum, etc.
UXOREM vir dimittere potest propter adulterium: et hoc, si ipse simili crimine pollutus non sit. Quod si uterque reus sit, neuter propter hoc alterum potest dimittere. Si vero propter adulterium unius separati fuerint, neuter alium ducere potest alio adhuc vivente; possunt autem invicem reconciliari. Quod si vir adulteram pœnitentiam non agentem retinere vellet, in crimine sibi participare videretur; repulsam tamen etiam et pœnitentem reconciliare sibi poterit, nisi sæpe recidivet. Nec potest aliquis in uxorem ducere eam quam prius per adulterium polluit, si ipsa machinata sit in mortem prioris mariti, et alter alteri, adhuc priore marito vivente, fidem de ducendo dederit.
B Nonmœchæ mœchum, si vult, tamen absque viri Vivo illo alterius, mittere jura sinunt. [spe
Chapter 35 of 283