Distinctio 36
Nunc de conditione videamus, etc.
MULIER libera servum ducere potest, similiter et vir ingenuus ancillam. Quod si libero de servitute alterius constitit, fixum erit Matrimonium; sin autem deceptus est, dimittere potest junctam sibi personam, postquam scire incipit. Potest et esse conjugium inter virum et mulierem, si ambo servilis sint conditionis, dummodo voluntas dominorum utrisque accesserit: imo, secundum quosdam, dominis etiam dissentientibus. At si conjux liber servum se fecerit præter conjugis suæ consensum, per hoc nec separabuntur, nec ipsa serva efficitur. Matrimonium etiam contrahi non potest, nisi masculus decimum quartum habeat annum, et puella duodecimum: alias separari possunt, quamvis ex consensu parentum id factum sit. Juncti vero præcedenter, si post discretionis annos voluerint simul manere, possunt; ante septennium tamen nec sponsalia contrahi possunt, quum contrahentes saltem intelligere habeant quid agatur.
Quomodo conjugium impediat servum esse, quo- Cuique anno liceat fœdus inire tori. [toque
Chapter 36 of 283