Skip to the text

Distinctio 37

Sunt igitur quidam, etc.

IN Ordinibus sacris, scilicet subdiaconatu et supra constitutus, conjugium nequaquam contrahere potest; et si de facto contrahat, nullum est, et dirimitur. In aliis vero Ordinibus contrahi permittitur conjugium, nisi religionis habitum sumpserint ordinati, vel continentiæ votum emiserint. Interdicitur etiam conjugium uxorum suarum occisoribus, qui et pœnitentiam agere compelluntur, aut spirituali gladio feriendi sunt nolentes, non curato de legibus sæcularibus in hac parte.

Occidens proprium mulier violenta maritum, Nullo deinde alii nubere jure potest.

Chapter 37 of 283