Skip to the text

Distinctio 38

Nunc de voto inspiciamus, etc.

VOTUM (quod quandoque Matrimonium impedit, quandoque etiam dirimit) est quædam spontaneæ promissionis testificatio, quæ de his quæ Dei sunt, proprie fieri debet. Hinc vota fatua irritanda sunt nec vota reputanda. Et est votum multiplex, scilicet commune et singulare, simplex et solenne. Inter quæ, votum simplex seu privatum continentiæ, Matrimonium impedit contrahendum. Solenne autem continentiæ votum, quod scilicet in facie fit Ecclesiæ, per sacri Ordinis susceptionem vel professionem religionis solennizatum, dirimit etiam contractum. Nam quod ante licitum fuit, post votum fit illicitum. Quod si tales contrahunt, ab Ecclesiæ ingressu arcendi sunt quousque humiliter satisfaciant: quo modo etiam intelligendus est loqui Innocentius.

Quamvis autem adulterium grave sit, gravior tamen est incestus, et peccatum contra naturam gravissimum. Mulier etiam quæ maritum in remotis agentem mortuum putans, alium ducit, eo redeunte, ad ipsum redire debet, alio dimisso; nolens autem, est excommunicanda. Qui vero uxore dimissa secedit, et aliam ducit, et post ductus pœnitentia vult secundam dimittere, asserens se aliam habere, nec tamen permittitur, Ecclesia scilicet non credente, per obedientiam quidem et timorem jam incipit excusari, et debitum petitus reddere potest mulieri illi, quæ scilicet per ignorantiam excusatur, sed petere non debet. Hæc Magister. Sed quod talis reddere possit debitum etiam petitus, non tenetur.

Quid votum, quotuplexve fiet, quandove resistat Quominus uxorem ducere rite queas.

Chapter 38 of 283