Distinctio 39
Post hæc de dispari cultu, etc.
A PERSONIS diversarum religionum, ut Christiana et homine Judaicæ superstitionis, etc., Matrimonium simul contrahi non potest, quum dispar cultus faciat personas ad contrahendum illegitimas. Nec est contra hoc Apostolus, qui scilicet de his loquitur qui dum contraxerant, ambo fuerunt infideles. Quamvis autem dimittere possit fidelis infidelem etiam cohabitare volentem, suadet tamen Apostolus ipse, quod si de infidelibus conjugibus unus ad fidem convertatur, et alter cum eo habitare citra injuriam consentit Creatoris, quod ipsum non dimittat: quia forte per eum similiter convertetur. Potest autem et conjux conjugem propter alias concupiscentias, quæ animam a Deo aberrare faciunt, dimittere. Quod si infidelis sua sponte discedat, aliam ducere fidelis potest; nec sequi eam tenetur, quum ambo infideles exsistentes juncti fuerint. Si vero ambo juncti fuerunt fideles, sed unus infidelis fiat, alter eam dimittere potest; sed aliam, illa vivente, ducere non potest. Ratum est enim conjugium fidelium, non autem infidelium: quia solvi potest, nec habet illud triplex bonum quod Matrimonii actum a peccato excusat, nec meretur præmium, quia ex fide non est.
Nulla tenent illos valido connubia nexu, Quos retinet dispar religionis amor.
Chapter 39 of 283