Distinctio 40
Nunc superest de cognatione, etc.
QUUM et cognatio et affinitas Matrimonium impediat, in hac distinctione de carnali videndum est, dehinc etiam de spirituali. Ut autem olim observatum est, ad septimum usque gradum habuit illa cognatio Matrimonium impedire: quod ex doctorum veterum auctoritatibus liquet, quamvis aliter Isidorus et alii quidam inveniantur gradus illos quoad truncum, computare. Quod autem Gregorius genti Anglorum in quarto et in quinto gradibus contrahere concessit, ad tempus hoc fieri votuit, quum novitii essent in fide. Extra litteram tamen notandum, quod modificante hoc Ecclesia, hodie universaliter in quinto gradu et supra, inter personas alias legitimas, contrahi potest, et truncus incipitur a patre.
Fœdera conjugii prohibens cognatio carnis, Recta lege quotum duret adusque gradum.
Chapter 40 of 283