Skip to the text

Distinctio 41

Nunc de affinitate, etc.

AFFINITAS (quæ et ipsa Matrimonium impedit) est parentela quæ ad virum pertinet ex parte uxoris, et econtra, eo quod vir et uxor ejus una caro dicuntur. Sic ergo vir et soror uxoris ejus sunt in primo affinitatis gradu, filii vero uxoris in secundo gradu, et sic consequenter. Et illa olim impedivit usque ad septimum gradum; hodie vero tantum usque ad quartum gradum inclusive impedit, modificante hæc Ecclesia. Manet autem ipsa affinitas, etiam Matrimonio transeunte, ita ut impediat contractus prohibitos æque sicut prius, eo quod vir et mulier, juxta verbum Dei, sunt duo in carne una. Unde et contra prædicta conjunctos Ecclesia separat. Si tamen ignoranter conjuncti fuerunt, filii eorum legitimi reputantur. Notandum autem juxta hæc, quod licet fornicatio sit omnis coitus extra conjugem, specialiter tamen est meretricum, viduarum et concubinarum. Stuprum vero est virginum defloratio illicita. Adulterium, alieni tori violatio. Incestus, consanguinearum vel affinium abusus. Raptus autem, violenta eductio puellæ de domo patris, ut ea corrupta in uxorem habeatur, sive ipsi, sive parenti illa fiat violentia: quod quidem morte punitur, nisi per confugium ad Ecclesiam raptor evadat. Sunt quoque notanda quædam nomina ad hæc pertinentia, scilicet fratrissa, levir, janitrix et glos: quæ quid significant, patet in textu.

Quod jus cognatos inhibet connectier una Legitime, affines nectit idem minime.

Chapter 41 of 283