Distinctio 42
De parentalium graduum famosa, etc.
INTER ea quæ Matrimonium impediunt, est etiam spiritualis cognatio seu propinquitas, quæ scilicet est inter compatrem pueri carnalem et commatrem spiritualem, et inter eos quorum unus alterum de sacro fonte levavit, aut in catechizatione vel Confirmatione tenuit, ac etiam inter filios carnales et spirituales ejusdem hominis. Hæc ergo Matrimonium impedit: et si tales fuerint juncti, separandi sunt. Si tamen post legitimum Matrimonium aliquis ut ab uxore separari posset, filium suum levaret vel baptizaret, per hoc separandus non est, sed pœnitentiam agat. Auctoritates vero quæ eum separandum dicunt, intelligendæ sunt de his qui filios suos levant ante contractum conjugium; vel solum ad terrorem loquuntur. Filii quoque alicujus naturalis et spiritualis Matrimonio jungi non possunt, sive ante vel post cognationem spiritualem nati sint: et hoc quoad eos per quos ad compaternitatem deventum est, de aliis secus. Neque vero uxoris suæ commatrem aliquis post ejus mortem ducere potest. Nec vir et uxor puerum simul levare debent. Per hæc autem bigamia vel trigamia damnanda non est, quamvis a sacerdotio prohibeat.
Non tam sæpe vetat nubentem agnatio carnis, Mystica quin multo sæpius illud agat.
Chapter 42 of 283