Skip to the text

Distinctio 43

B Postremo de conditione resurrectionis, etc.

NULLUS fidelium dubitare permittitur, omnes qui et nati sunt et nascentur, et qui mortui sunt et morientur, divina virtute in die novissimo resurrecturos ad tubam Christi: per quam aliquod evidens et præclarum signum intelligitur; et quandoque vox vel Filii Dei vel archangeli appellatur. Fiet autem hoc media nocte, non quoad tempus, sed quia occulte, quando scilicet non putatur; et conscientiarum libri aperientur: quod tamen bonis non ad tristitiam cedet, sed gaudium et gratiarum actionem. Quorum etiam peccata per pœnitentiam hic deleta, secundum mentem Magistri, aliis non patebunt; sed malorum scelera omnibus fient manifesta. An vero aliqui sine morte media ad judicium venturi sint, quamvis dubium videatur, pars tamen negativa Scripturis magis apparet conformis. Quamvis etiam omnes resurgent incorrupti, quia membris integri; non tamen omnes impassibiles, quia hoc fallit in damnatis.

Mortales omnes, præsentes atque futuros, Et quos jampridem fœda sepulcra tenent, Ultima judicii surgentes hora videbit, Laturos factis præmia digna suis.

Chapter 43 of 283