Distinctio 44
Solent autem nonnulli percontari, etc.
IN perfecta quidem ætate, scilicet juvenili, omnes homines absque dubio resurgent. At non in eadem statura, sed in ea quilibet, quam vel habuit vel habuisset, si ad perfectam, non impeditus pervenisset ætatem. Omnes quoque generaliter resurgent omnibus membris integri, quocumque materia corporum prius fuerit dispersa, ita videlicet ut tota humani corporis materia toti illi corpori sit reddenda, quemadmodum in statua contrita et ex eadem materia reparata adverti potest. Hoc tamen dissimili fiet qualitate in corporibus bonorum et malorum. Nempe bonorum corpora dotanda sunt dotibus gloriæ, malorum vero corpora absque his, æternis ignibus tradenda. Quæ etiam an cum deformitatibus suis surrectura sint, Augustinus sub dubio reliquit, nec curandum putavit, quum de eorumdem certa constet damnatione. De abortivis quod resurgant, asserendum est, si unquam anima vixerint rationali. Quæ et tunc, sicut et monstra, a monstruositate illa sua sunt emendanda.
Quantumcumque senes et quantūcumque tenelli Quidam obeant, vultus omnibus æquus erit.
Chapter 44 of 283