Skip to the text

Distinctio 45

Præterea sciendum est, etc.

STATIM post mortem corporalem, animæ pro meritis vel demeritis in locis sibi deputatis præmia sua vel pœnas accipiunt; quæ tamen post judicii diem augebuntur, corpore scilicet resumpto. Qui vero puniendi sunt, juvari poterunt per Ecclesiæ suffragia: hi scilicet qui in præsenti vita, ut juvarentur, meruerunt; quilibet pro modo suo. Quamvis autem pompæ funerales magis sint ad vivorum solatia, decentem tamen curam defunctis exhibere laudabile est. Quod si pro divite multa fiant suffragia, pro paupere vero pauca, vel tantum generalia, proderunt quidem ceteris paribus utrique in hoc pariter, quod non prosunt diviti ad pleniorem liberationem, bene tamen ad celeriorem. Hi autem qui in fine mundi reperientur, per ignem conflagrationis et Sanctorum orationes purgabuntur. Orationes etiam nostras angeli Deo, qui omnia prænovit, offerre dicuntur, quando quid agendum sit percipiunt. Quas quoque Sancti cognoscunt, quantum ad eorum pertinet gaudium et nostrum auxilium.

Viventum preculas animis prodesse quibusdam, Si tamen hoc ipsum promeruere prius.

Chapter 45 of 283