Distinctio 46
Sed quæritur hic, etc.
NON obstantibus quibusdam auctoritatibus, si recte intelligantur, dicendum est, quod circa damnatos est aliqua Dei misericordia in eorum putione: non tamen sic, quod a pecatis vel damnatione per hoc absolvantur. Quum autem misericordia Dei et ipsius justitia sint idem, tamen propter diversam nostram de Deo conceptionem seu effectum Dei, aliqua ipsius opera misericordiæ, aliqua vero justitiæ attribuuntur. Qui et nunc occulte judicans, scilicet purgando, convertendo vel excæcando, tandem manifeste judicabit. Cujus quoque judicia, circa res omnes dispositio quandoque vocatur. Quod etiam Psalmista dicit, universas vias Domini misericordiam esse et veritatem, intelligi potest pro eo quod duplex est adventus ipsius, quorum unus misericordiam respicit, alter justitiam; vel quia ejus dono bona facimus, et mala declinamus. Quæ etiam, misericordia videlicet et justitia, in omnibus Dei reperiuntur operibus: secundum aliquos quidem secundum essentiam, non autem secundum effectum; secundum alios autem, etiam secundum effectum vel signum, et hoc vel occulte vel aperte.
Commiserans judex, alias æquissimus, ipsos Damnatos punit, quam meruere, minus.
Chapter 46 of 283