Skip to the text

Distinctio 47

Solet etiam quæri qualiter, etc.

AN vocaliter vel mentaliter tantum judicii extremi sententia proferenda sit, non est usquequaque per Scripturas explicatum. Cum Christo tamen perfecti, secundum Scripturas, certo judicabunt. Quod quidem per sedes duodecim quas ipse dicit, significatur. Erunt autem in judicio ordines quatuor: nam aliqui judicabuntur et peribunt, ut impii Christiani; alii vero tunc peribunt, sed non judicabuntur, ut infideles; alii autem judicabuntur et salvabuntur, decedentes scilicet in pœnitentia; alii quoque sine judicio tunc salvabuntur, ut perfecti in hac vita. Congregabuntur autem judicandi ad judicium angelico ministerio, purgatione mundi per conflagrationem ignis jam completa. Et electi quidem in aere, reprobi autem erunt in terra. Sicque finaliter ultima a judice proferetur sententia. An vero reprobi post judicium a dæmonibus puniendi sint, an non, diversimode loquuntur diversi; negativa tamen probabilior videtur.

Ultima prudenti dabitur sententia Christo, Quam confirmabit candida turba patrum.

Chapter 47 of 283