Distinctio 48
Solet etiam quæri, in qua forma, etc.
IN forma quidem humana Christus tam bonis quam malis gloriosus in judicio apparebit, sed virtute divinitatis judicabit: secundum quod et auctoritates quæ Christo judicium attribuunt, sunt intelligendæ. Neque sine Patre et Spiritu Sancto judicium exercebit. Erit autem lætitiæ justis illa apparitio, et terrori malis, qui nec unquam Christi videre poterunt divinitatem. Virtute etiam divinitatis ipse suscitabit mortuos: quod pro eo humanitati attribuitur, quia in hac resurrectionem nostram meruit, et est causa exemplaris ipsius. Cujus quidem judicii locus erit in valle Josaphat, et in aere circumcirca. Tunc autem sol et luna a claritate Judicis obscurabuntur, et virtutes angelicæ admiratione quadam movebuntur. Obscurabuntur autem et ante judicium ad litteram, post judicium vero clarius lucebunt. Et quidem, quoad motum, cessabunt; quoad esse autem, semper manebunt ad Dei gloriam et universi decorem.
Sol et luna suos, venienti judice, motus Sistent; at neuter desinet esse tamen.
Chapter 48 of 283