Skip to the text

Distinctio 49

Post resurrectionem vero, etc.

EXACTO judicio, duæ civitates, scilicet Christi et diaboli, fines suos habebunt. Illa quidem in gloria consummabitur, ista vero in miseria; sic tamen quod in illa non omnes æqualiter gloriam participabunt, sicut nec hi in ista pœnam, sed utrobique gradus quidam erunt. Quamvis autem omnes homines beatitudinem appetant, non tamen in eodem eam omnes quærunt. Neque enim est vera beatitudinis ratio, habere id quod delectat, sed habere quod velis, et nihil mali velle. Quamvis etiam omnes Deum cognoscant, tamen in modo cognoscendi est gradus seu differentia. Hinc et unus alio est beatior. Nam etsi gaudium æquale sit omnium quoad ea in quibus gaudent, non tamen omnium est æque intensum gaudium et beatitudo: quæ etiam post judicium indubie major erit, quia majus gaudium atque cognitio major.

Judicio facto, geminas fore credimus urbes, E quibus hæc Diti cesserit, illa Deo.

Chapter 49 of 283