Skip to the text

Distinctio 50

Hic oritur quæstio, etc.

IN damnatis mala quidem voluntas perseverat; ea tamen non est peccatum, sed magis peccati pœna, eo quod sunt extra statum demeriti: sicuti et bonis in gloriam cedet, quod voluntatem habent in bono firmatam. In tenebris quoque exterioribus mali fore dicuntur, eo quod a visione Dei penitus sunt exclusi, tum ob voluntatis malitiam, tum etiam ex oblivione a gravitate pœnarum causata; hoc tamen plus erit post judicium quam ante. Etsi autem curam aliquam de suis notis habeant, tamen quæ in mundo aguntur, non agnoscunt. Qui et in locis corporalibus ad pœnam detineri possunt, ut de divite (Christo narrante) apparet, cujus tamen descriptio difficilis est intellectu. Vident autem se mutuo boni et mali usque ad judicii diem, quamvis per magnum chaos divisi sunt. Postea vero etsi boni malos visuri sunt, non tamen econtra. Nec ad compassionem boni per hoc moventur, propter perfectam eorum voluntatem. Neque vero per hoc gloria eorum minuitur, sed interim augetur. Ad quam Beatorum perrennem gloriam perducere nos dignetur in solio sedens excelso, de quo Magister pertratans, a facie ipsius exorsus est, et per media procedens, ad pedes usque, eodem duce, feliciter pervenit.

Non poterunt, erit hircus ubi disjectus ab agno, Vel bene velle mali, vel male velle boni.

TITULI

SEU RUBRICÆ LIBRI QUARTI SENTENTIARUM, AB IPSO MAGISTRO PRIMUM SIC ORDINATI.

His tractatis quæ ad doctrinam rerum pertinent, quibus fruendum est, et quibus utendum, et quæ fruuntur et utuntur, ad doctrinam signorum accedamus.

DISTINCTIO I. De sacramentis.

Quid sit sacramentum.

Quid sit signum.

Quo differat signum et sacramentum.

Quare instituta sunt sacramenta.

De differentia sacramentorum veterum et novorum.

De circumcisione.

Quod remedium illi habuerunt qui fuerunt ante circumcisionem.

De institutione circumcisionis, et de causa.

De parvulis defunctis ante diem octavum, quo fiebat circumcisio.

DISTINCTIO II. De sacramentis novæ legis.

De Baptismo.

De differentia baptismi Joannis et Christi.

Quid utilitatis baptismus Joannis habuit.

Si fuit sacramentum baptismus ille.

De forma baptismi Joannis.

DISTINCTIO III. Quid sit Baptismus.

De forma Baptismi.

Quod Apostoli in nomine Christi baptizaverunt.

Si in nomine Patris tantum vel Spiritus Sancti possit tradi Baptismus.

De institutione Baptismi.

A Quare in aqua tantum fiat.

De immersione, quoties fieri debeat.

Quando circumcisio amisit vim suam.

De causa institutionis Baptismi.

DISTINCTIO IV. De illis qui suscipiunt sacramentum et rem, et rem et non sacramentum, et sacramentum et non rem.

De ficte accedentibus.

Quomodo intelligatur illud: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.

Quod passio supplet vicem Baptismi, et fides et contritio.

Quid prosit Baptismus cum fide accedentibus.

Quid dimittitur in Baptismo justis.

Cujus rei sit sacramentum Baptismus quem recipit justus.

DISTINCTIO V. Quod Baptismus æque bonus est a bono vel a malo datus, bono vel malo.

C De potestate Baptismi, et ministerio.

Quæ fuit potestas Baptismi quam Christus potuit dare servis, et non dedit.

DISTINCTIO VI. Quibus liceat baptizare.

Si rebaptizandi sunt ab hæreticis baptizati.

Quod nullus in materno utero baptizatur.

Utrum Baptismus sit, quum verba corrupte proferuntur.

De illo qui pro ludo immergitur.

De responsione patrinorum.

De catechismo et exorcismo.

DISTINCTIO VII. De sacramento Confirmationis, quod non nisi a summis sacerdotibus tradi potest.

Quæ sit virtus hujus sacramenti.

Utrum hoc sacramentum dignius sit Baptismo.

Utrum possit iterari.

DISTINCTIO VIII. De Sacramento altaris.

Quod hujus sacramenti in veteri Testamento figura præcessit, sicut et Baptismi.

De institutione hujus sacramenti.

Quare Christus post alium cibum dedit hoc sacramentum discipulis.

De sacramento et re.

Quod res sacramenti duplex est.

DISTINCTIO IX. De duobus manducandi modis.

De errore illorum qui dicunt Christum tantum a bonis sumi.

De intelligentia quorumdam verborum ambiguorum.

DISTINCTIO X. De hæresi illorum qui dicunt corpus Christi non esse in altari nisi in figura vel in signo.

De Sanctorum testimoniis quibus probatur verum corpus Christi esse in altari.

DISTINCTIO XI. De modo conversionis.

Quomodo dicitur corpus Christi confici de substantia panis.

Quare sub alia specie sumatur.

Quare sub duplici specie.

Quare aqua misceatur vino.

Quale corpus dedit Christus discipulis in Cœna.

DISTINCTIO XII. Ubi illa accidentia fundentur.

De fractione et partibus.

De confessione Berengarii.

Quid illæ partes significant.

Si Christus immolatur in altari quotidie, et an sit sacrificium quod a sacerdote geritur.

De causa institutionis.

DISTINCTIO XIII. Si hoc sacramentum conficiatur ab hæreticis vel excommunicatis.

Quid faciat hæreticum, et quid sit hæreticus.

DISTINCTIO XIV. De Pœnitentia.

Unde dicitur pœnitentia.

Quid sit pœnitentia.

Quid sit pœnitere.

De solenni et unica pœnitentia.

Quod peccata sæpe dimittuntur per pœnitentiam.1

DISTINCTIO XV. Quod pluribus irretitus peccatis, non potest vere de uno pœnitere, nisi de omnibus pœniteat.

Quibus de causis contingunt flagella.

De Ægyptiis et Sodomitis, qui dicuntur temporaliter puniti, ne in æternum perirent.

De generibus eleemosynæ.

Quid sit eleemosyna.

Utrum in mortali peccato permanentes et largas eleemosynas facientes, debeant dici satisfacere.

Utrum bona quæ fiunt ab aliquibus malis, valeant ad meritum vitæ, quum fuerint conversi ad bonum.

DISTINCTIO XVI. De tribus in Pœnitentia considerandis, scilicet compunctione, confessione, et satisfactione.

Quæ sit vera satisfactio.

Quæ sit satisfactio falsa.

De tribus actionibus Pœnitentiæ.

De multitudine venialium, quæ gravant ut unum grande peccatum.

De satisfactione venialium.

DISTINCTIO XVII. Utrum sine confessione dimittantur peccata.

Si sufficit soli Deo confiteri.

Quod non sufficit soli Deo confiteri, si possit sacerdoti confiteri.

An sufficiat confiteri laico.

Ad quid valeat confessio.

DISTINCTIO XVIII. De remissione quam præstat sacerdos.

De clavibus.

De usu clavium.

Si sacerdos potest dimittere peccata, vel retinere.

Quomodo sacerdotes dimittunt peccata, vel retinent.

Quomodo sacerdotes ligant vel solvunt a peccatis.

Quomodo intelligendum sit illud : Quodcumque solveris super terram, etc.

Quæ sunt interiores tenebræ et interior macula.

DISTINCTIO XIX. Quando hæ claves dantur, et quibus.

Utrum per indignos transfundatur gratia dignis.

Quomodo intelligendum sit : Maledicam benedictionibus vestris.

Qualis esse debeat judex ecclesiasticus.

DISTINCTIO XX. De his qui in fine pœnitent.

De his qui pœnitentiam non complent.

De illo cui sacerdos indiscretus injungit pœnitentiam parvam.

Quod morientibus non est imponenda satisfactio, sed innotescenda.

Quod non est pœnitentia neganda vel reconciliatio, in necessitate.

Quod presbyter non reconciliet aliquem, inconsulto episcopo, nisi in necessitate.

An oblatio ejus sit recipienda qui currens ad pœnitentiam, prævenitur morte.

DISTINCTIO XXI. De peccatis quæ post hanc vitam dimittuntur.2

De his qui ædificant aurum, argentum, lapidem pretiosum, lignum, fœnum, stipulam.

De igne purgatorio, quo alii citius, alii tardius purgantur.

Quid sit ædificare lignum, fœnum, aut stipulam.

Quid sit ædificare aurum, argentum, lapidem pretiosum.

Quod aliquem vere pœnitet, etsi non de omni veniali.

Quid sit generalis confessio.

Quod nemo debet confiteri peccata quæ non fecit.

De pœna sacerdotis qui peccata confidentis publicat.

DISTINCTIO XXII. Si peccata dimissa redeant.

Quid sit sacramentum et res.

DISTINCTIO XXIII. De sacramento Unctionis Extremæ.

De tribus generibus unctionis. quibus fuerit hoc sacramentum institutum.

De iteratione hujus sacramenti.

DISTINCTIO XXIV. De Ordinibus ecclesiasticis, et quot sint.

Quare sunt septem.

Quales assumendi sint ad clerum.

De corona et tonsura.

De ostiariis.

De lectoribus.

De exorcistis.

De acolythis.

De subdiaconis.

De diaconis.

De presbyteris.

Qui dicuntur Ordines sacri.

Quid appelletur Ordo.

De nominibus dignitatis et officii.

De episcopo.

De pontifice.

De quadripartito episcoporum Ordine.

De cantore.

DISTINCTIO XXV. De ordinatis ab hæreticis.

De simonia, unde dicitur, et quid sit.

De his qui a simoniacis ordinantur scienter, vel non.

De his qui dicunt se emere corporalia, et non spiritualia.

De distinctione simoniacorum.

De his qui violenter ab hæreticis vel aliis simoniacis ordinantur.

DISTINCTIO XXVI. De sacramento Conjugii.

De institutione ejus et causa.

Quando secundum præceptum et secundum indulgentiam contractum sit conjugium.

Quibus modis accipitur indulgentia.

Quod nuptiæ bonæ sint.

Cujus rei sacramentum sit conjugium.

DISTINCTIO XXVII. Quæ sunt consideranda in conjugio.

Quid sit conjugium.

De consensu qui efficit conjugium.

Quando incipit esse conjugium.

De opinione quorumdam qui dicunt conjugium non esse ante carnalem copulam.

Quod sponsa potest eligere monasterium sine consensu sponsi.

Quod conjugatus sine conjugis consensu nequit profiteri continentiam.

De adulterinis conjugiis.

Quod multipliciter sponsus et sponsa accipitur.

Quæ sponsa sit vidua mortuo sponso, et quæ non.

DISTINCTIO XXVIII. Si consensus de futuro, etiam juramento firmatus, faciat conjugium.

De his quæ pertinent ad substantiam et ad decorem sacramenti.

Utrum consensus ille qui facit matrimonium, sit de carnali copula, an de cohabitatione, an de alio.3

Quare de latere viri formata est mulier.

DISTINCTIO XXIX. Quod non est consensus legitimus ubi est coactio.

DISTINCTIO XXX. De errore qui evacuat consensum.

De conjugio Mariæ et Joseph.

De finali causa conjugii.

Quod malus finis non contaminat sacramentum.

DISTINCTIO XXXI. De tribus bonis conjugii.

B De duplici separatione.

De his qui procurant venena sterilitatis.

Quando sint homicidæ qui procurant abortum.

De excusatione coitus, quæ fit per bona conjugii.

De indulgentia quam fecit Apostolus.

De malo incontinentiæ.

De carnis delectatione, quæ peccatum sit, vel non.

C DISTINCTIO XXXII. De solutione carnalis debiti.

De continentia ex communi consensu servanda.

Quando cessandum sit a coitu.

Quibus temporibus non sint celebrandæ nuptiæ.

DISTINCTIO XXXIII. De diversis legibus conjugii.

Utrum Joannis virginitas sit præferenda castitati Abrahæ.

D Quæ erat consuetudo conjugii sub lege.

Cui licebat tunc plures habere, vel non.

DISTINCTIO XXXIV. De personis legitimis.

De frigidis separandis, vel non.

De his qui maleficiis impediti, coire nequeunt.

De his qui dormiunt cum duabus sororibus.

Quod non est dimittenda uxor pro aliqua macula corporis.

DISTINCTIO XXXV. De jure viri et mulieris.

Quod fornicariam nequit dimittere vir, nisi ipse expers fuerit fornicationis, et econverso.

De reconciliatione eorum qui propter fornicationem separantur.

De illis qui ante conjunctionem se polluerunt per adulterium.

DISTINCTIO XXXVI. De servis.

Utrum propter extremam conditionem possit fieri separatio.

De copulatione servi et ancillæ diversorum dominorum.

De viro qui se facit servum ut dividatur ab uxore.

De ætate contrahentium.

DISTINCTIO XXXVII. In quibus ordinibus nequeat contrahi matrimonium.

De interfectoribus suarum conjugum.

DISTINCTIO XXXVIII. De votis et de votorum differentia.

De illis qui post longam captivitatem redeunt.

DISTINCTIO XXXIX. De dispari cultu.

De conjugio fidelis et infidelis, et duorum infidelium.

De fornicatione spirituali, propter quam dimitti conjux potest.

Pro quibus peccatis possit fieri separatio, vel non.

Quando licet fideli aliam ducere, vel non.

Utrum conjugium inter infideles sit.

Quod conjugium sit legitimum.

DISTINCTIO XL. De cognatione carnali.

De computatione graduum consanguinitatis.

Quare septem gradus computantur.

De dispensatione Gregorii habita ad Anglicos.

DISTINCTIO XLI. De gradibus affinitatis.

De variis traditionibus affinitatis.

Si conjugium sit inter eos qui, nota consanguinitate, dividuntur.

Quibus personis testificantibus, sint dirimenda conjugia.

Quid sit fornicatio, et quid stuprum.

Quid adulterium, et quid incestus.

Quid raptus.

DISTINCTIO XLII. De spirituali cognatione.

Qui sint filii spirituales.

B De copula spiritualium vel adoptivorum et naturalium filiorum.

De copula filiorum qui ante compaternitatem vel post nati sunt.

Si cui liceat duas commatres ducere, unam post aliam.

Si vir et uxor simul tenere valeant puerum.

De secundis et tertiis et deinceps nuptiis.

DISTINCTIO XLIII. De resurrectionis et judicii conditione.

De voce tubæ.

De nocte media.

De libris qui tunc aperientur.

De memoria electorum, si tunc præterita mala teneat.

De his qui vivi reperientur.

Quomodo intelligitur Christus judex vivorum et mortuorum.

DISTINCTIO XLIV. De ætate et statura resurgentium.

Quod resurget quidquid fuit de substantia et natura corporis, etsi non in eadem parte corporis.

Quod sine omni deformitate resurgent.

Utrum reproborum corpora cum deformitatibus resurgant quas hic habuerunt.

Quod non consumentur malorum corpora, quæ tunc ardebunt.

Si dæmones corporali igne crembuntur.

Si animæ sine corporibus sentiunt Aignem materialem.

De abortivis fetibus et monstris.

DISTINCTIO XLV. De diversis animarum receptaculis post mortem.

De suffragiis defunctorum.

De officiis sepulturæ.

De duobus æque bonis, quorum alter post mortem plura habet auxilia.

Quibus suffragiis juvabuntur mediocriter boni in fine reperti.

Quomodo Sancti et glorificati vel angeli audiunt preces supplicantium, et quomodo intercedunt pro eis.

DISTINCTIO XLVI. Si valde malis præstatur mitigatio pœnæ.

De occulto judicio Dei.

De justitia et misericordia Dei.

Quare quædam opera dicuntur justitiæ, quædam misericordiæ vel bonitatis Dei.

Quomodo universæ viæ Domini dicuntur misericordia et veritas.

DISTINCTIO XLVII. De sententia judicii.

Quod Sancti judicabunt, et quomodo.

De ordinibus eorum qui erunt in judicio.

De ordine judicii, et ministerio angelorum.

Si post judicium dæmones præerunt hominibus ad puniendum.

DISTINCTIO XLVIII. De forma judicis.

Qualis apparebit forma servi.

Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora.

De loco judicii.

De qualitate luminarium et temporis post judicium.

DISTINCTIO XLIX. De differentia mansionum in cœlo et in inferno.

Si quid ibi cognoscitur ab aliquo quod non intelligant omnes.

De parilitate gaudii.

Si major sit beatitudo Sanctorum post judicium.

DISTINCTIO L. Si mali in inferno peccabunt.

Quare dicuntur tenebræ exteriores.

Si damnatorum animæ notitiam habeant eorum quæ hic fiunt.

De Lazaro et divite.

Si boni et mali invicem se videant.

De chao inter bonos et malos.

Utrum visa impiorum pœna minuat vel augeat gloriam bonorum.

COMMENTARIA

IN QUARTUM LIBRUM SENTENTIARUM

Footnotes

  1. De forma. ↩

  2. De vate. ↩

  3. De furiosis. ↩

Chapter 50 of 283