Proœmium
SANABO contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Osee xiv, 5.
In exordio sæculorum primus ille apostata, qui in veritate non stetit, ambitionis suæ veneno primos nostros decepit, dejecit et convulneravit parentes :1 imo et posteritatem in sua infecit radice, ac per hoc genus humanum tot et tantis subjecit ærumnis, cladibus et peccatis, in animabus atque corporibus, ut illud Isaiæ dici possit de eis : planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas;2 vulnus et livor et plaga tumens. Hæc sunt originale peccatum et quatuor vulnera illud secuta; deinde quoque innumerabilia mala culpæ ac pœnæ vitæ præsentis, ita ut illud Ecclesiastici recte dicatur : Occupatio magna creata est omnibus, et grave jugum super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. Præterea Creator piissimus, deceptis primis parentibus et eorum stirpi statuens misereri, contra præfata vulnera providit de congruis idoneisque remediis, tam in lege naturæ, quam in lege scripta et evangelicæ tempore legis : « Sanabo (inquiens) contritiones eorum », peccata delendo; « diligam eos spontanee », dona gratiæ in præsenti, bonaque gloriæ in futuro ipsis præstando : « quia aversus est furor meus ab eis », quoniam rigor justitiæ in dulcorem clementiæ est conversus, præsertim tempore evangelicæ legis ac gratiæ, in quo apparuit humanitas et benignitas Salvatoris nostri Dei. In quibus etiam verbis tria tanguntur.34 Primum est, gratiosa generis humani curatio per ecclesiastica sacramenta, quum dicitur : « Sanabo contritiones eorum »; de quibus in prima parte hujus quarti tractatur voluminis. Secundum est, gloriosa sanati populi decoratio per supernaturalia charismata gratiæ ac salutis, de quibus in posteriori parte agitur hujus libri, quum subditur, « diligam eos spontanee ». Nempe ex gratuito ac prævenienti Dei amore ad nos confluxerunt universa beneficia ac promissa ipsius. Unde prætactis apostolicis verbis adjecit ipse beatus Apostolus :5 Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Hoc est quod in
Act. xvii, 30. Actibus protestatur Vas divinæ electionis: Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant. Et hoc quoque est tertium quod in præassumpto tangitur themate, dum profertur: « quia aversus est furor meus ab eis ».
Ps. cvi, 20. Circa hunc quartum librum Sententiarum S. Thomas præmittit pro themate: Misit Verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Ex peccato primi hominis humanum genus duo incurrerat mala, utpote mortem et infirmitatem. Mortem,
Ps. xxxv, 10. propter separationem a vitæ principio, de quo in Psalmo: Quoniam apud te est fons
Rom. v, 12. vitæ. Unde ad Romanos asseritur: Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors. Infirmitatem vero, propter destitutionem gratiæ, quæ est hominis
Jer. xvii, 14. sanitas, quæ in Jeremia petitur: Sana me, Domine, et sanabor. Ad hoc autem suffi-
Eccli. i, 5. ciens remedium haberi non poterat nisi ex Verbo Dei, quod est fons sapientiæ in
Eccle. vii, 13. excelsis, et per consequens vitæ: quoniam sapientia vitam suo tribuit possessori, ut in Ecclesiaste legitur. Ipsum quoque est virtus Dei, quo omnia portantur, juxta illud
Hebr. i, 3. ad Hebræos: Portans omnia verbo virtutis suæ. Ideo efficax est ad infirmitatem tollen-
Sap. xvi, 12. dam, secundum illud Sapientiæ: Neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus,
Hebr. iv, 12. Domine, sermo, qui sanat omnia. Quumque vivus sit sermo Dei et efficax, et penetra-
Ibid. ii, 17. medicina tam fortis nobis proficeret, quod ei carnis nostræ infirmitas adjungeretur, ut
Joann. i, 14. nobis magis congrueret. Unde ad Hebræos rursus inducitur: Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Ideo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Verum quia hæc medicina tantæ est efficaciæ, ut omnes possit sanare: hinc ab hac prima et universali medicina omnes aliæ particulares medicinæ procedunt, universali medicinæ conformes; quibus mediantibus, virtus universalis medicinæ proveniat ad infirmos. Et hæc sunt sacramenta, in quibus sub tegumento visibilium rerum virtus divina secretius operatur salutem, ut asserit Augustinus. Sic ergo in verbis propositis tria tanguntur: primum est medicinæ confectio; se-
Galat. iv, 4. cundum, infirmitatis curatio; tertium, liberatio a morte. Primum tangitur ibi, « Misit Verbum suum », referendo hoc ad Verbi incarnationem, quod eo ipso dicitur factum
1 Tim. iv, 5. muliere; et ad sacramentorum institutionem, in quibus accedit verbum ad elementum,
Sanctificatur namque creatura sensibilis per Verbum Dei et orationem, ut primo ad Timotheum habetur. Sanatio autem ab infirmitate peccati reliquiarumque ejus, tangitur
Eccli. xxxviii, 7. ibi, « et sanavit eos »: quæ sanatio fit per sacramenta, quæ sunt quasi unguenta sani-
Ps. cii, 3. tatis, quæ Christus tanquam unguentarius confecit. Unde in Psalmo: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, quantum ad peccata; qui sanat omnes infirmitates tuas, quantum ad peccatorum reliquias. Liberatio quoque a morte tangitur ibi, « et eripuit eos de interitionibus eorum ». Interitus namque violentiam ad mortem significare videtur. Sicque ex verbis propositis tria accipiuntur circa hunc quartum librum, puta: materia, quia in eo agitur de sacramentis atque de resurrectione et gloria resurgentium; item continuatio ad tertium librum, in quo agitur de missione Verbi in carnem, et in hoc quarto de effectibus Verbi incarnati; divisio quoque libri istius quarti, qui in duas dividitur partes, in prima tractat de sacramentis, in secunda de resurrectione et gloria resurgentium. — Hæc Thomas.
Albertus hic assumit pro themate : Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem. In hoc verbo ordine præpostero narratur materia hujus libri et divisio ejus. Domus enim sapientiæ sunt ipsi fideles, quos ædificat ad perpetuam sui habitationem per corporum resurrectionem; de qua domo fertur in Psalmo : Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Cujus domus decor sunt resurgentium dotes. Ideo sapientia dicitur ædificare hanc domum sapienter et exemplariter ac efficienter. Sapienter, in conjunctione limi, qui tunc erit immortalis, cum spirituali parte, videlicet anima, in qua tanquam in imagine Dei resultat ac fulget admirabilis sapientiæ decor. Exemplariter quoque, quoniam ipse reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Et item efficienter, quia ut ait glossa secundæ Corinthiorum : Resurrectio Christi est causa efficiens nostræ resurrectionis. Porro columna est cui innititur domus, sicut Ecclesia sacramentis : et ipsa Ecclesia reficiens ruinam domus istius, sacramentali gratia refulcitur. Septem ergo columnæ sunt septem gratiæ sacramentales, quæ cum ipsis sacramentis determinantur. Quæ excisæ dicuntur, quia in Christo diligenter sunt præparatæ. Hæc Albertus.
Prov. ix, 1.
Ps. xxv, 8.
Philipp. iii, 21.
II Cor. v, 15.
Præterea Bonaventura proœmium hoc assumit : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. In quo verbo diligenter considerato, explicatur et commendatur materia quarti libri Sententiarum, ad eruditionem exercitationemque nostram. Explicatur autem sub duplici tropo seu metaphora, utpote pigmentorum suavitatis et unctionum sanitatis. Ex quibus datur nobis intelligi, quod medicamenta sacramentalia suavia sunt atque salubria; et in hoc consistit tam medicamenti quam medici laus perfecta. Nihil enim ultra quærit ægrotus in medicina, nisi ut habeat suavitatem in usu et efficaciam in effectu; et qui hoc tribuit medicinæ, medicus est perfectus. Sunt ergo medicamenta sacramentalia, pigmenta odorifera et unguenta salutifera. Sed salutifera unguenta sunt respectu ægroti curandi, pigmenta vero odorifera respectu Dei placandi. Et hoc contra duo quæ facit culpa, quæ et Deum offendit et lædit naturam; et offendendo Deum exspoliat hominem gratia, et lædendo naturam naturalia vulnerat. Sacramenta ergo sunt medicamenta perfecta, quoniam Deum suavitate placant propitiumque efficiunt, et homini impetrant gratiam; vestiunt exspoliatum, roborantque infirmum, et sic naturalia reparant.
Eccl. xxxviii, 7.
Ad hoc autem quod aliquis faceret pigmenta sic redolentia et unctiones sanantes, necesse erat quod nulla in eo esset immunditia, plenusque esset odoris fragrantia. Talis vero esse non potuit nisi Christus, qui ad instituendum sacramenta Ecclesiæ, corpus sibi aptavit et assumpsit, qui non aliunde mendicavit odorem, sed in se et per se placuit Patri. Et ut odor iste quo plenus erat, derivaretur ad alios, obtulit se ipsum Deo Patri pro omnibus, juxta illud ad Ephesios : Qui dilexit nos, et tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. In cujus passione fractum est alabastrum, id est, corpus ipsius vulneratum ac mortuum, et domus impleta est ex odore unguenti : et sic de plenitudine ejus accepimus omnes, dum non solum ex ipsa passione Deus placatur, imo etiam in memorialibus ejus, id est ecclesiasticis sacramentis,
Ephes. v, 2.
Matth. xxvi, 7.
Joann. xii, 3. in quibus dominica recolitur passio. Quæ etiam sacramenta sunt unctiones curantes vitiorum languores. unctiones vero quæ erant in lege, fuerunt figurativæ, non curativæ. Ad hoc ergo quod aliquis faceret unguenta hujusmodi, oportebat quod afferret unctionem spiritualem, et virtutem vitalem. Et iste est Christus, summe et vere unctus, juxta illud in Psalmo: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus tuis.6 Et quia in se habuit vitam quemadmodum Pater, mortuos vivificare poterat;7 ideo fecit sacramenta curativa a morbo letali. Nempe dum nostram mortalitatem suæ immortalitati univit, et ille qui vita fuit, mortuus est, facta est confectio in qua et per quam mortui reviviscunt; et ex morte ipsius sacramenta efficaciam sortiuntur. — Hæc Bonaventura.
Gen. VII.
Ibidem.
At vero Petrus pro prologo hic inducit: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris;8 et dicetis in die illa, Confitemini Domino et invocate nomen ejus. In his duplex effectus sacramentorum, de quibus hic agitur, sufficienter exprimitur. Mundus quippe duplici incommodo tenebatur, videlicet culpæ et pœnæ sive miseriæ:9 omnes enim peccaverunt, et egebant gloria Dei. Christus vero contra culpam attulit gratiæ exuberantiam, atque lætitiam gloriæ contra miseriam. Hoc duplex beneficium Christi prædixit Isaias his verbis, promittens primo in præsenti abundantiam gratiæ salvantis a culpa, dicens: « Haurietis aquas »; secundo, in futuro lætitiam gloriosæ resurrectionis liberantis ab omni miseria, addens: « Et dicetis in die illa, Confitemini Domino ». Declarat quoque tres conditiones gratiæ lavantis a culpa, videlicet, gratiæ largitatem, ibi: « Haurietis aquas »; gratiæ utilitatem, dicendo: « in gaudio »; et ejus perennitatem, adjiciens: « de fontibus Salvatoris ». Largitatem quidem: nam sicut diebus Noe ad mundi purgationem factum est diluvium corporalium aquarum, ita temporibus Christi ad mundi salvationem factum est diluvium aquarum spiritualium, juxta illud Ecclesiastici: In diebus illis emanaverunt putei aquarum.10 In cujus signum fluxit de latere Christi aqua in ablutionem peccatorum.11 Unde Zacharias: Factus est fons patens domui David (id est vulnus apertum in latere Christi), in ablutionem peccatoris et menstruatæ.12 Necessarium fuit diluvium harum aquarum, quoniam inundavit diluvium vitiorum. Has aquas antiqui haurire non poterant, quia non continebatur neque dabatur gratia in sacramentis eorum. Erant namque sicut cisternæ dissipatæ, quæ continere non possunt aquas, id est gratiarum fluenta. Propter quod conqueritur Dominus de Judæis, legalia post Christi adventum servantibus, apud Jeremiam: Dereliquerunt me fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas. Sacramenta autem evangelicæ legis continent abundantiam gratiarum, de quibus admonet Isaias:13 Omnes sitientes, venite ad aquas.14 Porro utilitatem gratiæ sacramentalis ostendit, addendo: « in gaudio ». Peccatum namque aufert gaudium duplex, videlicet: gaudium gratiæ in præsenti, et gaudium beatificæ visionis in futuro. Unde Tobias ait: Quale mihi gaudium erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cœli non video?15 Sed gratia sacramentalis tollit tristitiæ causam, id est peccatum, et utrumque restituit gaudium, juxta illud: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Perennitatem demum gratiæ pandit, addendo:16 « de fontibus Salvatoris ». Quemadmodum enim aqua fontium jugiter fluit, sic evangelicorum gratia sacramentorum erit perennis, juxta illud Joannis: Qui biberit ex aqua hac, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.17 Ait autem de fontibus pluraliter, quoniam septem sunt fontes sacramentales, ex quibus spiritualium aquarum abundantia fluit. Etenim de fonte Baptismi fluit aqua ad emundationem culpæ originalis; de fonte Pœnitentiæ, ad mundationem culpæ mortalis; de fonte Unctionis Extremæ, ad mundationem culpæ venialis; de fonte sacræ Ordinationis, ad mundationem ignorantiæ (tanquam maculæ obtenebrantis oculum mentis), quia in ea confertur clavis scientiæ; de fonte Eucharistiæ, ad mundationem malitiæ affectum fœdantis; de fonte Confirmationis, ad mundationem infirmitatis irascibilem deturpantis; de fonte Conjugii, ad mundationem concupiscentiæ concupiscibilem deordinantis. His septem ablutionibus mundatur lepra
IV Reg. v, 10.
Insuper Thomas de Argentina hanc præmittit præfationem :18 Dedit abyssus vocem suam. Magister Sententiarum in hoc quarto libro considerat plurimorum infirmorum efficacissimam curationem. Ex peccato namque primorum parentum, totum genus humanum jacebat per totum mundum ægrotum, variis ærumnis ac vitiis innumerisque miseriis sauciatum. Unde dixit Isidorus : Anima mea in angustiis est, spiritus meus æstuat, cor fluctuat, angustia animi me affligit, circumdatus sum malis, circumseptus miseriis. Taliter ergo genere humano vulnerato, et a latronibus spoliato, dum pertransiret sacerdos et Levita, id est lex naturalis atque Mosaica, nullam adhibuerunt medelam.19 Tandem supervenit verus Samaritanus, animarum ac corporum custos supremus, Verbum incarnatum, a Patre in mundum hunc destinatum, infuditque sauciato vinum et oleum. Vinum, inquam, doloris et compunctionis, contra præsumptionem; oleumque dulcoris et consolationis, contra desperationem. Et bene præmittitur vinum, quod est vulneris purgativum; deinde exprimitur oleum, quod est carnis mollificativum et cicatricis superductivum. Nam ut in epistola scribit Hieronymus : Non est fidelis medicus, qui ante digestam putredinem superducit vulneris cicatricem. Et hic Samaritanus sacramentorum fascia circumligavit vulnera illa, sicut tangit Magister in littera. — Hæc Argentinensis, qui de his plura prosequitur, quæ virtualiter sunt inducta.
D. PETRI LOMBARDI EPISCOPI PARISIENSIS
Footnotes
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Is. 1, 6. ↩
-
Eccli. i, 1. ↩
-
Tit. iii, 4. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Ps. XLIV, 8. ↩
-
Joann. v, 26, 21. ↩
-
Is. XII, 3, 4. ↩
-
Rom. III, 23. ↩
-
Eccli. I, 3. ↩
-
Joann. XIX, 34. ↩
-
Zach. XIII, 1. ↩
-
Jer. II, 13. ↩
-
Is. LV, 1. ↩
-
Tob. V, 12. ↩
-
Ps. XLV, 5. ↩
-
Joann. IV, 13, 14. ↩
-
Habac. III, 10. ↩
-
Luc. x, 30-34. ↩
Chapter 51 of 283