Skip to the text

Distinctio 1

SENTENTIARUM

DE SEPTEM ECCLESIÆ SACRAMENTIS, SACRAMENTALIBUS SIGNIS, RESURRECTIONIS ET JUDICII EXTREMI CONDITIONE, DIVERSISQUE POST MORTEM ANIMARUM RECEPTACULIS.

A. De sacramentis et signis sacramentalibus.

SAMARITANUS enim vulnerato appropians, curationi ejus sacramentorum alligamenta adhibuit : quia contra peccati originalis et actualis vulnera, sacramentorum remedia Deus instituit. De quibus quatuor primo consideranda occurrunt : quid sit sacramentum; quare institutum; in quibus consistat et conficiatur; et quæ sit distantia inter sacramenta veteris et novæ legis. Luc. x, 33, 34.

B. Quid sit sacramentum.

Sacramentum est sacræ rei signum; dicitur tamen sacramentum etiam sacrum secretum, sicut sacramentum Divinitatis : ut sacramentum sit sacrum signans, et sacrum signatum. Sed nunc agitur de sacramento secundum quod est signum. Item, sacramentum est invisibilis gratiæ visibilis forma. Signum vero est res præter speciem quam ingerit sensibus, aliquid aliud ex se faciens in cognitionem venire. Signorum vero alia sunt naturalia, ut fumus significans ignem; alia data. Et eorum quæ data sunt, quædam sunt sacramenta, quædam non : omne enim sacramentum est signum, sed non econverso. Sacramentum ejus rei similitudinem gerit, cujus signum est. Si enim sacramenta non haberent similitudinem rerum quarum sacramenta sunt, proprie sacramenta non dicerentur. Sacramentum enim proprie dicitur quod ita signum est gratiæ Dei, et invisibilis gratiæ forma, ut ipsius imaginem gerat et causa exsistat. Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 1.

Aug. de Doctrina christ. lib. II, n. 1, 2.

C. Quod legalia melius dicuntur signa quam sacramenta.

Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 1. Non ergo significandi tantum gratia sacramenta instituta sunt, sed etiam sanctificandi. Quæ enim significandi gratia tantum instituta sunt, solum signa sunt, et non sacramenta: sicut fuerunt sacrificia carnalia et observantiæ cærimoniales veteris legis, quæ nunquam poterant justos facere offerentes: quia ut ait Apostolus, sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ adspersus, inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis, non animæ. Nam inquinatio illa erat contactus mortui. Unde Hebr. IX, 13. Augustinus: Nihil aliud intelligo inquinationem quam lex mundat, nisi contactum mortui hominis, quem qui tetigerat, immundus erat septem diebus; sed purificabatur secundum legem die tertio et septimo, et ita mundus erat, ut jam intraret in templum. Mundabant etiam interdum a corporali lepra illa legalia. Sed nunquam Num. XIX, 11, 12. ex operibus legis aliquis justificatus est, ut ait Apostolus, etiam si in fide et in caritate fierent. Quare? Quia imposuit ea Deus in servitutem, non in justificationem, et ut figura futuri essent, volens sibi ipsi potius offerri ea quam idolis. Illa ergo signa erant; sed tamen et sacramenta, licet minus proprie, in Scripturis sæpe vocantur: quia signa erant rei sacræ, quam utique non præstabant. Illa autem Apostolus opera legis dicit, quæ tantum significandi gratia vel in onus instituta sunt.

Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. IV, q. 33, n. 10. Augustinus: Nihil aliud intelligo inquinationem quam lex mundat, nisi contactum mortui hominis, quem qui tetigerat, immundus erat septem diebus; sed purificabatur secundum legem die tertio et septimo, et ita mundus erat, ut jam intraret in templum. Mundabant etiam interdum a corporali lepra illa legalia. Sed nunquam Rom. III, 20. ex operibus legis aliquis justificatus est, ut ait Apostolus, etiam si in fide et in caritate fierent. Quare? Quia imposuit ea Deus in servitutem, non in justificationem, et ut figura futuri essent, volens sibi ipsi potius offerri ea quam idolis. Illa ergo signa erant; sed tamen et sacramenta, licet minus proprie, in Scripturis sæpe vocantur: quia signa erant rei sacræ, quam utique non præstabant. Illa autem Apostolus opera legis dicit, quæ tantum significandi gratia vel in onus instituta sunt.

D. De causa institutionis sacramentorum.

Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 1; de Sacram. lib. I, p. IX, c. 3. Triplici autem de causa sacramenta instituta sunt: propter humiliationem, eruditionem, exercitationem. Propter humiliationem quidem, ut dum homo in sensibilibus rebus, quæ natura infra ipsum sunt, ex præcepto Creatoris se reverendo subjicit, ex hac humilitate et obedientia Deo magis placeat, et apud eum mereatur, cujus imperio salutem quærit in inferioribus se, etsi non ab illis, sed per illa a Deo. Propter eruditionem etiam instituta sunt, ut per id quod foris in specie visibili cernitur, ad invisibilem virtutem, quæ intus est, agnoscendam mens erudiatur. Homo enim qui ante peccatum sine medio Deum videbat, per peccatum adeo hebuit, ut nequaquam divina queat capere, nisi humanis exercitatus. Propter exercitationem similiter instituta sunt, quia quum homo otiosus esse non possit, proponitur ei utilis et salubris exercitatio in sacramentis, qua vanam et noxiam declinet occupationem. Non enim facile capitur a tentatore, qui bono vacat exercitio. Unde Hieronymus monet: Semper aliquid boni operis facito, ut te occupatum diabolus inveniat.

Hier. Epist. 25, n. 11. Hieronymus monet: Semper aliquid boni operis facito, ut te occupatum diabolus inveniat.

E. De triplici genere exercitationis.

Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 1. Sunt autem exercitationum tres species: una ad ædificationem animæ pertinet, alia ad corporis fomentum, alia ad utriusque subversionem. Quum igitur absque sacramentis, quibus non alligavit potentiam suam Deus, homini gratiam donare posset, prædictis de causis sacramenta instituit. Duo autem sunt in quibus sacramentum consistit, scilicet verba et res : verba, ut invocatio Trinitatis; res, ut aqua, oleum, et hujusmodi.

F. De differentia sacramentorum veterum et novorum.

Jam videre restat differentiam sacramentorum veterum et novorum, ut sacramenta vocemus quæ antiquitus res sacras signabant, ut sacrificia et oblationes, et hujusmodi. Eorum autem differentiam breviter Augustinus assignat dicens, quia illa promittebant tantum et significabant, hæc autem dant salutem.

Aug. in ps. 73, n. 2.

G. De circumcisione.

Fuit tamen inter illa sacramenta sacramentum quoddam, scilicet circumcisionis, idem conferens remedium contra peccatum, quod nunc Baptismus præstat. Unde Augustinus : Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quæ erat tunc signaculum justitiæ fidei, ad purgationem valebat magnis et parvulis originalis veterisque peccati; sicut Baptismus ex illo valere cœpit ad innovationem hominis, ex quo institutus est. Item Beda : Idem salutiferæ curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod Baptismus agere revelatæ gratiæ tempore consuevit, excepto quod regni cœlestis januam nondum intrare poterant; tamen in sinu Abrahæ post mortem requie beata consolati, supernæ pacis ingressum spe felici exspectabant. — His aperte traditur, per circumcisionem, ex quo instituta fuit, remissionem peccati originalis et actualis parvulis et majoribus a Deo præstitam, sicut nunc per Baptismum datur.

Aug. de Nuptiis et Concup. lib. II, n. 24. Rom. IV, 11.

Beda, Hom. lib. I, hom. 10.

Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 1.

H. De viris qui fuerunt ante circumcisionem, et de feminis quæ fuerunt ante et post.

Quæritur etiam de viris qui fuerunt ante circumcisionem, et de feminis quæ fuerunt ante et post, quod remedium contra peccatum habuerint. Quidam dicunt, sacrificia et oblationes eis valuisse ad remissionem peccati. Sed melius est dicere, illos qui de Abraham prodierunt, per circumcisionem justificatos; mulieres vero per fidem et operationem bonam, vel suam, si adultæ erant, vel parentum, si parvulæ; eos vero qui fuerunt ante circumcisionem parvulos, in fide parentum, parentes vero per virtutem sacrificiorum, scilicet quam intelligebant spiritualiter in illis sacrificiis, justificatos. Unde Gregorius : Quod apud nos valet aqua Baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahæ stirpe prodierunt, mysterium circumcisionis.

Hugo, ubi supra.

Gregor. Moral. lib. IV, præfat. c. 3.

I. De institutione et causa circumcisionis.

Hic dicendum est, in quo instituta fuerit circumcisio, et quare, et cur mutata per Baptismum. Abraham primus mandatum circumcisionis habuit, ad probationem obedientiæ; nec ei soli præcepta fuit circumcisio, sed semini ejus, id est omnibus Hebræis: quæ fiebat secundum legem octava die, lapideo cultro, in carne præputii.1 Data autem fuit circumcisio pluribus de causis, scilicet ut per obedientiam mandati Abraham placeret Deo, cui per prævaricationem Adam displicuerat.2 Data etiam fuit in signum magnæ fidei Abrahæ, qui credidit se habiturum filium in quo fieret benedictio omnium. Deinde, ut hoc signo a ceteris nationibus discerneretur populus ille. In carne vero præputii ideo jussa est fieri circumcisio, quia in remedium instituta est originalis peccati, quod a parentibus trahimus per concupiscentiam carnis, quæ in parte illa magis dominatur; et quia in parte illa culpam inobedientiæ primus homo sensit, decuit ut ibi signum obedientiæ acciperet.

Glossa ordin. in Gen. xvii, 10.

Hugo, Summa Sent. tract. iv, c. 1.

K. Quare die octavo, et petrino cultro.

Ibidem.

Fiebat autem octavo die, et petrino cultro: quia et in resurrectione communi octava ætate futura, per petram Christum omnis ab electis abscindetur corruptio, et per Christi resurrectionem octava die factam, circumciditur a peccatis anima cujusque in eum credentis. Duæ ergo res sunt illius sacramenti.

L. Quare in Baptismum mutata sit circumcisio.

Ideo autem mutata est circumcisio per Baptismum, quia sacramentum Baptismi communius est et perfectius, quia pleniori gratia accumulatum. Ibi enim peccata solum dimittebantur, sed nec gratia ad bene operandum adjutrix, nec virtutum possessio vel augmentum ibi præstabatur, ut in Baptismo, ubi non tantummodo abolentur peccata, sed etiam gratia adjutrix confertur, et virtutes augentur. Unde aqua refectionis vel regenerationis dicitur, quia aridos fecundat, et jam fructificantes ampliori ubertate donat, quia quantumcumque per fidem et caritatem ante habitam aliquis justus ad Baptismum accedit, uberiorem ibi recipit gratiam, sed non ita in circumcisione.3 Unde Abrahæ per fidem jam justificato signaculum tantum fuit, nihil ei intus contulit.

M. De parvulis defunctis ante diem octavum.

Si vero quæritur de parvulis qui ante diem octavum moriebantur, antequam fiebat circumcisio ex lege, utrum salvarentur vel non; idem potest responderi quod sentitur de parvulis ante Baptismum defunctis, quos perire constat. Unde Beda:

Hugo, ubi supra.

Qui nunc per Evangelium suum terribiliter et salubriter clamat, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum Dei;4 ipse dudum clamabat per suam legem, Anima cujus præputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit.56 Forte tamen sub lege, ingruente necessitate mortis, ante octavum diem circumcidebant sine peccato filios, sicut modo in Ecclesia fit de Baptismo.

SUMMA

DISTINCTIONIS PRIMÆ

PRÆMITTIT Magister primæ huic distinctioni præfatiunculam brevem, in qua fini tertii libri immediate præcedentis continuat se et connectit, utens conjunctione ista causali, enim, dicendo: Samaritanus enim vulnerato appropians. In fine equidem tertii dixit: « Audistis decem chordas Psalterii utrique sexui impositas», id est decem præcepta Decalogi viris ac feminis jussa, quorum observantia dulcem coram Deo efficit melodiam; « quæ caritate », id est ex imperio et motione caritatis infusæ, « tangendæ sunt », id est, proportionaliter ac ordinate implendæ, « ut vitiorum feræ occidantur », id est, irrationabiles atque indomiti motus et actus exstirpentur. Quibus in exordio hujus quarti protinus addit: « Samaritanus enim », id est, Unigenitus Dei incarnatus, verus et summus hominum custos, « vulnerato appropians», id est, ad genus humanum descendens, ad curandum vulnera ejus, « curationi ejus sacramentorum alligamenta adhibuit », id est, sacramentales applicationes apposuit, ad efficiendum curationem ipsius accommodas. Unde expositorie subditur: « quia contra peccati originalis et actualis vulnera, sacramentorum remedia Deus instituit ». Ipsa autem peccata sunt spiritualia vulnera; effectus quoque vitiorum ex peccatis secuti, sunt vulnera quædam. Sic et ipsa sacramenta sunt culparum remedia, similiter effectus et gratiæ sacramentales. De quibus sacramentis sunt quatuor consideranda. Primo, quid sit sacramentum.

A Secundo, quare desuper sit institutum, id est qua ratione, qua necessitate, quo fructu, quo fine. Tertio, in quibus consistat et conficiatur, id est de materia et forma sacramentorum, et de iis quæ spectant ad solennitates eorum. Quarto, quæ sit distantia, id est differentia, inter sacramenta veteris et novæ legis. Deinde Magister in littera definit sacramentum, et qualiter diversimode capiatur. Et de sacramentis veteris legis specialiter tractat, triplicem causam institutionis eorum assignans. Et quoniam una est exercitatio utilis, ostendit triplicem esse exercitationem. Post quæ prosequitur alia duo, videlicet in quibus sacramenta consistant, et qualiter utriusque legis sacramenta ab invicem distinguantur. Deinceps tractat de Mosaicæ legis sacramento, puta de circumcisione, circa quam multa utiliter quærit, ut patet in littera.

Footnotes

  1. Gen. xvii, 11, 12. ↩

  2. Josue v, 2. ↩

  3. Ps. xxii, 2. ↩

  4. Joann. III, 5. ↩

  5. Beda, Hom. lib. 1, hom. 10. ↩

  6. Gen. XVII, 14. ↩

Chapter 52 of 283