Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum hæretici et schismatici ac pagani, alique quicumque possint vere baptizare.
Videtur quod non. Primo, quoniam baptizare est spiritualiter regenerare: qui actus convenire non potest spiritualiter mortuis. — Secundo, in Ecclesiastico legitur: Ab immundo quid mundabitur? Quum ergo Baptismus sit lotio atque mundatio spiritualis, ab immundis et vitiosis conferri non poterit. — Tertio, ecclesiastica sacramenta non nisi ab ecclesiasticis sunt administranda personis. — Quarto, nemo alteri confert quod ipse non habet. Quum ergo baptizans aliquo modo conferat gratiam baptizato, et aliquo modo ejus cooperetur saluti, necesse est ipsum esse in statu gratiæ ac salutis.
Ad hæc respondet Antisiodorensis: Apud hæreticos verum est Baptisma, verusque Ordo et sacerdotium verum, idcirco et vera potestas conferendi Baptisma. Dum ergo baptizant, servatis debita forma ac materia, vere est baptizatum. Insuper, secundum Augustinum, nulli sacramento est facienda injuria. Sacramento autem facit injuriam qui dicit ipsum pollui per impuritatem et indignitatem ministri: nempe si radius solis quantacumque immunditia perfundatur, nequaquam polluitur, quanto minus sacramentum?
Si autem objiciatur: Hæretici quosdam baptizant. Aut ergo faciunt eos filios Ecclesiæ et filios regni, aut non: si sic, ergo filii hæreticorum (utpote regenerati ab eis) sunt filii Ecclesiæ, et ita ipsi hæretici exsistunt Ecclesia; si non, ergo Baptismus non est spiritualis generatio ad salutem. — Ad quod dicimus, quod Baptisma ab hæreticis administratum generat aliquos, videlicet parvulos, qui non ponunt obicem gratiæ Dei; quosdam non, puta adultos hæreticis doctrinis imbutos, qui verum Baptismum recipiunt atque characterem, non gratiam, eo quod obicem ponant: ideo ad Ecclesiam per pœnitentiam redeundo, gratiam consequuntur. Qui autem ab hæreticis baptizati sunt, nati Ecclesiæ, dicuntur filii Ecclesiæ, non quasi baptizati a veris Ecclesiæ filiis, sed tanquam renati ex Spiritu Sancto, et associati ac incorporati Ecclesiæ per ministerium hæreticorum. Vel possumus dicere, quod Deus genuit illos de Ecclesia, id est de hæreticis seu paganis, secundum id quod cum Ecclesia habent commune. — Hæc Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto.
Præterea de his Thomas conscribit, primo respondens ad istud, an non baptizati valeant baptizare : Baptismus, inquiens, inter omnia sacramenta est maximæ necessitatis, tum quia pueris non potest aliter subveniri, tum quoniam nec adultis quantum ad totius pœnæ remissionem. Hinc quæ ad Baptismum necessario requiruntur, oportuit communissima esse, tam ex parte materiæ (quæ est aqua, et potest haberi ubique), quam ex parte ministri, ita ut quilibet homo baptizare possit in necessitate. Verum sicut sanctificatio aquæ et benedictio Baptismum præcedens, non sunt de necessitate sacramenti, sed de ejus solennitate, quam sine rationabili causa non licet omittere, propter institutionem Ecclesiæ; sic et ordinatio ministri non est de necessitate sacramenti Baptismi, sed de solennitate. Et peccat qui non ordinatus baptizat, nisi imminente necessitate; tamen sacramentum confert. Sicque actum istum hierarchicum Deus universis concessit propter necessitatem, quemadmodum omnibus aquis regenerativam vim contulit.
Deinde respondens ad istud, an baptizare sit proprium ordinis diaconorum : In potestatibus ordinatis, quidquid potest potestas inferior, potest superior, non econtra. Quumque potestas sacerdotalis sit supra potestatem diaconi, sacerdos habet vim purgativam et illuminativam, diaconus tantummodo purgativam. Et quia in omnibus legis evangelicæ sacramentis est illuminatio gratiæ cum purgatione : hinc diaconus non est proprius minister Baptismi, nec alicujus sacramenti, sed aliquorum sacramentalium, ut exorcismi et expulsionis immundorum a divinis, ut quum clamat, Si quis Judæus est, abscedat; et eruditionis eorum qui ignorant qualiter habere se debeant, ut quum dicit, Flectamus genua, vel, Humiliate vos, ad benedictionem, aut simile aliquid. — Si autem objiciatur, quod Baptismus habet purgare : ergo diaconis convenit; et rursus, quod ad diaconos pertinet Evangelium prædicare, quod est illuminare : ergo possunt Baptismum et alia sacramenta conferre. Dicendum, quod Baptismus non solum habet purgare, sed etiam illuminare, ut S. Dionysius loquitur.1 Ad diaconum quoque pertinet Evangelium prædicare ad purgandum, quod est quasi linguis loqui; ad sacerdotem vero pertinet interpretari et exhortari, quod est quasi prophetare. Hinc secundum Isidorum, baptizandi ministerium nec diaconis ipsis est licitum.
Præterea nemo se ipsum potest baptizare, quia se ipsum non potest gignere. Attamen non baptizatus potest alium baptizare, ut dictum est. Verumtamen, quod Innocentius III ait in Decretali, quod Judæus qui se ipsum mersit in aquam, dicens, Ego baptizo me in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, si protinus decessisset, ad patriam evolasset, intelligendum est propter vim contritionis et devotionis, ex cujus magnitudine hoc procedere videbatur, quod inter Judæos exsistens, obtulit se periculo mortis. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea circa hæc quærit et alia multa, quorum tamen ex dictis potest patere solutio. Primum est, utrum mali possint conferre sacramentum Baptismi. Secundum, utrum per eos conferatur res sacramenti. Tertium, utrum Baptismus per meliorem ministrum collatus, meliorem sortiatur effectum in baptizato. Quartum, utrum malus minister peccet baptizando. Quintum, utrum recipiens in se vel in alio sacramentum a malo sacerdote, excedat.
Ad quorum primum respondet, quod quum bonitas vitæ ministri non sit de essentia sacramenti Baptismi, potest Baptismus dari per vitiosum ministrum, sicut et fieri potest in aqua immunda, quamvis propter reverentiam sacramenti utrumque vitandum sit. Debitus ergo minister Baptismi debito congruitatis seu convenientiæ, est sacerdos, imo et bonus sacerdos; debitus vero debito necessitatis, est quilibet homo.
Ad secundum respondet: Agens principale in Baptismo, est omnipotentia virtutis divinæ per auctoritatem, deinde Christus secundum quod homo, cujus meritum operatur in Baptismo; atque ex plenitudine bonitatis divinæ sicut ex causa principali, et ex merito Christi sicut ex causa meritoria quodammodo instrumentali, provenit gratia ad baptizatum. Baptizans vero est agens tantum instrumentale: idcirco non refert ad rem sacramenti percipiendam, utrum baptizans sit virtuosus an non.
Ad tertium autem respondens: Aliquid, inquit, dicitur effectus alicujus dupliciter, utpote per se, et per accidens. Per se, quod per aliquid ad hoc ordinatum producitur: sicut domus ab ædificatore; per accidens vero, quod conjungitur ei quod est effectus per se: ut inhabitatio domus est effectus domificatoris. Itaque dico, quod effectus per se Baptismi est æqualis, a quocumque detur Baptismus, bono seu malo, ceteris paribus ex parte baptizati. Sed cum effectu Baptismi potest aliquid aliud baptizato conferri, sive pertineat ad salutem corporis sive animæ, ex merito baptizantis; quod tamen non est proprie effectus Baptismi: quia Baptismus non est nisi causa instrumentalis, nec est instrumentum agens in virtute ministri, qui et ipse instrumentum est, sed in Christi virtute ac Dei.
Respondens quoque ad quartum, affirmat: Quicumque in mortali peccato existens, exhibet se ministrum Ecclesiæ, etiam in quocumque spirituali, peccat, juxta quorumdam opinionem satis probabilem, quæ auctoritate divini Dionysii confirmatur, ut infra melius ostendetur. Idcirco sacerdos in mortali cum solennitate baptizans, quasi ministrum Ecclesiæ se exhibens, peccat mortaliter. Si autem baptizet simpliciter in necessitatis articulo, non ut minister Ecclesiæ, sed prout vetula baptizare posset, non peccat in hoc.
Ad quintum vero respondet: Malus minister aut est præcisus ab Ecclesia, aut non. Si primum, sic peccat qui ab eo suscipit sacramentum, nisi in necessitate, in qua etiam posset a pagano seu Judæo recipere. Si autem ab Ecclesia non sit præcisus, non peccat sacramentum ab eo sumens, nisi per accidens, ut si ejus peccato communicet. Denique dato quod malus sacerdos peccet baptizando, non tamen oportet quod peccet sacramentum ab eo suscipiens vel requirens, propter duas rationes. Primo, quia ei non est certum quod sacerdos ille sit in mortali peccato, quum in uno instanti Deus justificationem impii operetur. Secundo, quoniam iste petit quod justum est, quia a suo sacerdote debet sacramentum suscipere. Nec ob hoc cogit aut inducit illum ad peccandum, quoniam ille potest facere quod debet, non peccando.
Sed quæri potest, quid agendum sit, si sacerdos baptizare non velit nisi pretio sibi dato, per quod simonia committeretur. Dicendum, quod is qui baptizandus est, vel est adultus, aut non. Si est adultus, sufficit ei ad salutem petere Baptismum, quoniam baptizatur Baptismo flaminis; nec debet ob hoc simoniam committere. Si vezro sit puer, tunc ipsemet potius debet puerum baptizare, quam pretium sacerdoti pro baptismo pueri simoniace dare. Attamen licitum est ei emere aquam, si eam alias habere non valet, quia aqua non est quid sacrum. Et si sit sanctificata, non operatur ad Baptismum ut sanctificata, quasi sanctificatio de necessitate exigatur, sed ut aqua: idcirco non emit aquam sanctificatam, sed aquam. Aliqui vero dicunt, quod potest pretium dare: quoniam hoc non est simoniam committere, sed vexationem suam redimere. Primum tamen verius videtur. — Hæc Thomas in Scripto.2
In tertia vero parte, quæstione sexagesima septima, protestatur: Quemadmodum cœlestium ordinum proprietates et eorum officia ex ipsorum nominibus considerantur, secundum B. Dionysium septimo capitulo Hierarchiæ cœlestis; ita ex nominibus ecclesiasticorum ordinum accipi potest quid ad unumquemque pertineat ordinem. Dicuntur autem diaconi quasi ministri, quia ad eos principaliter non pertinet aliquod sacramentum ex proprio ipsorum officio præbere, sed ministerium adhibere majoribus in exhibitione sacramentorum. Hinc ad diaconum non pertinet baptizare, nisi in necessitate.3
Porro tam docendi quam baptizandi officium Christus injunxit Apostolis, quorum vicem gerunt episcopi, aliter tamen et aliter. Officium namque docendi seu prædicandi commisit eis, ut illud tanquam principalissimum personaliter exercerent; unde in Actibus dicunt: Non est æquum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis.4 Officium autem baptizandi ipsis commisit tanquam exercendum per alios, sicut ad Corinthios Paulus ait:5 Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Et hoc ideo, quia in baptizando nil operatur meritum baptizantis nec sapientia ejus, sicut in prædicando: in cujus signum ipsemet Christus non baptizavit, ut habetur in Joanne.6 Nihilo minus possunt episcopi baptizare, quoniam potest potestas superior quod inferior.7
Istud demum, an non baptizatus possit in necessitatis articulo baptizare, Augustinus in libro secundo contra epistolam Parmeniani reliquit sub dubio. Postea vero determinavit Ecclesia quod sic. Unde Nicolaus Papa ad Bulgarorum consulta respondit, quod baptizati a paganis sub debita forma Trinitatis, non rebaptizarentur. Si autem sub hujusmodi forma non essent ab illis baptizati, essent denuo baptizandi. Et ita est intelligendum quod Gregorius III scripsit Bonifacio episcopo, ut scilicet ba-
Aptizati a paganis, rebaptizarentur. — Hæc in Summa.
Concordant Albertus, Petrus, Richardus, Argentinensis, aliique communiter; redeuntque in idem scripta Bonaventuræ dicentis: Baptismus est sacramentum ecclesiasticum, necessarium et primum. Et quia ecclesiasticum, ideo ejus administratio primo et principaliter commissa est clericis, et inter hos sacerdotibus. Quumque sit necessarium, et sacerdos non semper adsit, ideo ejus administratio etiam se extendit ad laicos, divina misericordia id agente, quæ neminem vult perire. Et quia est primum, a nullo alio sacramento dependet: propter quod potestas ministerii ejus se extendit ad omnes qui faciunt ea quæ pertinent ad integritatem sacramenti istius. Denique, quum sacramentum sit visibile signum, ideo regulariter exhiberi debet a ministro visibili, scilicet homine, non a spiritu, potissime malo, quamvis visibile ter apparente. Et quia est unum, dispensari debet ab uno administratore, non a pluribus. Et quia est verum, debet esse et manifestum, ut alius sit baptizans, et alius baptizatus. Nam et in forma ejus duplex persona exprimitur, quum dicitur: Ego baptizo te. — Hæc Bonaventura. Qui circa hæc scribit diffuse, cujus scripta sufficienter videntur præhabita.
Præterea Durandus et Scotus satis consonant præinductis. Et addit Scotus: Distinguitur hic de malo ministro, quia aut est præcisus ab Ecclesia totaliter, vel ad tempus; vel non est præcisus. De primo sunt duæ opiniones. Una, quod tenetur quis a tali Baptismum recipere, si alium non possit ministrum habere, quia Baptismus est sacramentum necessitatis. Alia, quod tenetur non recipere ab eo, et recipiendo peccat mortaliter. Nam baptizandus vel est adultus, aut parvulus. Si adultus, sufficit sibi Baptismus flaminis, quando Baptismum fluminis habere non valet a licito ministro cui communicare possit, præsertim in sacramentalibus. Si autem sit parvulus, potest a quocumque bapti-
II Petr. III, zari. Potest autem teneri media hic via, quod scilicet adulto liceat sumere a præciso, in necessitatis articulo : quia præceptum de Baptismo suscipiendo, majus est præcepto Ecclesiæ de præciso vitando. Idem videtur dicendum de parvulo, quod scilicet habens seu deferens eum ad Baptismum, potius debeat eum offerre præciso ad baptizandum, si aliter baptizans non queat haberi, quam permittere quod non baptizatus decedat, et per consequens æterna felicitate privetur. — Porro de malo ministro non præciso, non publice malo nec scandaloso, satis conceditur quod possit quis ab eo sacramentum suscipere, aut pro suo parvulo postulare : quoniam propter peccatum non notorium non debet aliquis in actibus notoriis vitare proximum suum. Hæc Scotus.
Footnotes
Chapter 81 of 283