Quæstio 2
Secundo hic quæritur, Qualem potestatem intus mundandi a peccato habuit Christus ut homo, et qualem potestatem dedit ministris cooperandi ad purgationem interiorem.
Videtur quod Christus ut homo, non habuit potestatem baptizandi interius, seu relaxandi et dimittendi peccata, nisi instrumentalem et ministralem, seu meritorie concurrentem : quia solius Dei est auctoritative peccata dimittere, gratiamque infundere, et mentem purgare. Humanitas autem Christi unita est Verbo ut instrumentum animatum, immediatum et proprium. Talem autem potestatem contulit Christus Deus suis discipulis, quibus dixit: Quæcumque solveritis in terra, erunt soluta et in cœlis. Atque (ut patuit) sacramenta evangelicæ legis efficiunt quod figurant et signant. Itaque supernaturalis quædam virtus in ipsis est, et ita per potestatem ordinis sacerdotalis, minister sacramenti legitimus causaliter cooperari vi-
Matth. xviii, 18. dist. 1, q. 4. detur ad purgationem internam a culpa.
Circa hæc doctores diversas ac varias proferunt quæstiones, videlicet : an Christus secundum quod homo, habuit potestatem dimittendi peccata; utrum ministris suis præstitit potestatem cooperandi ad interiorem mundationem; utrum potestas hæc potuit eis conferri; item, quæ sit illa potestas quam Christus potuit dare discipulis et non dedit; utrum potestas excellentiæ soli Christo homini sit collata. Et quia in textu tangitur de communicatione potentiæ creandi, quærunt hic aliqui, utrum potentia creandi potuit creaturæ communicari : de qua quæstione dictum est satis super secundum, circa principium.1
Ad primum horum Bonaventura respondet : Loquendo de potestate effectiva dimittendi peccata, sic solus Deus dimittit peccata. Nam Christus intus baptizat, non secundum quod homo, sed secundum quod Deus. Loquendo autem de potestate dispositiva, utpote per modum meriti, sic Christus meruit nobis peccata dimittere et quantum ad pœnam et quantum ad culpam.234 Hinc quia Deus, dedit dona hominibus, condonavitque culpam; et quoniam innocens fuit, accepit dona in nobis, id est, meruit ut nos acciperemus, juxta illud Joannis : De plenitudine ejus nos accepimus omnes, gratiam pro gratia. Meruit autem Christus nobis remissionem culpæ relaxationemque pœnæ sua passione, quæ fuit Deo gratissima atque in se acerbissima, nullo modo ex debito suo, sed ad solvendum debita nostra. Et in hoc Christus in quantum homo, excellit in potestate dimittendi pœnam, quia per se potest totum condonare :5 quemadmodum condonavit mulieri in adulterio deprehensæ, et nunc quoque hoc potest sine clave. Alii autem homines si hoc possunt, hoc est potestate quam Christus eis commisit ad passionis suæ thesaurum ac meritum dispensandum, tanquam custodibus sui thesauri. Et per hanc distinctionem solvi de delicto facili possunt objecta quæ hic ad utramque possunt partem formari.
Præterea, dum quæritur, quæ sit illa potestas quam potuit Christus dare ministris nec dedit; dicendum, quod circa Baptismum possunt sex virtutes seu potestates notari, ut videamus quam Christus potuit dare nec dedit. Prima est potestas auctoritatis, qua Deus a se ipso, non aliunde, habet potestatem mundandi interius a peccatis. Secunda est potestas cooperationis, ut homo divinitus accepta potentia in tali actu esset cooperator. Tertia est abundantis excellentiæ, ut secundum abundantem gratiam in baptizante exsistentem, majorem conferret gratiam baptizato. Quarta est invocationis, ut homo in nomine Petri baptizare possit, sicut in nomine Christi seu Trinitatis. Quinta est potestas institutionis, ut sicut Christus habuit potestatem instituendi Baptismum in aqua, ita et alius talem haberet potentiam. Sexta est ministerii, qua unus alteri exhibet sacramentum. Primam Christus nec dedit nec dare potuit suis, quoniam incapaces fuerunt. Ultimam potuit dare et dedit. De omnibus vero intermediis dicunt magistri, quod eas discipulis dare potuit, sed non dedit. Nempe secundam et tertiam non donavit, ne spes salutis in homine poneretur, quia si unus homo alium spiritualiter posset sanare, aut suis meritis plus de gratia dare, speraret homo ab homine gratiam et veniam. Quartam quoque et quintam non dedit, ne tot sint Baptismi quot baptizantes. Hinc unus solus instituit, ut unus solus invocetur.
De potestate demum cooperationis est controversia, quia Magister dicit, quod Christus illam potuit dare : quod communiter non tenetur. Sed quoniam Augustinus videtur hoc dicere, advertendum quod alteri cooperari contingit dupliciter.6 Primo, per modum causæ efficientis : sicut natura cooperatur Deo in productione naturalium rerum; liberum quoque arbitrium gratiæ, faciendo meritorium opus. Alio modo, per modum disponentis : sicut cooperatur homo Deo quantum ad gratiam, se disponendo ad illam. Primo modo, quidquid Magister dicere videatur, Deus homini dare non potuit hujusmodi potestatem cooperativam, quia creatura capax non fuit. Nec ita intelligit Augustinus, ut tactum est primo libro, distinctione decima quarta.7 Sed secundo modo potuit dare, ut scilicet homo homini gratiam impetret dispositive : sicut dedit homini virtutem faciendi miracula, non quod ea efficiat homo, sed virtute sibi collata impetret ea desuper fieri. Ex quibus innotescit, quomodo intelligenda sunt verba Augustini quæ allegat Magister; et quod rursus super illud Joannis, Hic est qui baptizat, Augustinus testatur :8 Joannes didicit quod potestatem mundandi a peccatis Christus potuit dare ministris, sed non dedit. — Hæc Bonaventura.
Qui et circa id quod dictum est de Baptismo non suscipiendo a malo ministro, disseruit : Ille qui baptizat, aut est in peccato notorio, aut occulto; et sive sic, sive sic, adhuc distinguendum est : quia aut est necessitas baptizandi, et timetur scandalum nisi baptizet, et tunc non peccat baptizando, sed in hoc quod se negligit præparare, et cum timore et reverentia ad sacramentum accedere. Si autem non sit necessitas, nec scandalum formidatur si non baptizat; non debet baptizare, nisi prius se præparet ad justificationem. Quod si non fecerit, non solum peccat negligendo, sed etiam quantum in se est, sacramento contumeliam faciendo, et usurpando id ad quod non exsistit idoneus. Si vero notorius est, peccat scandalizando. Ideo asserit Augustinus : Mundos oportet esse ministros.
Objici quoque potest contra id quod ait Augustinus : Si baptizavit ebriosus, etc., baptizatum est.9 Ebrietas namque aufert vim rationis, atque intentionem, quæ est necessaria ad Baptismum : ergo ebriosus non baptizat. Dicendum, quod differentia est inter ebrium et ebriosum. Ebrius namque dicitur in actu, ebriosus in consuetudine; et potest aliquis solitus inebriari, aliquando sobrius esse actu, tuncque baptizatum est, si baptizet. Si autem ebrius habeat rationem adeo ligatam, quod baptizandi intentio ab eo tollatur, ita quod nescit quid faciat, non baptizat. Porro, si ratio soluta est tantum, quod scit quid facit, attamen non est omnimodo bene compos sui, judicandum est quod vere baptizet, etiam si lingua ejus aliquo modo balbutiat, quoniam hoc non est semper efficax signum ligaminis rationis, quum quidam ex modico balbutiant vino. Distinguendum est tamen de ligamine linguæ: quia si verba intelligibiliter format, perfecte baptizatus est homo; si autem ita corrupte profert, quod non intelligi potest, et si formam ita infringit, ut convenienter intelligi nequeat, rebaptizandum est.
Cf. p. 139 B.
Insuper quæritur de hoc quod dicit, quia noverat Joannes Baptista Dominum. Videtur etenim dicere contra Hieronymum et Chrysostomum, asserentes quod non noverat eum esse Christum; sicque videtur contrarietas esse. Et quæritur, quis melius dicat. Et videtur quod Augustinus, quia dum Joannes vidit Jesum venientem ad se, dixit: Ego a te debeo baptizari.10 Ergo jam noverat eum. Quod autem Chrysostomus melius dicat, apparet quoniam quando Joannes a Deo missus est ad baptizandum, dictum est ei: Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat.11 Ergo antequam Christus venit ad Joannem, Joannes sciebat quod ipse Jesus esset solus qui intus baptizaret, quamvis eum exterius non cognoverat facie. — Dicendum, quod utrumque horum est verum. Primo quippe Joannes noverat Christum in infantia notitia corporali, deinde intravit desertum; et tunc post longum tempus, quando missus est ad baptizandum, dictum est ei quod Christus potestatem baptizandi intus sibi servaret; sed jam ex magna mora fuit oblitus quis et qualis esset in facie Christus, et quod ipse esset qui peccata dimitteret et Spiritum
Sanctum daret. Utrumque ergo sciebat Joannes in generali, sed postmodum didicit in speciali. Prius tamen cognovit quis esset, quam cujus potestatis consisteret. Et primum scivit per conversationem infantiæ, secundum per revelationem prophetiæ. — Hæc Bonaventura circa litteram.
In quibus videtur primo obscurum quod dicit, beatissimum Joannem ex longa mora oblitum quod ipse Jesus esset qui peccata dimitteret et Spiritum Sanctum daret. Hoc enim cognovit Joannes ex revelatione divina, nec ex mora temporali fuit hoc oblitus: imo potius in illa cognitione profecit, sciens se missum ante Christi manifestationem, ac certus quod esset Jesus Deus et homo, rex Messias, mundi Salvator. — Secundo quod dicit, S. Joannem prius cognovisse quis esset ipse Jesus, quam cujus consisteret potestatis. Nempe quis esset ipse Jesus, non videtur cognovisse nisi post nativitatem amborum, per conversationem infantiæ, ut in verbis prætactis innuitur. Sed cujus potestatis esset Christus, cognovit adhuc clausus in utero, quando ad Christi præsentiam in sacratissimæ Virginis utero, exsultavit, præventus supernaturaliter usu rationis atque prophetica notitia Salvatoris. Et si dicatur, quod non exsultavit veraciter, nec actualiter novit, sed solum per modum exsultantis se habuit, ut imaginatur Udalricus; ostensum est suis locis hoc falsum esse, et sancti Patres expresse dicunt contrarium.
Denique, de his Thomas compendiose locutus est: Joannes antequam intravit desertum, Christum cognovit personaliter ex conversatione, quum fuerit ejus cognatus per carnem. Scivit etiam Christi dignitatem ex revelatione prophetica; sed propter longam moram amiserat vultus ejus imaginationem: unde personaliter eum non cognoscebat. Ideo Christo veniente ad baptismum, Joannes didicit tria, secundum Sanctos diversos: quia secundum Chrysostomum, didicit quod iste in persona esset ille quem prædicavit venturum; secundum Augustinum vero, didicit
Cf. t. XI, p. 391 B, et Serm. de Sanctis. quod ipse Christus haberet potestatem excellentiæ in Baptismo, quam sibi retineret, quamvis posset eam servis largiri: quod tamen in generali sciverat prius, sed tunc hoc in speciali de hac persona cognovit; secundum Hieronymum autem, didicit quod per Baptismum Christi non solum gratia conferretur mundans a culpa, sed etiam ab omni pœna absolvens: quod habet a Christi passione. Hæc Thomas circa textum. — Ex quibus forsitan solvi posset quod primo contra verba Bonaventuræ objectum est.
Præterea ad prætactas quæstiones Thomas respondet: Triplex est potestas ablendi peccata in Baptismo. Una auctoritatis, quæ solius est Dei: ideo Christus secundum quod homo, tali potestate peccata remittere non valebat. Alia est potestas ministerii, competens eis qui sacramenta ministrant, in quibus divina virtus secretius operatur salutem. Tertia est media inter has duas, quæ dicitur potestas excellentiæ: quam præ ceteris habuit Christus. Attenditur autem excellentia ista in tribus. Primo, in hoc quod ex merito suæ passionis Baptismus efficaciam habet, non ex merito alicujus alterius baptizantis: ideo non est melior Baptismus a meliore baptizante datus. Secundo, in hoc quod Christus sine sacramentis, sacramentorum effectus tribuere potuit, tanquam sacramentorum institutor ac dominus: quod de aliis non est verum. Tertio, in hoc quod ad invocationem nominis ejus dabatur aliis remissio peccatorum in Baptismo, in primitiva Ecclesia.
Verum his objici potest, quod Christus in Evangelio loquitur:12 Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata. Et rursus, quod ipse vocatur salvator atque redemptor, quemadmodum angelus dixit ad Joseph:13 Vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Augustinus quoque super illud Joannis, Sicut Pater suscitat mortuos, etc., ait:14 Judicat et suscitat corpora non Pater, sed Filius, secundum humanitatis dispensationem. — Et respondendum, quod Filius hominis non secundum quod homo, sed secundum quod Deus, habuit potestatem dimittendi peccata per auctoritatem; tamen ut homo, habuit potestatem cujusdam excellentiæ in relaxando peccata, in baptizando, suscitandoque corpora, per modum prætactum, ex unione suæ humanitatis cum Verbo. — Hæc Thomas.
Deinde Thomas respondens ad istud, utrum Christus suis ministris contulit potestatem cooperandi ad interiorem mundationem: Cooperari, inquit, agenti quadrupliciter accidit. Primo, ut adjuvans. Secundo, sicut consilium præbens. Tertio, sicut quo mediante primum agens suum producit effectum: sicque cooperantur instrumenta principali agenti. Quarto, sicut disponens materiam ad effectum principalis agentis suscipiendum. Primis duobus modis nihil cooperatur omnipotenti ac sapientissimo Deo; unde Isaias: Quis adjuvit Spiritum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?15
Sed tertio modo aliqua creatura cooperatur Deo in aliqua actione, non in omnibus. Quum enim Deus sit prima causa naturalium omnium actionum, quidquid agit natura, hoc efficit ut instrumentale agens cooperans primo agenti; quædam vero Deus retinuit sibi, immediate operans ea. Quarto etiam modo cooperatur aliquid Deo, sicut in creatione animæ rationalis, quam Deus per se immediate producit; natura tamen disponit materiam ad animæ suspicionem. Quumque recreatio animæ correspondeat ejus creationi, ideo animæ emundationem Deus immediate nullo cooperante operatur; sed aliquis in hoc ipsi cooperatur quarto modo, dupliciter. Primo, ex opere operante, vel docendo vel promerendo: et sic homines ei cooperantur in peccatorum remissione, de quibus ad Corinthios dicitur, Dei adjutores sumus. Secundo, ex opere operato, sicut qui conferunt sacramenta, quæ disponunt ad gratiam, per quam fit remissio peccatorum;16 et hæc est cooperatio ministerii, quæ ministris
Ecclesiæ competit, de quibus ad Corin- I Cor. IV, 1. thios ait Apostolus : Sic nos existimet homo ut ministros Christi.
Porro dum quæritur, an ministris Christi conferri potuit potestas cooperationis; dicendum, quod dupliciter dicitur aliquid non posse creaturæ communicari. Primo, quoniam nulli creaturæ communicari potest. Secundo, quoniam communicari potest alicui, quamvis non isti. Quidquid enim communicatum alicui, traheret ipsum extra terminos suæ speciei, non potest ei communicari, ut equo esse rationale, quod communicatum est homini. Quod autem communicatum alicui, traheret ipsum extra terminos creaturæ, non potest alicui creaturæ communicari, ut est potestas auctoritatis : quapropter omnes fatentur illam creaturæ communicari non posse. Sed de potentia cooperationis est duplex opinio. Magister namque in littera videtur sentire, quod potentia cooperationis ad emundationem interiorem, posset alicui creaturæ conferri, quamvis non sit collata : quod intelligi nequit de cooperatione per modum dispositionis, quoniam hæc collata est ministris Ecclesiæ. Alii dicunt, quod conferri non potuit. Utraque vero opinio potest modo aliquo sustineri. Cooperatur enim Deo aliquid instrumentaliter duobus modis. Uno modo per vim aliquam absolutam, habentem in rerum natura esse completum ad producendum effectum, non solum secundarium, sed principalem : sicut ignis cooperatur Deo in productione alterius ignis. Sic conferri non valet homini, cooperari Deo in emundatione interiori, quæ fit per gratiam : quoniam gratia elevat hominem ad vitam quæ est super conditionem supremæ naturæ creatæ. Ideo agens quod propria virtute animam assimilat sibi per gratiam, oporttet esse super omnem naturam creatam : sicque talis cooperatio excedet prorsus terminos naturæ creatæ. Alio modo aliquid cooperatur Deo, non per virtutem habentem esse perfectum in natura, neque ad ultimum et principalem effectum pertingendo directe, ut dictum est de sacramentis prima distinctione :17 sicque Deo cooperari in emundatione interiori, potuit, secundum quosdam, homini communicari sine sacramentis, sicut facit sacramenta præbendo : sicque Deo cooperari, pertinet ad excellentiæ potestatem in Christo. Potestatem quippe excellentiæ potuit Deus homini puro conferre; tamen non decuit, ne spes in homine poneretur, et ut unum tantum esse caput Ecclesiæ ostendatur, a quo cuncta Ecclesiæ membra spiritualem sensum et motum recipiunt. — Hæc Thomas.
Postremo, quamvis Thomas frequenter determinet potentiam creandi non esse communicabilem creaturæ, quia tamen Magister hoc loco et alibi tenet contrarium, exponit qualiter ejus opinio posset sustineri; et de hoc dictum est plenius super secundum.18
Hæc eadem scribit in tertia parte, quæstione sexagesima quarta :19 In sacramentis, inquiens, habuit Christus duplicem potestatem : unam auctoritatis, in quantum C Deus; aliam excellentiæ respectu potestatis servorum, secundum quod homo, quam potuit communicare ministris, dando eis tantam gratiæ plenitudinem, ut eorum meritum operaretur ad sacramentorum effectus, ita quod ad invocationem eorum sanctificarentur sacramenta, et ut ipsi possent instituere ea, atque per merita sua sacramentorum effectum conferre solo imperrio. Potest enim instrumentum principali agenti conjunctum, quanto fortius fuerit, tanto plus virtutem suam instrumento separato tribuere, ut manus baculo. Hæc in Summa.
Concordat Albertus præhabitis, et potestates circa sacramenta a Bonaventura expressas commemorat, quamvis non ponat nisi quinque. Et addit : Potestas excellentiæ dupliciter a diversis accipitur. Primo, ut secundum gradus ac merita baptizantium excellentior esset seu minus excellens Baptismi effectus. Quam potestatem potuit Christus dare ministris, sed noluit, ne tot essent Baptismi quot baptizantes : quoniam unum debuit esse Baptisma, sicut est una passio Salvatoris quæ operatur in eo, et unum originale peccatum quod in ipso curatur. Secundo, ut potestas excellentiæ attendatur in actu, ut scilicet sine ritu Baptismi quis possit absolvere a peccato, utpote sine clave regnum aperire. Et hanc dicunt soli Christo collatam, ne sint plura Ecclesiæ capita. Hæc Albertus. — In his Petrus, Richardus, Durandus, Argentinensis, aliique communiter consonant.
Nihilo minus adhuc circa distinctionem hanc quæritur, an angelo bono aut malo convenire valeat baptizandi potestas. Ad quod omnium concors exsistit responsio, quod angelo malo nullatenus competat, nec ex officio, nec ex speciali mandato, quum non sit minister officiorum salutis, nec aliquem purgare intendat. Nec etiam convenit angelis sanctis ex generali officio, sed bene ex speciali mandato. Unde quidam Sancti leguntur a beatis angelis baptizati. Et beatissimus Michael ecclesiam suam in monte Gargano dedicavit. Denique dispensatio sacramentorum non est commissa nisi hominibus, qui cum Verbo incarnato conveniunt in natura, a cujus passione sacramenta efficaciam sortiuntur. Nec cum sacramentis conveniunt angeli in continendo in se aliquid corporale, atque in illo spiritualem virtutem: ipsi enim sunt spiritus simplices. Illis etiam decuit sacramentorum dispensationem committi quorum est conversatio cum hominibus, et qui possunt in prompto haberi, ac proportionabiliter hominibus applicari: quæ non simplicibus illis spiritibus, sed corporeis constat convenire hominibus.
Footnotes
-
dist. 1, q. 3. ↩
-
Joann. I, 16. ↩
-
Ps. LXVII, 19. ↩
-
Ephes. IV, 8. ↩
-
Joann. VIII, 11. ↩
-
Cf. p. 139 B. ↩
-
Cf. t. XIX, p. 522 A et s. ↩
-
Joann. 1, 33. ↩
-
Cf. p. 139 A. ↩
-
Matth. 11, 14. ↩
-
Joann. 1, 33. ↩
-
Matth. IX, 6. ↩
-
Matth. I, 21. ↩
-
Joann. V, 21. ↩
-
I S. XL, 13. ↩
-
I Cor. III, 9. ↩
-
quæst. 4. ↩
-
dist. 1, q. 3. ↩
-
art. 4. ↩
Chapter 82 of 283