Skip to the text

Distinctio 5

A. Quod Baptismus æque sanctus est a bono et a malo datus, bono vel malo.

POST hæc sciendum est, sacramentum Baptismi a bonis et a malis ministris dari, sicut a bonis et a malis sumitur.1 Nec melior est Baptismus qui per meliorem datur, nec minus bonus qui per minus bonum datur, nec malus qui per malum datur; nec majus munus datur in Baptismo dato a bono, nec minus in Baptismo dato a malo, sed æquale : quia non est munus hominis, sed Dei. Quod totum subditis declaratur testimoniis. Augustinus ait : Baptismus talis est, qualis ille in cujus potestate datur, non qualis est ille per cujus ministerium datur. Item : Prorsus fieri potest, ut aliqui verum habeant Baptisma, et non habeant veram fidem. Item : Si inter bonos ministros, quum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur, nullo modo malus est qui etiam per malum datur, quia idem Baptismus datur : et ideo per ministros dispares, Dei munus est æquale, quia non illorum, sed ejus est. Idem : Quum baptizat malus, illud quod datum est, unum est, non impar propter impares ministros, sed par et æquale propter hoc, Hic est qui baptizat. Item : Ego dico, et nos dicimus omnes, quia justos oportet esse per quos baptizatur, justos oportet esse tanti judicis ministros. Sint ministri justi, si volunt; si autem noluerint esse justi qui sedent in cathedra Moysis, securum me facit magister meus, scilicet Christus, de quo Spiritus Sanctus dicit, Hic est qui baptizat. Item : Quos baptizavit Judas, Christus baptizavit. Si quos ergo baptizavit ebriosus, homicida, adulter; si Christi erat Baptismus, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, nec ebriosum, nec homicidam, quia columbam attendo per quam mihi dicitur, Hic est qui baptizat. Item : Homicida dedit Baptismum Christi : quod sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. Item : Si in hæresi quacumque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Baptismi sacramentum acceperit, integrum sacramentum accepit; sed salutem, quæ virtus est sacramenti, non habebit, si extra Ecclesiam catholicam ipsum sacramentum habuerit. Debet ergo ad Ecclesiam redire, non ut sacramentum Baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in aliquo repetere, sed ut in societate catholica vitam accipiat. Baptismus enim extra Ecclesiam nequit prodesse. Ibi enim cuique prodesse potest Baptismus, ubi potest prodesse eleemosyna, id est in Ecclesia. Item Isidorus : Romanus Pontifex non hominem judicat qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam Baptismi, licet paganus sit qui baptizat. — In his perspicue cernis, Baptismum verum bonis et malis dari, et a bonis et a malis; et ipsum tamen æque sanctum esse, et munus ejus æquale, sive a bonis, sive a malis baptizetur.

Aug. in Joann. tract. 5, n. 6.

Id. de Unico Bapt. n. 18; Contra Crescon. lib. III, c. 6.

Id. in Joann. tract. 6, n. 8.

Joann. I, 33. Aug. in Joann. tract. 5, n. 15.

Ibid. n. 18.

Ibid. n. 19.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 43.

Ibid. n. 44.

De Consecr. dist. IV, c. 23.

B. De potestate Baptismi et ministerio.

Quia ministerium tantum habent, non potestatem Baptismi : potestatem enim sibi retinuit. Quod novit Joannes, quum vidit columbam descendentem super Christum.2 Unde Augustinus : Quid noverat Joannes Baptista ? Dominum. Quid non noverat ? Potestatem dominici Baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum : potestatem a Domino in neminem, sed ministerium in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat potestatem Domini. Quid facit tibi minister malus, ubi bonus est Dominus ? Neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus. Si superbus

Aug. in Joann. tract. 5, n. 11.

Ibid. n. 15. I Cor. III, 7. fuerit minister, cum diabolo computatur, sed non contaminatur donum Christi : quod per illum fluit, purum est. Per lapideum canalem transit aqua ad areolas; in canali lapideo nil generatur, sed hortus fructus plurimos affert. — Habent ergo non modo boni, sed etiam mali ministerium baptizandi, sed neuter potestatem Baptismi. Ministerium enim dedit Christus servis, sed potestatem retinuit sibi : quam si vellet, poterat servis dare, ut servus daret Baptismum suum tanquam vice sua.3 Et potestatem suam constituere poterat in aliquo vel in aliquibus servis suis, ut tanta vis esset in baptismo servi, quanta est in baptismo Domini; sed noluit, ne servus in servo spem poneret. Baptizat servus ut minister, baptizat Dominus tanquam potestatem habens : quam si daret servis, ut scilicet ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot servi, ut sicut dictus est baptismus Joannis, sic diceretur baptismus Petri vel Pauli. Quod ne fieret, retinuit sibi Dominus potestatem Baptismi, servis autem ministerium dedit. Si ergo servus dicit se baptizare, recte dicit, sed tanquam minister baptizat : et ideo non differt, sive bonus sive malus baptizet. Inde etiam nemo dicit, Baptismus meus; quum tamen dicat, Evangelium meum, prudentia mea, licet sint hæc a Deo. In quibus differentia est : alius enim alio melius operatur in evangelizando, et alius alio prudentior est;4 alius autem alio magis minusve baptizatus, sive ab inferiori sive a superiori baptizetur, dici non potest.

C. Quæ fuit potestas Baptismi quam potuit Christus dare servis.

Hic quæritur, quæ sit illa potestas Baptismi quam Christus sibi retinuit et potuit dare servis. Hæc est, ut plurimi volunt, potestas dimittendi peccata in Baptismo. Sed potestas dimittendi peccata quæ in Deo est, Deus est. Ideo alii dicunt, hanc potestatem non potuisse dare alicui servorum, quia nulli potuit dare ut esset quod ipse est, vel ut haberet essentiam quam ipse habet, cui hoc est esse quod posse. Dicunt enim : Si hanc potentiam alicui dare potuit, potuit ei dare creaturas creare, quia non est hoc majoris potentiæ quam illud. Ad quod dici potest, quia potuit eis dare potentiam dimittendi peccata, non tamen ipsam eamdem qua ipse potens est, sed potentiam creatam qua servus posset dimittere peccata (non tamen ut auctor remissionis, sed ut minister, nec tamen sine Deo auctore), ut sicut in ministerio habet exterius sanctificare, ita in ministerio haberet interius mundare : sicut illud facit Deo auctore, qui cum eo et in eo operatur illud exterius, ita interius mundaret Deo auctore, qui ejus verbo velut quodam ministerio uteretur. Ita etiam posset Deus per aliquem creare aliqua, non per eum tanquam auctorem, sed per ministerum cum quo et in quo operaretur : sicut in bonis operibus nostris ipse operatur et nos, non ipse tantum, nec nos tantum, sed ipse nobiscum et in nobis; et tamen in illis agendis ministri ejus sumus, non auctores. Ita ergo potuit dare servo potestatem dimittendi peccata in Baptismo, id est, ut in mundatione interiori servus cum Domino operaretur : non servus sine Domino, nec Dominus sine servo, sed

Dominus cum servo et in servo, sicut in exteriori ministerio Dominus operatur cum servo et in servo. Unde et Dominus dicitur sanctificare, et servus; sed Dominus invisibili gratia, servus visibili sacramento. Unde Augustinus super Leviticum: Dominus ait, Ego Dominus qui sanctifico; et de Moyse etiam dictum est: Et sanctificabis eum. Sed Moyses sanctificabat visibilibus sacramentis per ministerium; Dominus autem invisibili gratia per Spiritum, ubi est totus fructus visibilium sacramentorum.5 Sine hac sanctificatione visibilia sacramenta nihil prosunt. — Si quis hoc melius aperire poterit, non invideo.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUINTÆ

JAM determinatum est de sacramento Baptismi in se, deinde de eodem in ordine ad suscipientes; hic tractatur de eo per respectum ad dantes, puta a quibus valeat exhiberi, seu qui sint qui possunt baptizare. Quocirca declarat, quod a bonis ac malis, a catholicis et ab hæreticis atque schismaticis possit præstari: quoniam non consistit nec datur in virtute et merito baptizantis ministri, sed Christi, et in virtute et omnipotentia Dei. Deinde prosequitur, qualiter Christus ministerium dedit servis, non ipsam potestatem Baptismi, prout hoc infra exponetur. Tertio perscrutatur, quæ sit illa Baptismi potestas quam Christus sibi retinuit, nec contulit servis, quum tamen hanc eis dare potuerit.

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 8. ↩

  2. Matth. III, 16. ↩

  3. Aug. in Jo-ann. tract. 5, n. 7. ↩

  4. Id. de Bapt. contra Donat. lib. v, n. 16. ↩

  5. Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. III, q. 8. Lev. xxi, 15. Exod. xxix, 24. ↩

Chapter 80 of 283