Quæstio 1
Circa hæc quæritur, Utrum omnis sacerdos vere ordinatus seu rite consecratus in sacerdotem, quantumcumque iniquus, excommunicatus, schismaticus, interdictus, suspensus sive hæreticus, vere conficiat, dum intendit conficere, et debita forma atque materia utitur.
Videtur quod non, quoniam Canon ait: Quicumque ab unitate Ecclesiæ fuerit alienus, exsecrare potest, non consecrare. Omnes autem prætacti sunt extra ecclesiasticam unitatem. Iterum Augustinus ait: Extra Ecclesiam non est veri sacrificii locus. Omnes autem prædicti sunt extra Ecclesiam. Ait quoque Hieronymus, quod præfati pollutum comedunt panem: ergo non corpus Christi, quod nullatenus est pollutum. Rursus, causa prima, quæstione 1, Quod quidam, asseritur: Degradati potestatem non habent consecrandi, sed baptizandi. Sanctus etiam Cyprianus fatetur: Sacramenta hæreticorum sacrilegia sunt.
Ad hæc Bonaventura respondet: Aliqui distinxerunt, de quorum numero videtur fuisse Magister, quod sacerdotes mali quidam sunt occulte mali, et de Ecclesia, saltem numero ac quantum ad faciem exteriorem; et tales conficiunt. Alii sunt aperte mali, et ab Ecclesia præcisi; et isti nequeunt consecrare. Verum ista opinio consonat Cypriano, dicenti quod hæretici non habeant vera sacramenta: cujus oppositum probat Augustinus, et ostensum est supra. Idcirco dicendum, quod duo attenduntur in Sacramento, videlicet sacramenti veritas, et ejus utilitas, quæ est incorporatio seu unio ad mysticum corpus. Quantum ergo ad sacramenti veritatem, omnes sacerdotes vere conficiunt, in quibus est ordo sacerdotalis et intentio consecrandi, cum forma verborum et requisita materia. Boni vero sacerdotes conficiunt etiam quantum ad secundum, hoc est quoad utilitatem suam ac aliorum; sacerdos vero peccator occultus, ad suam damnationem, sed ad adsistentium utilitatem qui cum fide et devotione audiunt ejus Missam; porro præcisus et hæreticus, ad suam ac adsistentium damnationem. Quumque in præcisis et hæreticis manifestis privetur sacramentum suo fructu, quamvis sit ibi verum corpus Christi: hinc sacri canones atque Sanctorum auctoritates ita loquuntur, quasi non vere conficiant; et hoc in detestationem impietatis ipsorum, non ratione operis operati. Et per hoc solvuntur et concordantur auctoritates quæ pro utraque parte diversimode loqui videntur. Hæc Bonaventura.
Qui insuper quærit hic, utrum potestas sacerdotalis magis consistat in anima sacerdotis, aut in forma verborum; an etiam brutum, ut mus, hostiam consecratam comedat, corrodat, trajiciatque in ventrem; et utrum sacramentum in ventrem communicantis descendat. Ad quæ omnia responsum est supra.
Concordat Thomas: Quidam (inquiens) asseruerunt, quod hæretici et præcisi, excommunicati atque schismatici, quum sint extra unitatem Ecclesiæ, non valeant consecrare: cujus opinionis videtur fuis-
Cf. dist. v, q. 1, et dist. vt A, p. 150.
Cf. dist. x, q. 6, et p. 227 A'.
Cf. p. 233 C, D.
Cf. p. 232 D'. se Magister in littera. Sed quoniam omne quod per consecrationem collatum est, exstat perpetuum; ideo sicut Baptismus, qui per consecrationem donatur, nunquam amittitur quantum ad impressum characterem, quantumcumque quis in hæresim, schisma vel excommunicationem labatur, ita nec sacerdotalis ordo ullo potest modo amitti. Quumque consecrandi potestas ordinem sacerdotalem sequatur, omnes illi præfati conficiunt, quamvis ad suam perniciem. Interdum tamen dicuntur consecrare non posse, quia id proprie dicimur posse quod possumus de jure. Hinc sacramentum eorum vocatur panis pollutus, quoniam quamvis in se inviolabiliter sanctus sit, tamen ratione effectus accidentaliter consequentis, fertur pollutus: quoniam ipsi se polluunt conficiendo et sumendo hoc sacramentum, imo et alios qui sacramentum ab ipsis scienter recipiunt. Idem dicendum est de degradatis, quoniam ordinem non amittunt.
Cf. p. 343 D.
Præterea si quæratur, an plus valeat Missa boni sacerdotis quam mali; dicendum, quod de Missa loqui dupliciter possumus. Primo, quoad id quod in ea est essentiale, quod est corpus Christi et sanguis, seu ipsum sacrificium: et ita a quocumque dicatur, æqualiter bona est, quoniam opus operatum æqualiter bonum est, salubre ac virtuosum. Unde asserit Augustinus: In mysterio corporis et sanguinis Domini nil a bono sacerdote majus, nil a malo minus perficitur: quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur Creatoris, et in virtute Spiritus Sancti. Secundo, quantum ad id quod annexum est sacramento, et secundarium est: sicque boni sacerdotis Missa melior est, quia non solum efficaciam habet ex opere operato, sed etiam ex opere operante. Unde ceteris paribus, melius est audire Missam boni sacerdotis quam pravi.
Insuper quæritur, an liceat sacerdoti a celebratione omnino cessare. Ad quod quidam dixerunt quod imo, nisi habeat aliquos sibi commissos ac subditos, vel ex obedientia teneatur. Sed quoniam teste Gregorio, dum dona crescunt, rationes crescunt donorum; quum sacerdoti sit nobilissima potestas collata, negligentiæ reus erit, nisi illa utatur ad Dei honorem, et ad suam ac aliorum salutem et opem, quum et princeps Apostolorum dicat: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.1 Nisi forsan quis ex familiari Spiritus Sancti instinctu dimittat, sicut in Vitaspatrum de quodam sancto Patre narratur. — Hæc Thomas in Scripto.
Salamanus.
Præterea de his quoque in tertia parte, quæstione octogesima secunda, testatur: Sacramentum hoc tantæ est dignitatis, quod non conficitur nisi in Christi persona. Quicumque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri per potestatem ab illo collatam. Potestatem autem consecrandi solis sacerdotibus contulit Christus, in quorum persona dixit Apostolis: Hoc facite in meam commemorationem.2 — Insuper malus sacerdos art. t.3 conficere potest. Non enim propria potestate aut meritis suis hoc consecrat sacramentum, sed virtute Christi, ut ejus minister atque in ejus persona. Non autem desinit esse minister Christi, quia malus. Habet namque Salvator et malos servos, præsertim loquendo de servis officialibus et ministris in donis gratiæ gratis datæ. Hinc et hæretici, schismatici, excommunicationati, degradati, possunt conficere: quamvis quidam dixerunt contrarium, decepti in hoc, quia (ut ait Augustinus in secundo art. 7. contra Parmenianum) aliud est aliquid non habere omnino, et aliud non habere hoc recte. Similiter aliud est non dare, et aliud non dare recte. Illi ergo qui intra Ecclesiam constituti, receperunt potestatem consecrandi corpus Christi, recte hanc habent potestatem: qui si postea labantur in hæresim, schisma, excommunicationem, præcisionem, non recte ea utuntur. Quod autem potestatem retineant, patet: quia (ut ait Augustinus ibidem) dum ad Ecclesiam redeunt, non denuo ordinantur. Possunt ergo conficere, præsertim quum consecrandi potestas ad characterem spectet ordinis sacerdotalis. Omnis autem character sacramentalis indelebilis est, juxta præhabita. Hinc demum non licet talium Missam audire, nec ab eis sacramenta suscipere :4 quia hoc esset eis communicare in vitiis, loquendo de hæreticis, schismaticis, excommunicatis, degradatis, qui per sententiam Ecclesiæ sunt ab exsecutione consecrandi suspensi. Peccatores vero, non ita per sententiam Ecclesiæ ab exsecutione sui officii sequestrati, non sunt de necessitate ita vitandi. — Advertendum est etiam, quod quamvis Missa mali sacerdotis minus valeat quam Missa boni quantum ad orationes et cetera sacramento annexa, ut sunt devotionis affectus et laudes Dei, attamen orationes impii sacerdotis considerantur dupliciter.5 Primo, prout procedunt ab ipso in propria sua persona : et ita non sunt Deo acceptæ. Secundo, prout effunduntur et offeruntur Deo in persona totius Ecclesiæ, cujus sacerdos talis minister est : quod ministerium, sicut jam tactum est, manet in pravis ministris.
Iterum quæritur hic, utrum plures sacerdotes possint eamdem numero hostiam consecrare.6 Dicendum, quod sacerdos in sua ordinatione constituitur in gradu eorum qui acceperunt a Christo in Cœna potestatem consecrandi hoc sacramentum : ideo, secundum quarumdam consuetudinem Ecclesiarum, sicut Apostoli Christo cœnanti concœnaverunt, ita novi ordinati episcopo ordinanti concelebrant. Nec ob hoc iteratur consecratio super eamdem hostiam, quia ut Innocentius III testatur, omnium intentio ferri ad idem instans consecrationis debet. — Hæc Thomas in Summa.
Porro, ut Bonaventura aliique dicunt, propter hæc quatuor vitia, quæ sunt, hæresis, schisma, excommunicatio, fornicatio notoria, repelluntur sacerdotes ab hujus celebratione sacramenti : quia hæc vitia specialem habent repugnantiam ad istud sacramentum. In hoc quippe sacramento est secretum fidei, ideo repelluntur hæretici; est vinculum caritatis, ideo et schismatici; est vas gratiæ, ideo simoniaci, qui gratiam vendunt et emunt; et elevat hominem ad statum spiritualem, ideo fornicatores notorii, tanquam omnino carnales.
Bni essentiale, sed ex privilegio convenit clericis : quo suo facinore merentur degradati privari.
Amplius, sicut Thomas, Richardus et alii quidam hic dicunt, dispensare seu aliis ministrare hoc sacramentum, regulariter spectat ad sacerdotes, qui medii sunt inter Deum et populum, repræsentantque Christum; et ipsorum consecratæ sunt manus ad tractandum corpus dominicum, non autem diaconorum : ideo ipsis non convenit, nisi cogente necessitate, aut ex commissione episcopi, seu sacerdote longe posito et absente. Participat namque diaconus aliquid de potestate et eminentia sacerdotali. — Si autem objiciatur, quia de B. Laurentio recitatur, quod dominici sanguinis dispensatio fuit ei commissa, qui non sacerdos, sed diaconus fuit : sanguis autem ad istud pertinet sacramentum, sicut et corpus; respondetur, quod S. Laurentius non legitur dominici corporis, sed sanguinis dispensator fuisse. Nec est eadem ratio de utroque, quia dispensans sanguinem, non tangit nisi vasculum; qui vero dispensat corpus dominicum, tangit illud. Manus autem diaconorum non sunt consecratæ ad tangendum hoc sacramentum. Hæc illi.
Footnotes
Chapter 126 of 283