Skip to the text

Distinctio 13

A. Si hæretici et excommunicati hoc sacramentum conficiant.

SOLET etiam quæri, utrum pravi sacerdotes hoc sacramentum conficere queant. Ad quod dici potest, quod aliqui licet sint pravi, consecrant vere, scilicet qui intus sunt nomine et sacramento, etsi non vita : quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris.1 Unde Augustinus : Intra catholicam Ecclesiam, in mysterio corporis et sanguinis Domini, nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur Creatoris et virtute Spiritus Sancti. Credendum est enim, quod in verbis Christi sacramenta conficiantur. Sicut ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum Sanctum suam efficit carnem et sanguinem. Item Gregorius : Putant quidam communionem corporis minus esse sanctificatam, si illorum fiat officio quorum vita eorum oculis videtur ignobilis.2 Heu ! in quam magnum laqueum incidunt, ut divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credant, quum unus idemque Spiritus Sanctus in tota Ecclesia invisibiliter ea mysteria et operando sanctificet, et sanctificando benedicat. Mysterium ideo dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispensationem. Sacrificium vero, quasi sacrum factum : quia prece mystica consecratur pro nobis in memoriam dominicæ passionis. Sacramentum est in aliqua celebratione, quum res ita fit, ut aliquid significatæ rei accipiamus. Sacramenta sunt Baptisma, Chrisma, Corpus Christi : quæ ideo sacramenta dicuntur, quia sub tegumento visibilium rerum, divina virtus secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur. Unde a secretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur. Panis et calicis sacramentum, Græce Εὐχαριστία dicitur; Latine bona gratia interpretatur. Et quid melius corpore et sanguine Christi? Sive ergo per bonos, sive per malos ministros intra Ecclesiam dispensetur, sacramentum tamen est : quia Spiritus Sanctus vivificat, nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, nec malorum attenuatur. Hoc de Corpore Domini, hoc et de Baptismate et Chrismate dicendum est et tenendum : quia virtus divina secretius operatur in eis, et divina solummodo est hæc virtus sive potestas, non humanæ efficaciæ.

Illi vero qui excommunicati sunt, vel de hæresi manifeste notati, non videntur hoc sacramentum posse conficere, licet sacerdotes sint : quia nemo dicit in ipsa consecratione, Offero; sed, Offerimus, quasi ex persona Ecclesiæ. Et ideo, quum alia sacramenta extra Ecclesiam possint celebrari, de hoc non videtur. Quod etiam Augustinus tradere videtur, dicens : Recolite nomen, et advertite veritatem.3 Missa enim dicitur, eo quod cœlestis nuntius ad consecrandum vivificum corpus adveniat, juxta dictum sacerdotis dicentis : Omnipotens Deus, jube hæc perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, etc. Idcirco, nisi angelus venerit, Missa nequaquam jure vocari potest. Numquid enim, si hoc mysterium hæreticus ausus fuerit usurpare, angelum de cœlis mittit Deus oblationem ejus consecrare? Maxime quum eisdem per Prophetam comminatus sit, dicens :4 Maledicam benedictionibus vestris. Quod si benedictionibus eorum se asserit maledicturam Veritas, quid erit de hostia? Ergo dicemus illam posse benedici ab illo quem scimus a Deo fore maledictum cum sua benedictione? Si enim Deus maledixerit benedictionibus hæreticorum, et simoniacus benedixerit, quis eorum prævalebit? Numquid benedictio maledicti ad nihilum poterit redigere verba verissima comminantis Dei? — Ex his colligitur, quod hæreticus a catholica Ecclesia præcisus, nequeat hoc sacramentum conficere : quia sancti angeli, qui hujus mysterii celebrationi adsistunt, tunc non adsunt, quando hæreticus vel simoniacus hoc mysterium temerarie celebrare præsumit. Non enim dubitari licet, ubi corporis dominici et sanguinis mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus.

In hujus autem mysterii expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, scilicet ut sit sacerdos, et intentionem adhiberi oportet, ut illud facere intendat. Sed si non credit de illo mysterio sicut veritas habet, numquid potest intendere illud conficere? Et si non intendit, numquid conficit? Aliqui dicunt, etiam non recte de illo mysterio sentientes posse intendere : non quidem illud conficere, quod jam esset recte credere; sed id agere quod geritur ab aliis dum illud conficitur, et sic adhibetur intentio; et si intentio dicatur deesse conficiendi illud mysterium, tamen ex quo intendit ea dicere et agere quæ ab aliis geruntur, impletur mysterium. — Illud etiam sane dici potest, quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi videatur. Quid ergo sumit mus, vel quid manducat? Deus novit hoc. — De hoc cœlesti mysterio aliqua perstrinximus a catholicis fideliter tenenda. Qui enim his contradicit, hæreticus judicatur.

B. Quid faciat hæreticum, et quid sit hæreticus.

Hilar. de Trinitate, lib. II, n. 3.

Id. lib. VII, n. 38.

Ap. Lyran. in Osee II, 16.

Aug. de Utilitate credendi, n. 1.

Ne autem ignores quid faciat hæreticum, vel quid sit hæreticus, audi breviter quid inde sancti Doctores tradant. Hilarius ait : Exstiterunt plures, qui cœlestium verborum simplicitatem, non veritatis ipsius absolutionem susceperunt, aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim hæresis, non de Scriptura est; et sensus, non sermo, fit crimen. Idem in septimo : Intelligentiæ sensus in crimine est. Hieronymus dicit, quod ex verbis inordinate prolatis incurritur hæresis. Augustinus definiens quid sit hæreticus, ait : Hæreticus est, qui alicujus temporalis commodi et maxime gloriæ principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones gignit vel sequitur.

SUMMA

DISTINCTIONIS TERTIÆDECIMÆ

SUPRA egit Magister de Eucharistiæ sacramento; hic tractat de ejus ministris seu de potestate conficiendi. Et primo quærit, an vitiosi presbyteri vere conficiunt. Ad quod catholice respondendo, inserit quædam non vera, utpote quod hæretici et excommunicati non consecrent. Ad quod probandum inducit quædam Augustini eloquia. Insuper addit circa hæc, quid sit proprie hæresis, et quid reddat hæreticum.

Footnotes

  1. De Consecr. dist. II, c. 72. ↩

  2. Decret. p. II, caus. 1, q. 1, c. 84. ↩

  3. Cf. Algerus de Sacram. lib. III, c. 1. ↩

  4. Malach. II, 2. ↩

Chapter 125 of 283