Skip to the text

Quæstio 2

Deinde hic quæritur, Quid sit proprie hæresis, et quid faciat hæreticum.

Circa hoc ait Albertus: Hæreticus dicitur a verbo, hæreo, hæres, vel a Græco nomine, αἴρεσις, quod est electio. Primo modo vocatur hæreticus, qui inordinate hæret suæ sententiæ, quamvis a fide sit aliena, et eam defendit. Secundo, qui talem suum errorem cum electione sectatur magis quam veram sententiam Scripturarum, nec sanæ informationi acquiescit, imo pertinax manet.

De his plenius scribit Bonaventura: Hæreticus, inquiens, non ex dono Dei, sed propria quasi auctoritate et proprio sensu accipit aliquam falsam sententiam: quam dicitur eligere, non quandocumque opinatur falsum aliquid, sed quando falsum præacceptat et pertinaciter tenet, sive ipse sive alter invenerit tale falsum seu finxerit. Unde definiendo dici potest: Hæreticus est, divinæ legis ignorantia vel contemptu, pertinax erroris inventor, aut alieni sectator erroris, qui catholicæ veritati magis vult adversari quam subjici. Qui autem suam sententiam quamvis erroneam seu perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, parati corrigi, non sunt inter hæreticos computandi. Hæc Bonaventura.

Porro Thomas in secunda secundæ, quæstione undecima: Electio, inquit, spectat ad hæresim. Electio autem est mediorum ad finem, præsupposito fine. In credendis vero voluntas assentit alicui vero, tanquam proprio bono. Unde quod est principale verum, habet rationem finis ultimi; quæ autem secundaria sunt, habent rationem eorum quæ sunt ad finem. In fide autem credentis est aliquis cujus dictis credens assentit, et hoc est principale in fide; aliud est sententia, quam sequendo credit alicui. A fide ergo christiana dupliciter deviatur. Primo, non assentiendo ipsi Christo; et talis est infidelitas Judæorum atque gentilium, qui circa finem habent voluntatem perversam. Secundo, per hoc quod quis Christo assentire intendit, sed errat in mediis, eligendo ea quæ non sunt tradita a Christo, sed quæ propria ratio suggerit, et juxta proprium sensum verba

A Christi exponit. Hinc hæresis est species infidelitatis eorum qui fidem Christi profitentur, sed fidei dogmata corrumpunt. Ideo in libro de Utilitate credendi asserit Augustinus: Hæreticus est, qui temporalis utilitatis et maxime principatus aut gloriæ suæ causa, falsas novasque opiniones gignit aut sequitur. Hæc Thomas in Summa. — Qui etiam in Scripto multa inducit de his: de quibus pertranseo, quoniam alibi, ubi opportuniorem habent locum, scripsi de eis.

Cf. t. XVII, p. 361 B'ets.

De enormitate autem hæreticæ pravitatis asserit Thomas: Unumquodque dicitur malum secundum quod nocet. Unde, quum hæresis plus noceat quam aliquod aliud peccatum, quia omnium virtutum fundamentum (utpote fidem) subvertit, maximum est omnium vitiorum ex genere suo, quia duritiam cordis habet adjunctam, electionemque mali; quamvis ex accidenti aliquod peccatum possit esse gravius eo, in quantum major Dei contemptus includeretur in eo. Verum de eo quod est per accidens, non est curandum, secundum Philosophum quinto Ethicorum. Hæc Thomas in Scripto. — Verum in prima secundæ plenius docet, qualiter gravitas in peccatis diversimode et ex diversis pensatur. Estque probabile, quod sicut caritas Dei est summa virtus, sic odium Dei gravissimum sit peccatum, quum et octavo Ethicorum dicatur, quod pessimum opponitur optimo. Quibusdam quoque videtur, quod peccata in Spiritum Sanctum gravissima sint.12

Quæritur demum, an hæretici sint sustinendi. Ad quod idem Doctor respondet: Hæresis est vitium infectivum. Propter quod ad Timotheum de hæreticis ait Apostolus: Multum proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Hinc Ecclesia eos a consortio excludit fidelium, præsertim ne simplices conversentur cum eis, ne corrumpantur. Ideo per Ecclesiam incarcerantur et puniuntur, potissimum si inficiant alios. Si autem non inficerent alios, possent tolerari. Qui vero sunt firmi

II Tim. II, 16, 17.3 in fide, possent cum ipsis conversari, ut ipsos convertant; non autem in divinis, quoniam excommunicati sunt et blasphemi. Propter quod in judicio sæculari licitate possent occidi, suisque bonis spoliari, etiam si alios non corrumpant: quia in Deum blasphemi sunt, quum falsam fidem observent. Propter quod justius possunt puniri quam rei criminis læsæ majestatis, et quam hi qui falsam cudunt monetam. Hæc in Scripto.

Porro in secunda secundæ, quæstione undecima: Duo, inquit, circa hæreticum possunt pensari. Unum ex parte hæretici, puta peccatum ipsius: et per hoc meretur non solum excommunicari, sed etiam mox occidi, quum multo gravius sit fidem corrumpere quam monetam falsare. Secundum est misericordia Ecclesiæ, cujus est errantem ad veritatem reducere: et ita Ecclesia non statim damnat hæreticum, sed primo ac secundo pie ac sapienter admonet ac instruit eum. Qui si tunc permanserit pertinax, separat eum Ecclesia a se per excommunicationis sententiam, atque ulterius relinquit eum sæculari judicio tradendum ad mortem. Ait quippe Hieronymus: Secundæ sunt putridæ carnes, et scabiosa ovis a caulis est repellenda, ne tota domus et massa inficiatur. Arius una scintilla fuit in Alexandria, sed quoniam statim obrutus non est, totum orbem flamma ejus depopulata est. Exstirpanda ergo sunt zizania, dum sine exstirpatione tritici fieri potest. Hæc in Summa.

Ait quoque Antisiodorensis in Summa sua, hæreticis litteratis (qui quandoque fuerunt catholici) non esse audientiam dandam: imo tollendos esse de medio, nisi simpliciter resipiscant, ne et alios suis persuasionibus versutiisque inficiant; simplices vero aliunde deceptos, pie esse informandos ac revocandos.

Hæc circa istam distinctionem sufficere possent; nunc tamen aliqua sunt addenda in fine hujus ultimæ distinctionis de sacramento Eucharistiæ, scilicet de defe-

Summ. th. 3ª part. q. 83, a 6.45

Insuper quærit ibidem, utrum sufficienter possit occurri, hoc est provideri seu remedium adhiberi defectibus, periculis, inopinatisque casibus, qui circa celebrationem contingunt;6 et arguit sex argumentis, quod non. Quæ argumenta non aliud quærunt, quam quid agendum sit in hujuscemodi casibus: idcirco ut clarius intelligantur hæc omnia, ponam casus in forma, et ad unumquemque ponam hujus sancti Doctoris responsa.

Itaque quæritur primo, quid agendum sit, si sacerdos ante consecrationem moriatur aut alienetur, aut aliqua infirmitate impediatur ne Sacramentum sumere valeat et Missam perficere. Sicque videtur non posse satisfacere præcepto Ecclesiæ, quo jubetur ut sacerdos celebrans Sacramentum accipiat. — Respondendum, quod si sacerdos morte aut gravi infirmitate præoccupetur ante consecrationem, non oportet per alium sacerdotem suppleri officium inchoatum; si vero incepta consecratione evenerit, utpote corpore consecrato ante sanguinis consecrationem, seu consecrato utroque, debet Missæ celebritas per alium adimpleri. Hinc ut in Decretis, quæstione 7, capitulo 1, Nihil, habetur, in Toletano concilio legitur: Censuimus convenire, ut dum a sacerdotibus tempore Missarum sacra mysteria celebrantur, si ægritudinis alicujus contingat eventus, quo sacerdos cœptum nequeat explere officium, sit liberum episcopo seu presbytero alteri exsequi consecrationem incepti officii. Non enim aliud competit ad supplementum initiatis mysteriis, quam aut incipientis aut subsequentis benedictio completa sacerdotis: quoniam nec perfecta videri possunt, nisi perfecto ordine compleantur. Quum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium format personarum diversitas, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repræsentat. Ne tamen quod naturæ languoris causa consulitur, in præsumptionis perniciem convertatur, nullus absque patentis proventu molestiæ sacerdos vel minister imperfecta præsumat relinquere munera. Quod si quis temerarie præsumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.

Secundo quæritur, quid agendum sit, quando sacerdos ante consecrationem vel post, recolit se aliquid comedisse aut bibisse, aut alicui mortali peccato non confesso, aut excommunicationi subjacere, cujus ante non recordabatur, in quo casu videtur perplexus. — Dicendum, quod ubi difficultas occurrit, semper eligendum est id quod minus habet periculi. Maxime autem periculosum est circa hoc sacramentum, quod est contra ipsius sacramenti perfectionem: imo hoc sacrilegium grande est. Minus autem est, quod ad sumentis pertinet qualitatem. Ideo si sacerdos post consecrationis inceptionem recordetur se comedisse aliquid aut bibisse, nihilo minus debet sacrificium perficere, Sacramentumque sumere. Similiter si recolat aliquod peccatum se habere, pœnitere debet cum proposito confitendi et satisfaciendi. Sic si meminerit excommunicationi se subjacere, assumat propositum petendi humiliter absolutionem: sicque per invisibilem Pontificem absolvetur quantum ad istum actum. Si vero ante consecrationem memor sit alicujus istorum, tutius reputarem, præsertim in casu manducationis et excommunicationis, quod inceptam desereret Missam, nisi grave scandalum timeretur.

Tertio quæritur, quid agendum sit, si in vinum consecratum cadat musca, aranea aut aliud animal venenosum; vel si sacerdos agnoscat aliquid venenosum calici esse immissum. In quo casu videtur perplexus, quia si sumit, videtur Deum tentare, et occidit se ipsum; si non sumit, videtur agere contra prætactum præceptum Ecclesiæ. — Dicendum, quod si ante consecrationem tale quid accidat et sacerdos hoc deprehendat, debet totum effundere, ablutoque calice, aliud vinum infundere consecrandum. Porro si post consecrationem aliquid horum contingat ac deprehendatur, debet animal caute capi, et diligenter lavari atque comburi, et ablutio simul cum cineribus in sacrarium mitti. Si autem deprehenderit venenum esse immissum, nullatenus sumere debet, nec dare alteri ad sumendum, ne calix vitæ vertatur in mortem; sed debet diligenter in aliquo vasculo ad hoc apto cum reliquiis conservari; et ne sacramentum maneat imperfectum, debet aliud vinum apponere, atque de novo resumere a sanguinis consecratione, sacrificiumque perficere.

Quarto quæritur, quid agendum sit, quando per negligentiam ministri non apponitur aqua, aut etiam nec vinum, nec sacerdos advertit hoc. — Dicendum, quod si sacerdos ante consecrationem sanguinis, etiam post corporis consecrationem, percipiat vinum aut aquam non esse in calice, debet statim apponere et consecrare. Si vero post consecrationis verba percipiat aquam deesse, debet procedere, quoniam aqua non est de necessitate sacramenti; et puniendus est cujus negligentia hoc contingit; nulloque modo miscenda est aqua vino jam consecrato, quoniam sequeretur corruptio sacramenti pro aliqua parte. Si vero post verba consecrationis percipiat vinum non esse in calice, si hoc percipiat ante corporis sumptionem, debet deposita aqua, si imposita est, imponere vinum cum aqua, et resumere a verbis consecrationis sanguinis. Si vero hoc post corporis sumptionem percipiat, debet apponere aliam hostiam consecrandam simul cum sanguine. Quod dico, quia si diceret sola verba consecrationis sanguinis, non servaretur debitus ordo consecrandi. Et sicut dicitur in prætacto capitulo concilii Toletani, perfecta videri non possunt sacramenta, nisi perfecto ordine compleantur. Si vero inciperet a consecratione sanguinis, et repeteret omnia verba sequentia, non competeret nisi adesset hostia consecrata, quum in verbis illis occurrant quædam dicenda atque fienda non solum circa sanguinem, sed etiam circa corpus. Debet quoque in fine iterum sumere hostiam consecratam et sanguinem, non obstante etiam si prius acperit aquam quæ erat in calice: quia præceptum de perfectione sacramenti majoris est ponderis, quam præceptum de accipiendo sacramentum hoc a jejuno.

Quinto quæritur, quid agendum sit, quando sacerdos non recolit se verba consecrationis dixisse, aut aliqua quæ in consecratione hujus sacramenti dicuntur. Nam videtur peccare, sive reiteret verba super eamdem materiam, quæ forte jam protulit, sive utatur pane et vino non consecratis quasi consecratis. — Dicendum, quod quamvis sacerdos non recolat se dixisse aliqua quæ dicere debuit, non tamen debet ex hoc mente perturbari. Non enim qui multa dicit, meminit omnium quæ jam dixit, nisi forte aliquid in dicendo apprehenderit sub ratione jam dicti. Sic enim efficitur aliquid memorabile. Unde si aliquis attente cogitet id quod dicit, non tamen cogitet se dicere illud, non multum recolit postea se illud dixisse. Sic quippe fit aliquid objectum memoriæ, in quantum accipitur sub ratione præteriti, ut dicitur in libro de Memoria. Verumtamen si sacerdoti probabiliter constet se aliqua omisisse, si illud non est de necessitate sacramenti, non æstimo quod propter hoc debeat resumere immutando ordinem sacrificii. Si vero certificetur se omisisse aliqua eorum quæ sunt de necessitate sacramenti, videlicet formas consecrationis, idem videtur agendum quod dictum est de defectu materiæ, ut scilicet resumatur a verbis consecrationis, et cetera per ordinem repetantur, ne immutetur sacrificii ordo.

Sexto quæritur, quid agendum sit, quando dilabitur ex frigore hostia consecrata de manu sacerdotis in calicem ante fractionem vel postea. In quo casu non videtur sacerdos posse servare ritum Ecclesiæ de ipsa fractione, vel quod sola tertia pars mittatur in calicem. — Dicendum, quod fractio hostiæ consecratæ, seu quod una sola pars mittatur in calicem, respicit mysticum corpus, quemadmodum admixtio aquæ: ideo prætermissio horum non facit sacrificii imperfectionem, ut propter per negligentiam sacerdotis hostia conservetur tamdiu ut putrescat, sacerdos triginta diebus pœniteat, id est, jejunet et a communione cesset, sicut expositum est. p. 347 D'.

Footnotes

  1. quæst. 73. ↩

  2. art. 4. ↩

  3. art. 1. ↩

  4. art. 3. ↩

  5. lib. III, tr. 37, c. 3. ↩

  6. art. 6. ↩

Chapter 127 of 283