Skip to the text

Distinctio 19

A. Quando hæ claves dantur et quibus.

POSTQUAM ostensum est, quæ sint claves apostolicæ, et quis earum usus;1 superest investigare, quando istæ claves dentur et quibus. Dantur hæ claves per ministerium episcopi alicui in promotione sacerdotii: quum enim recipit ordinem sacerdotalem, simul et has claves recipit. Sed non videtur, quod omnes vel soli sacerdotes has claves habeant: quia plerique ante sacram ordinationem scientiam discernendi habent, plures post consecrationem ea carent. Sane dici potest, quod alteram clavium istarum, id est scientiam discernendi, non habent omnes sacerdotes: unde dolendum est atque lugendum. Multi enim, licet indiscreti, atque scientiæ qua eminere debent exsortes, sacerdotii gradum recipere præsumunt, vita et scientia eo indigni: qui nec ante sacerdotium, nec post, scientiam habent discernendi qui ligandi sint vel solvendi. Ideoque illam clavem in consecratione non recipiunt, quia semper scientia carent. Qui vero ante sacerdotium scientia discernendi præditi sunt, licet habeant discretionem, non tamen in eis est clavis, quia non valent ea claudere vel aperire : ideoque quum promovetur in sacerdotem, clavem discretionis recte dicitur accipere, quia et ante habita discretio augetur, et fit in eo clavis ut ea jam valeat uti ad claudendum vel aperiendum.

B. Si alteram clavem omnes habeant, scilicet potentiam ligandi et solvendi.

Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 14.

Quumque jam constet, non omnes sacerdotes illas duas claves habere, quia scientia discernendi plerique carent; de altera, id est potentia ligandi et solvendi, quæritur, utrum omnes sacerdotes eam habeant. Quidam enim hanc potestatem putant illis solis esse concessam, qui doctrinam simul ac vitam Apostolorum servant : illas enim claves promisit Dominus Petro et imitatoribus ejus tantum, ut aiunt. Qui etiam auctoritatibus utuntur in munimentum suæ opinionis. Hoc enim dist. XVIII E. dicunt Augustinum sensisse, ubi superius ait : Remissionem peccatorum vel per se ipsum facit Deus, vel per columbæ membra. Dicit etiam idem peccata dimitti vel teneri a Sanctis. Idem super Exodum, ubi de lamina aurea legitur, Erat autem lamina aurea semper in fronte sacerdotis : Hæc, inquit, significat fiduciam bonæ vitæ, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata. Item Gregorius : Illi soli habent in hac carne positi potestatem ligandi et solvendi, sicut sancti Apostoli, qui illorum exempla simul cum doctrina tenent. Item ex dictis Origenis : Hæc potestas soli Petro concessa est et imitatoribus Petri : nam quicumque vestigia Petri imitantur, habent recte ligandi et solvendi potestatem. His aliisque testimoniis innituntur qui asserunt, potestatem ligandi ac solvendi illis solis concessam sacerdotibus qui vita et doctrina pollent sicut Apostoli.2

Exod. XXVIII, 38. Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. II, q. 120. Gregor. Dialog. lib. II, c. 23.

Origen. in Matth. tom. XII, n. 14.

C. Aliorum sententia verior.

Aliis autem videtur, quod et mihi placere fateor, cunctis sacerdotibus hanc clavem dari, scilicet ligandi et solvendi; sed non eam recte ac digne habent, nisi qui vitam et doctrinam apostolicam servant. Nec præmissæ auctoritates malos sacerdotes hanc potestatem negant habere, sed illos solos digne ac recte hac potestate uti significant, qui præditi sunt vita et doctrina apostolica : quia soli ipsorum Apostolorum imitatores digne recteque possunt ligare et solvere; et per Dominum tantum vel per Sanctos, in quibus habitat Spiritus Sanctus, digne et recte fit remissio vel retentio peccatorum. Fit tamen et per illos qui sancti non sunt, sed non digne vel recte. Dat enim Deus benedictionem digne poscenti etiam per indignum ministrum. Quod vero hanc potestatem habeant omnes sacerdotes, Hieronymus testatur super illum locum Evangelii, ubi Dominus dixit Petro, Tibi dabo claves regni cælorum : Habent enim (inquit) eamdem judiciariam potestatem alii Apostoli, habet et omnis Ecclesia in episcopis et presbyteris; sed ideo Petrus eam specialiter accepit, ut omnes intelligant, quod quicumque ab unitate fidei et societate Ecclesiæ se separaverit, nec a peccatis solvi nec cœlum potest ingredi.

Glossa ord. in Matth. XVI, 19.

Item quod sacerdos, etiam si malus sit, gratiam tamen transfundit pro suæ dignitatis officio, Augustinus ostendit, dicens : Dictum est a Domino in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes, Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus benedicam eos; ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotum obesse vel prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem sit dignitas sacerdotalis officii et ordinis, hinc advertamus. Dictum est de nequissimo Caipha inter cetera : Hoc autem a semetipso non dixit; sed quum esset pontifex anni illius, prophetavit.3 Per quod ostenditur, Spiritum gratiarum non personam sequi digni vel indigni, sed ordinem traditionis : ut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus ut officium ministerii exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. Hinc evidenter ostenditur, ordinem non privari potestate tribuendi gratiam ob ministri indignitatem. — Huic tamen Augustini sententiæ videtur obviare quod ait Hesychius : Sacerdotes, inquit, non propria virtute benedicunt, sed quia figuram Christi gerunt, et propter eum qui in ipsis est, plenitudinem benedictionis tribuunt; nec solum is qui sacerdotium sortitus est, sed quicumque Christum in se ipso habet, et ejus figuram gerit per conversationem bonam, sicut Moyses, idoneus est ut benedictionem præstet. Ecce hic habes, quod non solum sacerdos, sed omnis in quo Christus habitat, benedictionem præstat. Sed alia est benedictio quæ solis sacerdotibus congruit, alia quæ ab omnibus bonis communiter exhibetur. Denique illi sacerdotes in quibus Christus habitat, benedictionis plenitudinem tribuere dicuntur, non quia soli ipsi transfundant gratiam, sed quia illi soli licite et digne id agunt. Nec subditos mala vita sacerdotis lædit, si bona faciunt quæ ille dicit. Unde Gregorius : Multi, dum plus vitam sacerdotum quam suam discutiunt, in erroris foveam dilabuntur, minus considerantes quod non eos vita sacerdotum læderet, si humiliter bonis sacerdotum admonitionibus aurem accommodarent.

Decret. p. II, caus. 1, q. 1, c. 96. Num. VI, 27.

Hesych. in Levit. IX, 23. alias per

Decret. p. II, caus. 1, q. 1, c. 84.

D. De hoc quod scriptum est in Malachia, Maledicam benedictionibus vestris.

Præmissæ vero sententiæ, qua dicitur etiam per mali sacerdotis ministerium transfundi gratiam benedictionis, videtur obviare quod Dominus per Malachiam prophetam malis sacerdotibus comminatur : Maledicam benedictionibus vestris ;4 et alibi : Væ his qui vivificant animas quæ non vivunt, et mortificant animas quæ non moriuntur.5 Si enim maledicit Dominus benedictionibus eorum, et si animæ quas vivificant sacerdotes, non vivunt; quomodo per eos gratia benedictionis transfunditur ? Sed illud capitulum, Maledicam, etc., quidam referunt ad hæreticos, qui ab Ecclesia præcisi sunt, et ad excommunicatos, quorum benedictiones fiunt maledictiones his qui eorum sequuntur errores. Illud vero alterum, scilicet, Vivificant, etc., super omnes illos sacerdotes exponunt qui absque clave scientiæ et forma bonæ vitæ præsumunt ligare vel solvere. Sed nullus officio sacerdotis uti debet, nisi Rom. II, 1. immunis sit ab illis quæ in aliis judicat: alioqui se ipsum condemnat.

E. Qualis debet esse judex ecclesiasticus.

Qualem autem oporteat esse qui aliorum judex constituitur, Augustinus describit, ita dicens: Sacerdos, cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit dijudicandus quæ in alio judicare est promptus. Judicans enim alium, qui est judicandus, condemnat se ipsum. Cognoscat ergo se, et purget in se quod alios videt sibi offerre; caveat ut a se projecerit quidquid in alio damnosum reperit. Animadvertat quod qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui juste projiceret lapidem. Quomodo lapidaret qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato. In quo intelligitur omnes fuisse reos. Nam venialia omnia semper remittebantur per cærimonias. Si quod ergo in eis peccatum erat, criminale erat. In hoc ergo patentissimum est crimen sacerdotum, et ultra modum detestabile, qui non prius se judicant quam alios ligent. Caveat spiritualis judex, ut sicut non commisit crimen nequitiæ, ita non careat munere scientiæ. Oportet ut sciat cognoscere quidquid debeat judicare. Judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare discernat. Diligens ergo investigator sapienter interroget a peccatore, quod forsitan ignorat vel verecundia velit occultare. Cognito vero crimine, varietates ejus non dubitet investigare, et locum et tempus et cetera quæ supra diximus. Quibus cognitis, adsit benevolus, paratus erigere et secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, discretionem in varietate. Doceat perseverantiam, caveat ne corruat, ne juste perdat judiciariam potestatem. Etsi enim pœnitentia possit ei acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam. Etsi Petrus post lapsum restitutus fuerit, et sæpe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas; non tamen est necesse ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur auctoritas quæ concedit et quasi imperat; invenitur auctoritas alia quæ non concedit, sed vetat. Quæ scripturæ non repugnant, sed concordant. Quum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi sibi faciant; rescindenda est spes ista. Si vero locus est ubi ista non concurrant, recidenda restitui possunt qui peccant. — Ex his satis perpenditur, qualis debeat esse sacerdos qui alios ligat et solvit, discretus scilicet et justus; alioqui mortificat sæpe animas quæ non moriuntur, et vivificat quæ non vivunt, et ita incidit in maledictionis judicium. Illud autem Malachiæ, scilicet, Maledicam benedictionibus vestris Malach. II, 2. (sive super hæreticos tantum et excommunicatos, sive super omnes sacerdotes qui vita et scientia carentes, benedicere præsumunt, dictum accipiatur), sic intelligi potest : Maledicam benedictionibus vestris, id est, his quæ in eis benedictionibus possidetis, quia faciam ea cedere vobis in maledictionem, non in benedictionem : quia etsi benedicunt sanctis, non hoc faciunt ex vero corde, et ideo eorum benedictio eis vertitur in maledictionem. Vel, Maledicam benedictionibus vestris, id est, quod a vobis benedicitur, a me erit maledictum : quia benedicunt inique agentibus, adulanturque peccantibus, dummodo divites sint.

Ap. Lyran. in Malach. 11, 2.

SUMMA

DISTINCTIONIS NONÆDECIMÆ

IN exordio hujus distinctionis ipsemet auctor et Magister se continuat ad prædicta : Postquam, inquiens, ostensum est quæ sint istæ claves apostolicæ, utpote spirituales claves ordinis ac jurisdictionis, quæ primo in Apostolis, potissime in sacratissimo Petro, eorum principe, exstiterunt, et inde ad posteros derivatæ noscuntur, et quis earum usus et actus, atque effectus; superest investigare, quando et quibus dantur. Repetit autem Magister hic aliqua superius jam discussa, videlicet, an scientia seu discernendi peritia clavis sit; et de hoc suum exponit sentire, et dictum est ante, quid senserit inde. Deinde inquirit, an universi sacerdotes habeant potestatem ligandi et solvendi. Quocirca duas narrat opiniones, quarum una errorne est, hæresimque includit, videlicet quod non nisi virtuosi et sancti sacerdotes has habeant claves; alia, quod cuncti presbyteri vere ordinati. Et circa hanc quæstionem versatur quasi tota distinctio ista, quamvis quædam inserantur utilia, utpote, quantum dolendum sit quod tam multi imperiti se ad sacerdotii ingerunt dignitatem, atque ad confessionum auditionem, qui inter peccata discernere nequeunt; et præsertim quod tam plurimi docti et indocti in ipso sacerdotio tam miserabiliter, scandalose ac damnabiliter conversantur; itemque, qualis debeat esse conversatio sacerdotum. p. 499 B'.

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. vi, c. 14. ↩

  2. ibidem. ↩

  3. Joann. XI, 51. ↩

  4. Malach. II, 2. ↩

  5. Ezech. XIII, 19. ↩

Chapter 160 of 283