Skip to the text

Quæstio unica

Hic quæritur, Quibus conveniat habere ecclesiasticas claves, videlicet, an soli sacerdotes evangelicæ legis habeant eas.

Videtur quod non, quoniam sacerdotes veteris Testamenti eas habuisse videntur. Similiter Christus (ut apparet) habuit ipsas. — Sciendum autem quod tota ista materia virtualiter jam ante præhabita est. dist. 1, q. 4. Ostensum est quippe, quod sacramenta veteris Testamenti gratiam non continebant nec dabant. Unde nec sacerdotium illud legale, fuit gratiæ causativum, nec virtus absolvendi fuit in illo nisi valde remote et aliquantulum dispositive ac typice, sicut monstratum est. Ideo sacerdotes legales claves non habebant. Itaque de his expeditius transeundum.

De quibus sanctus asserit Doctor : Quidam dixerunt, quod in sacerdotibus legis, claves fuerunt, quia commissum eis fuit pœnam imponere pro delicto, ut patet in Levitico : quod ad claves pertinere videtur;1 quas tamen dicunt imperfectas fuisse seu incompletas, atque per Christum completas in sacerdotibus evangelicæ legis. Sed istud videtur contra intentionem Apostoli ad Hebræos, ubi sacerdotium Christi sacerdotio præfert legali, quoniam Christus pontifex est futurorum bonorum, per proprium sanguinem ad cœleste tabernaculum introducens, ad quod non introduxit sacerdotium legis per sanguinem dist. 1, q. 4.2 hircorum et vitulorum, qui sanguis non habuit efficaciam ad hoc. Sicque constat quod potestas sacerdotii illius se ad cœlestia non extendit. — Hinc secundum alios, verius est censendum, quod sacerdotes legis claves has non habebant, sed clavium figura in ipsis præcessit. Et quamvis habebant auctoritatem discernendi ac judicandi, attamen judicatos a se non valebant purgare, justificare, et ad regnum cœleste perducere. Denique per sacramenta legalia non a culpis, sed a quibusdam irregularitatibus legis mundabant, quatenus ita mundati, templum illud materiale manufactum ingredi possent.

Cf. dist. xviii, q. 1.

Cf. dist. v, q. 2.

Insuper, sicut præhabitum est, clavis ista spiritualis est potestas aperiendi regnum cœleste: quæ fuit in Christo per auctoritatem, in quantum est Deus; et per excellentiam, secundum quod homo, in quantum merito suo vim et efficaciam sacramentis novæ legis obtinuit. In ministris autem est clavis ista instrumentaliter tantum. Clavis tamen potestatem hanc nominat indifferenter, sive principaliter sive instrumentaliter insit. Idcirco in Christo claves fuerunt, sed eminentiori perfectiorique modo quam in nobis. — Si autem objiciatur, quod clavis characterem ordinis sequitur, sicut præhabitum est; Christus autem characterem non habebat, ut distinctione patuit sexta. Dicendum, quod character ex propria ratione dicit aliquid ab alio derivatum: idcirco potestas clavium quæ est in nobis a Christo derivata, sequitur characterem quo Christo conformamur. In Christo autem non sequitur characterem, sed formam principalem; nec clavis in Christo fuit quid sacramentale, sed sacramentalis clavis principium.

Cf. p. 498 C.

Cf. p. 174 C.

Cf. p. 514 A', 518 C.

Præterea, sicut jam dictum est sæpe, clavem ordinis in foro conscientiæ inter Deum et hominem habent sacerdotes dumtaxat; clavem vero jurisdictionis in foro exteriori habent et alii quidam et quædam communitates. Mulieribus vero nulla earum convenit, quoniam status earum est status subjectionis, secundum Apostolum;3 committitur tamen eis aliquis clavium usus, ut corrigere subditas et præesse eisdem, propter periculum cohabitationis atque præsentiæ virorum cum talibus. Quemadmodum autem in politiis judex interdum habet totam potestatem, quandoque vero multi in diversis officiis constituti, vel ex æquo; sic spiritualis jurisdictione potest haberi ab uno, ut ab episcopo; et a pluribus simul, sicut a capitulo vel conventu, cui quandoque cum suo præsidente convenit ex commissione excomunicare.

Post hæc adhuc tria quæruntur: primum, an viri sancti non sacerdotes usum clavium habeant; secundum, an vitiosi sacerdotes habeant eum; tertium, an etiam schismatici, hæretici, excommunicati, suspensi et degradati. Dicendum ad primum, quod agens principale et agens instrumentale differunt in hoc, quod agens instrumentale non inducit in effectu similitudinem sui, sed principalis agentis; principale vero agens inducit similitudinem suam. Idcirco ex hoc est aliquid principale agens, quod habet aliquam formam quam transfundere potest in alterum; instrumentale vero agens vocatur, quod a principali agente applicatur ad effectum aliquem inducendum. Quumque in actu clavium, Chri-

Cf. p. 498 A. stus in quantum Deus sit principale agens per auctoritatem, atque ut homo per meritum: idcirco ex plenitudine divinæ bonitatis in se, et ex plenitudine gratiæ suæ consequitur quod in actum clavium possit; ceteri vero solum ut causæ instrumentales, non sua virtute aut merito, sed Christi: quia nec gratiam remissionis peccatorum aliis meruerunt, imo gratia et merito Christi salvati sunt. Hinc qui effectum clavium consequuntur, assimilantur non ipsis, sed Christo. Ideo quantumlibet sit aliquis virtuosus et sanctus, non potest clavium effectum causare, nisi applicetur ad hoc tanquam Christi minister ac instrumentum per Ordinis sacramentum. — Verumtamen homines virtuosi possunt aliis cooperari ad gratiam. Nam quamvis purus homo nequeat alteri gratiam ex condigno mereri, tamen meritum ejus potest dispositive et ex congruo cooperari ad salutem alterius.4 Hinc benedictio puri hominis duplex est. Una ex homine ipso tanquam a meritoria causa per proprium actum :5 et talis procedere potest ex quolibet sancto, præsertim a virtuosiore ad minus virtuosum, juxta illud Apostoli :6 Sine ulla contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. Alia, qua homo benedicit homini tanquam benedictionem instrumentaliter alteri applicans virtute ac merito Salvatoris : et hæc benedictio majoritatem ordinis in benedicente requirit.

Ex quibus patet ad secundum responsio. Nam sicut participatio formæ inducenda effectui, non producit nec efficit instrumentum; ita nec subtractio talis formæ usum instrumenti tollit seu impedit. Idcirco, quum homo sit tantum instrumentaliter agens in usu clavium, quantumcumque ipse sit vitiis deformatus, usu clavium non privatur. Nec donum aut gratia Sancti Spiritus ad clavium usum exigitur, quasi sine gratia esse non valeat; sed quoniam sine ea digne ac meritorie exerceri non potest ex parte utentis. Nec ideo Rex cœlorum improvide agit, quod indignis ministris thesaurum suum et ejus erogationem committit : quoniam defraudari non potest, nec falli; et novit ex malis elicere bona, ac omnia moderamine justo disponit, sicut et malos permittit præesse. Intercessio quoque vitiosi sacerdotis ut privatæ personæ, efficaciam non sortitur; sed ea quam ut minister Christi et publica persona effundit, efficax redditur merito Christi. Attamen utroque modo decet orationem sacerdotis plebi prodesse.

Ad tertium respondendum, quod in omnibus illis potestas clavium quantum ad essentiam manet; usus vero impeditur ex defectu materiæ. Nempe, quum usus clavium prælationem in utente requirat respectu ejus in quem utitur, cujus materia est homo subjectus, et per ordinationem Ecclesiæ unus alteri subdatur ac subtrahatur, et ipsa Ecclesia prædictis illis auferat potestatem et jurisdictionem in alios vel simpliciter, vel quantum ad aliquid; constat quod tales clavibus nequeant uti quantum ad id quo usu earum privati sunt. — Hæc Thomas, quæ et supra inducta sunt. dicendum, quod ea quæ circa singula aut singularia operari oportet, non eodem modo omnibus competunt. Hinc, sicut præter generalia medicinæ præcepta oportet medicos adhiberi, per quos universalia documenta medicinæ singulis infirmis congrue applicentur; ita in quolibet principatu, præter illum qui præcepta legis tradit, oportet aliquos esse qui ea singulis debito modo adaptent. Unde et in hierarchia cœlesti, sub Potestatibus, quæ indistincte præsunt, ponuntur Principatus, qui singulis provinciis præsident. Conformiter in ecclesiastica hierarchia, in aliquo uno est indistincte prælatio super omnes, atque sub illo alii, qui diversis diversimode præsunt. Quumque usus clavium requirat aliquam prælationis potestatem, is qui indistinctam potestatem super omnes accepit, potest clavibus uti in quemlibet; qui vero sub eo distinctas acceperunt potestates, in eos tantum clavibus uti possunt, qui eorum jurisdictioni subduntur, dempto necessitatis articulo, in quo sacramenta nulli sunt deneganda. — Si autem objiciatur, quod potestas ordinis in cunctis sacerdotibus est æqualis; ergo in omnibus ad æque multa extendit se : dicendum, quod ad absolutionem a peccato requiritur duplex potestas, videlicet, ordinis et jurisdictionis. Et prima in omnibus est æqualis, non secunda. Ideo, quod Dominus universis Apostolis contulit potestatem remittendi peccata, intelligitur de potestate ordinem consequente : propterea sacerdotibus, quando ordinantur, communiter verba illa dicuntur. Sed S. Petro dedit specialiter potestatem dimittendi peccata, ut intelligatur quod ipse potestatem præ aliis habet jurisdictionis.7 Potestas autem ordinis, quantum est de se, ad universos absolvendos extenditur: ideo indeterminate Dominus dixit, Quorum remiseritis peccata;8 intelligens tamen, quod usus potestatis illius esse deberet, præsupposita potestate glorioso Petro collata secundum ordinationem ipsius. Et quia in Israelitico populo non fuerunt congregatæ gentes diversæ, nec plura templa, non oportebat sacerdotum jurisdictiones ibi distingui, ut modo in Ecclesia Christi. solutionem præcedere. Quamdiu enim quis excommunicatus est, nullum potest sacramentum accipere.

Ad tertium respondet: Quod sacerdos non possit potestate sua in quemlibet uti, venit ex hoc quod suæ potestatis usus a superiore restrictus est. Et sicut superior limitavit, sic potest rursus laxare et ampliare. Sicque potest superior inferiori sacerdoti dare potestatem in semetipsum; quamvis ipse in semetipsum clavibus uti non valeat, quia potestas clavium requisit pro materia aliquem subditum, et per consequens alium, quum nemo sui ipsius subjectus sit. Quamvis ergo episcopus simpliciter superior sit simplici a quo absolvitur sacerdote, est tamen inferior illo in quantum peccator et reus ac sponte se illi subjiciens. Quumque infirmitate circumdatus sit et peccet, debet remedium quærere, quod est clavium usus et potestas. Quumque in se ipsum potestate clavium uti non possit, quia non potest simul esse judex ac reus, debet inferiori confiteri, si copiam non habeat superioris. —

Et si objiciatur, quod in foro exteriori inferior Cf. p. 214 D'. nec excommunicare potest neque absolvere superiorem; ergo nec in foro interiori conscientioso, quod oportet ordinatius esse foro exteriori: dicendum, quod judicium exterius est secundum homines, judicium vero confessionis quoad Deum, apud quem fit homo minor viliorque peccando, non autem sic apud prælationem humanam. Hinc sicut in exteriori judicio nullus potest in se ipsum excommunicationis proferre sententiam, ita nec alteri committere; in foro autem conscientiæ potest hoc. Etiam dici potest quod absolutio in foro conscientiæ est principaliter potestatis clavium, et jurisdictionis ex consequenti; excommunicatio vero totaliter spectat ad jurisdictionem. Et quantum ad ordinis potestatem, omnes sacerdotes sunt pares, non autem in jurisdictione. Non ergo est simile. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus, et addit de hoc, an sacerdos legalis habuit claves: Usus atque

Ad secundum dicendum, quod potestas ordinis, quantum est de se, extendit se ad omnia peccata remittenda; tamen quia ad usum ejus exigitur jurisdictio, quæ a superioribus ad inferiores descendit, ideo potest superior aliqua sibi reservare in quibus judicium inferioribus non committit: alias de quolibet peccato posset simplex sacerdos jurisdictionem habens absolvere.9 Denique quinque sunt casus, in quibus oportet quod simplex sacerdos pœnitentem ad superiorem remittat. Primus est, quando solennis pœnitentia est injungenda: quia illius pœnitentiæ proprius minister exstat episcopus.10 Secundus est de excommunicatis, quos inferior sacerdos nequit absolvere. Tertius, dum invenit irregularitatem contractam, pro cujus dispensatione debet ad superiorem remittere. Quartus de incendiariis. Quintus, quando est consuetudo in aliquo episcopatu, quod peccata enormia episcopo reservantur ad aliorum terrorem: quia in talibus consuetudo confert seu aufert potestatem. — Denique Pœnitentiæ sacramentum ab omnibus culpæ defectibus liberat, non autem ab omnibus defectibus pœnæ: nam post peractam de homicidio pœnitentiam, manet in homicida irregularitatis defectus. Unde sacerdos potest de crimine absolvere, sed pro pœna hujusmodi removenda debet ad superiorem remittere. Aliter tamen est in excommunicatione, quia absolutionem de ea oportet peccatorum abofficium legalium sacerdotum circa tria præcipue versabatur. Primo, ad aperiendum et claudendum hominibus templum illud materiale in Jerusalem situm, secundum quod mundi erant aut immundi. Secundo, circa oblationem sacrificiorum legalium, et administrationem sacramentorum legis illius. Tertio, circa mundationem irregularitatum quæ erant in lege. Porro templum illud figura fuit Ecclesiæ militantis ac triumphantis; sacrificia erant figuræ ecclesiasticorum sacramentorum; irregularitates vero fuerunt figuræ culparum excludentium a regno cœlorum. Potestas autem sacerdotum novæ legis est in aperiendo et claudendo hominibus regnum cœlorum, in administratione quoque spiritualium sacramentorum, atque in remissione peccatorum. Quo constat, quod potestas sacerdotum legalium exstitit typus potestatis sacerdotum evangelicæ legis, non veritas: ideo non habebant vere ac proprie claves, sed figuraliter potius. — Insuper, sicut in Baptismo duplex confertur donum: unum gratiæ gratis datæ, puta character, qui non opponitur culpæ, imo cum ea recipitur ac tenetur; aliud gratiæ gratum facientis, quod peccato opponitur, nec cum eo recipitur nec tenetur: ita in Ordine datur potestas clavium tanquam donum gratiæ gratis datæ, quæ potestas non opponitur culpæ, imo stat simul et habetur cum ea; datur etiam ibi gratia gratum faciens ad bene utendum clavium potestate. Ideo sine ea non habetur idoneus clavium usus, sed usus ipse. Hæc Petrus. — Idem Richardus.

At vero Bonaventura: Quidam (inquit) dixerunt, quod potestas clavium fuit in lege naturali ac scripta imperfecte, et in lege gratiæ plenarie: ita quod lex naturalis et etiam scripta fuit lex spiritualis, quamvis imperfecta; et pœnitentia fuit inchoata in ea, ita et vis clavium. Unde et sacerdos legalis injunxit aliquas pœnas pro certis culpis, juxta mensuram delicti, ut patet in Levitico.11 — Alia opinio, quam reputo veriorem, tenet quod vis clavium non fuit in lege antiqua veraciter inchoata, sed solum præfigurata. Et hoc patet, si respiciantur essentia, origo et finis ipsius clavis. Clavis enim est spiritualis potestas animæ data in sigillatione qua sigillatur sacerdotali charactere; lex autem vetus fuit carnalis magis quam spiritualis. Item, clavis ministerii quam habent sacerdotes Evangelii, descendit a clave excellentiæ Christi, cui ex suæ meritis passionis convenit secundum quod homo est, illa potestas: tunc autem Christus nondum exstitit incarnatus. Finis etiam clavis est apertio regni cœlestis: quod tunc aperiri non potuit, quousque Christus adveniens satisfecit.

Præterea claves dantur in ordine sacerdotali. Quod congruit, quoniam conservator clavium harum habet officium mediatoris et reconciliatoris. Mediator quippe est inter Deum et homines; reconciliator vero, reum vel excommunicatum reducendo ad Deum, ac reconciliando Ecclesiæ. Ad hoc autem quod possit esse mediator aptus et competens inter Deum et homines, oportet quod habeat potentiam offerendi Deo dona et sacrificia pro peccatis quibus Deus placetur.12 Ad hoc etiam quod possit reducere ad mysticum Christi corpus, ut sit recta et ordinata potestas, oportet quod habeat potestatem conficiendi corpus Christi sanctissimum:13 quod ad solos pertinet sacerdotes. Ideo incomprehensibilis sapientia Dei ordinatissimo modo ecclesiasticas ordinans potestates, hanc potestatem ligandi atque solvendi solis sacerdotibus contulit.

D — Quumque nomen episcopi non dicat ordinem novum, sed ordinis eminentiam quamdam; dicendum, in episcopatus receptione non dari novam clavem, sed potestatem hujusmodi extendi ac ampliari ad corripiendum et corrigendum: in cujus signum portat episcopus baculum pastoralem, qui et in sua consecratione traditur ei. — Hæc Bonaventura.

Qui circa hæc multa pulchra inducit, atque in quæstionibus circa litteram inter cetera testatur: In relaxatione seu dispensatione, ad hoc quod congrue fiat, consideranda est in dispensante potestas, ut sit talis qui supra jus possit, nec sit illi juri subjectus, et in eo cui fit, sit causa idonea. Quumque dominus Papa non sit subjectus constitutionibus Patrum, sed super omnes est; ideo potest dispensare in eis. Tuncque bene agit, quando necessitas sive utilitas hoc requirit. In mandatis vero Decalogi dispensare non potest, quia subjectus est illis. Hinc dispensatio solet definiri sic: Dispensatio est juris relaxatio, facta cum causæ cognitione ab eo qui jus habet dispensandi. Nam dispensare dicitur quasi diversa pensare. Unde in his quæ statum Ecclesiæ decolorant, locum non habet, et in his quæ jus videntur infringere, quod est, quando multis conceditur quod non nisi paucis esset concedendum, et etiam quando sic petitur atque accipitur, non quasi esset de gratia, sed de jure communi. Hæc Bonaventura.

Et quia in littera tangitur qualis debeat esse qui præest et judicat, quidam hic tractant de correctione seu correptione fraterna, quid sit, et ad quem pertineat, et circa quos sit facienda:14 quoniam actus iste ad præsidentes potissime pertinet. Itaque quæritur, quid sit correptio ista, et cujus sit, et in quos, an etiam ad eam sint obligati.

Ad hæc respondet Albertus: Correctio fraterna, ut dicunt magistri, est admonitio proximi de emendatione delicti, ex fraterna caritate procedens. Hæc enim admonitio habet ex caritate quod sit quid spirituale, et ex moderamine pietatis magis quam ex asperitate procedat. Et quoniam, teste Philosopho, omnis peccans excidit ab intellectu, et sequitur partem irrationalem; ideo correctio seu correptio ista est admonitio, ut peccans ad lucem redeat intellectus, qui regit viam juris. Unde loquitur Isaias: Redite, prævaricatores, ad cor.15 Et redeundum est maxime ad judicium superioris partis rationalis atque snderesis, quod semper est rectum. — Denique correptio ista spectat ad bonos. Qui enim in simili aut majori notorio vitio est, indignus est corripere, nisi forsan rogando et dicendo hoc modo: Rogo te, ne meo pecces exemplo. Et si ille nolit acquiescere, iste non potest eum judicare nisi cum mortali peccato, imo nec judici denuntiare per modum accusantis. Ait enim in Pastorali Gregorius: Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens, nomen aut ordinem habet docentis. Etenim qua ratione mederi aliis præparat, qui vulnus in facie portat? Ideo in Evangelio ait Salvator: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo. — Ad istam correptionem ex officio non tenentur nisi prælati et præsidentes, utpote ex debito justitiæ.16 In quantum vero est actus caritatis, omnes ad ipsam tenentur, et debet extendi ad omnes, præsertim de quorum emendatione est spes. Ad ordinem quoque correptionis istus pertinet quod Christus præcepit: Corripe eum inter te et ipsum solum, etc.17 Quod observandum est in peccatis occultis. Nam de manifestis scribit Apostolus: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.18 Si autem culpa sit levis, et ex reprehensione probabiliter formidatur major turbatio, potest correptio ista omitti. Omnem quoque hominem tenemur corripere cum reverentia et mansuetudine. Non tamen [omnis] potest denuntiari, si inobediens fuerit: si enim prælatus supremus sit, non habet hic judicem. Hæc Albertus.

Hinc Thomas plenius scribens: Ad hoc, inquit, quod quis recte gradiatur in via salutis, tria sunt ei impendenda ab habente curam ipsius. Primum, ut in finem rectum ordinetur: et quantum ad hoc, superior inferiorem sibi commissum tenetur dirigere. Secundum, ut cautelam ei adhibeat, ne a via salutis discedat: et quoad hoc, eum regere perhibetur. Tertium, ut errantem ac recedentem a salutis itinere revocet et reducat; et quantum ad hoc, dicitur ipsum corrigere: interdum sic, ut rectitudo justitiæ fiat a correpto; quandoque, ut rectitudo justitiæ fiat de eo per pœnas inflictas. — Porro recedens a via recta, potest dupliciter revocari, secundum Philosophum decimo Ethicorum. Primo, per timorem aut odium turpis: ut dum quis turpitudinem peccati et confusionem inde sequentem abominatur. Secundo, per timorem et odium tristis: ut dum quis acerbitate pœnæ inflictæ aut formidine infligendæ resilit a peccato. Quumque secundus modus iste sit cum violentia quadam, recte correctio appellatur, quasi usque ad rectitudinem perducens. Primus vero modus proprie nominatur correptio. Illa namque rapi dicuntur, quæ subito auferuntur: unde et syllaba corripi dicitur, quæ subito, quasi raptim profertur. Idcirco, dum homo ex hoc quod ei turpitudo peccati ostenditur, atque ad meliora monetur, ipse per se ad rectitudinis viam revertitur, corripi dicitur. Modus autem corrigendi per pœnas, solis convenit prælatis: quorum verba habent vim coactivam et coercitivam per pœnarum inflictionem. Alter vero modus ordinem prælationis non exigit, quamvis ordo prælationis ipsum requirat: nam modus ille per verbera adhiberi non debet, nisi ubi modus ille per verba salubria locum non invenit. — Conformiter, homo potest reduci ad mentem dupliciter: primo, quantum ad cognitionem speculativam; secundo, quantum ad notitiam practicam, quæ per electionis ignorantiam intercipitur. Sicque dupliciter homo ad mentem reducitur. Uno modo cum quadam coactione: seu factis, ut quando punitur; aut verbis vim coactivam habentibus, ut dum quid jubetur quod spectat ad corrigentem. Secundo per simplicia verba, quæ admonitoria nuncupantur. Quumque hic modus ad corripientem pertineat, nil aliud est ipsa correptio quam admonitio, quæ ejusdem actus est cujus et præceptio. Denique nemo movetur ex timore aut odio turpis, nisi cui jam inest aliquo modo amor boni ac pulchri. Hinc et quia correptio hac via procedit, proprie adhibetur ei qui jam habet bonum propositum, a cujus tamen exsecutione per ignorantiam desidiamve protrahitur.

Si autem quæratur, utrum omnes ad correptionem fraternam tenentur; dicendum, quod sicut (juxta Philosophum undecimo Metaphysicæ) in exercitu duplex est ordo, unus totius exercitus ad ducem, alter quo singuli de exercitu ordinantur ad invicem; ita in conversatione hominum mutua, unus est ordo omnium ad prælatum, alter singulorum ad invicem. Et ordo uterque instituitur præcepto legis divinæ. Ordo autem prælati ad subditos consistit in hoc, ut omnes subditi tendant ad bonum commune quod prælatus tenentur intendere, et quod ad hoc ipsum prælatus dirigat eos. Ordo vero subditorum ad invicem est, quod unusquisque pro posse alteri impendat auxilium ad obtinendum ipsius bonum. Hinc, sicut prælatis præcipitur curam gerere subditorum, et subditis obedire jussis eorum; sic et coæqualibus invicem jussum est, ut sibi mutuo ferant auxilium non in corporalibus tantum, imo et in spiritualibus magis. Quumque maximum auxilium homini per correptionem in spiritualibus adhibeatur, idcirco ad istam correptionem omnes ex divino præcepto tenentur. Quamvis enim soli prælati ac superiores habeant curam aliorum, videlicet subditorum, simpliciter quoad totam vitam ipsorum, saltem quoad ea ad quæ prælatio aut superioritas ipsa se extendit; tamen secundum quid unusquisque ex caritate tenetur habere curam de quolibet alio, loco et tempore opportuno, et in particulari occurrente negotio. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Unicuique mandavit Deus de proximo suo.19 Teste quoque Apostolo, membra pro se invicem debent esse sollicita.20

At vero, quum præceptum istud fraternæ correptionis sit affirmativum, quamvis obliget semper, non tamen ad semper. Idcirco de eo ad quod implendum tenemur in aliquo casu, quamvis non in omni, non est consilium, sed præceptum: quia consilium nunquam obligat nisi per hoc quod in præceptum transit ex aliquo accidente. Tempus vero quo obligatur homo ad istam correptionem, est dum delinquens ei occurrit, et commode corripi potest, ac emendatio ejus speratur, nec adest cui ex officio actus ille incumbat. Sed et monachus ad correptionem tenetur, prout sua permittit vocatio, salvis scilicet observantiis Ordinis sui. Item corripiens pro posse debet vitare ne correptus ex sua correptione ad deteriora labatur, puta ad iram, odium, impatientiam, etc. Si autem ex sua malitia acquiescere nolit, et peccatum ejus in aliorum vergat numentum ac scandalum, non est correptio propter hoc omittenda, præsertim a præsidente, qui ex officio habet illum corrigere, et sua auctoritate potest ipsum per pœnas compescere.

Præterea si quæratur, an liceat peccatori in peccatis manenti corripere proximum; dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Una, quod is qui est in peccato consimili aut majori, sive peccatum illud sit notorium, sive occultum, non potest corripere alium: quoniam alium corripiendo, profert sententiam in se ipsum. Alia est, quod potest corripere, dummodo peccatum sit occultum; non autem, si exsistat notorium. Et utraque opinio quantum ad aliquid vera est. Dupliciter namque quis potest corripere. Primo, ex officio, sicut prælatus: et sic prima opinio vera videtur. Nam quandocumque aliquis indigne utitur suo officio, peccat; qui autem in mortali est peccato, quamvis occulto, indigne utitur prælationis officio: ideo peccat corripiendo seu aliud aliquid sui officii exsequendo. Secundo, aliquis corripit ex zelo caritatis, non ut minister Ecclesiæ: et sic in corripiendo non potest peccatum consistere nisi ratione scandali, quod non surgit nisi de peccato notorio: et juxta hoc vera est secunda opinio. Hinc sive prælatus sive subditus etiam in notorio peccato consistens, si peccare aliquem viderit, potest eum monere per modum rogantis, non corripientis. Verum per veniale peccatum non fit homo ad corripiendum indignus. Si autem occurrat necessitas corripiendi prælato indigno, non est perplexus, quoniam potest in corde subito pœnitere.

Si vero quæratur, an docens Scripturam aut prædicans, in peccato mortali exsistens, peccet mortaliter; dicendum, quod docere sacram Scripturam contingit dupliciter. Primo, ex officio prælationis. Non enim licet alicui prædicare, nisi officium habeat prælaturæ vel auctoritate prælationem habentis: ad Romanos, Quomodo præ- Rom. x, 15. dicabunt, nisi mittantur? Secundo, ex officio magisterii, sicut magistri theologiæ. Dicuntque aliqui, quod docens primo modo, peccat mortaliter, si sit in peccato mortali notorio; non autem si doceat modo secundo. Sed hoc falsum est, quoniam idem est finis eorum qui sacram ediderunt Scripturam, et eorum qui docent eamdem. Quumque ad hoc ordinetur Scripturæ editio, ut ad vitam æternam prosit et ducat, juxta illud Joannis, Hæc autem scripta Joann. xx, 31. sunt, etc.; quicumque hunc impedit finem Scripturæ, docendo peccat. Impedit autem qui sacram Scripturam docet male vivendo:21 quoniam ore confitetur se nosse Deum, et factis negat. Idcirco dicendum, quod ille qui est in peccato notorio, peccat, sive sic sive sic doceat aut prædicet. Qui autem est in peccato mortali occulto, peccat, si doceat primo modo, non autem si secundo.

Quæritur quoque, an homo teneatur corripere suum prælatum. Et respondendum quod non, secundum quosdam: quia (ut dicunt) hoc esset os ponere in cœlum; et quia prælati possent de tali increpatione faciliter scandalizari. Sed hoc nihil est, quia prælati in quantum peccantes et rei, non sunt cœlum, id est vicarii Dei cœli; nec hoc est os ponere contra eos, sed pro eis. Itaque prælatus ex hoc quod est publica persona ac præsidens et Dei vicarius, non amittit ea quæ propria sunt suæ personæ. Unde ea quæ debentur proximis ex fraterno caritatis affectu, qui ad universos habendus est, etiam prælato debentur, sicut et ipse aliis talia debet. Ideo alii melius dicunt, quod sicut ea quæ sunt caritatis ad proximos, prælatus ita gerere debet ad subditos, ut suæ non præjudicet auctoritati, ne dum nimium servatur humilitas, frangatur regendi auctoritas; ita correptio ad prælatos taliter fieri debet, ne aliquid subtrahatur reverentiæ. Propter quod dixit Apostolus:22 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. — Hæc Thomas.

Qui consequenter hic sciscitatur, an fraterna et secreta admonitio præcedere debet denuntiationem Ecclesiæ faciendam, similiter testium inductio; et qualis debeat esse correptio ipsa ac admonitio, an dura vel mollis, aspera an mansueta. De quibus omnibus etiam in secunda secundæ magistraliter scribit. Sed quia de his in aliis pluribus locis atque sermonibus scripsi, specialiter in opusculis de Regimine prælatorum, de Vita et regimine curatorum, de Vita et regimine præsulum, specialius vero ac plenius in spirituali tractatu de Modo judicandi et corripiendi; idcirco pertranseo in hoc loco, quia nec multum pertinet ad hunc passum. Propter quod Bonaventura et alii quidam nihil hic scribunt de istis.23

Insuper Henricus Quodlibeto quinto respondens ad istud, utrum omnes teneantur ad correptionem fraternam: Si quis (inquit) alium diligit, bonum ejus satagit procurare, quia secundum Gregorium, probatio dilectionis est exhibitio operis. Ejusdem autem rationis est, bonum procurare dilecto, et eum pro posse liberare a malo. Quemadmodum ergo omnes tenentur ad fraterni boni procurationem, ita ad fraterni mali amotionem, quod fit per correptionem fraternam. Est autem duplex peccati correptio: una caritativa, ad solam emendationem peccantis; alia potestativa, ad terrorem adspicientis. Prima correptio est admonitionis, quæ tantum debet esse de occultis et in occulto: ad quam unusquisque tenetur, in quantum est peccanti propinquus. Secunda est correptio punitionis, q. 29. quæ tantum debet esse de manifestis, vel per evidentiam facti, aut per testes, aut per propriam confessionem: quæ debet fieri in aperto, ad quam solum tenentur prælati. Hæc Henricus.

Unde Thomas aliique communiter dicunt, quod fraterna correptio uno modo est actus caritatis seu etiam pietatis vel misericordiæ, utpote eleemosyna spiritualis, et sic spectat ad omnes. Alio modo est actus justitiæ, et sic pertinet ad prælatos, qui nihilo minus ex pietate et ex caritate debent corripere: imo misericordia maxima est, qua malum culpæ aufertur a proximo. — Verumtamen quod ait Henricus, correptionem admonitionis tantummodo esse debere de peccatis occultis et in occulto, non apparet: quia et de manifestis potest consistere, ut si quis in societate audiat aliquem publice irrationabiliterque jurare, debet et potest eum cum modestia evidenter corripere, sicut et Lot arguit Gen. xix, 7. suo concives.

Amplius, Quodlibeto sexto interrogat, utrum sacerdos corripere debeat subditos suos facto. Et respondet: Factum quo quis corripit, multiplex esse potest, videlicet factum boni exempli, et factum subtractionis eorum quæ occasio sunt peccandi, factum quoque percussionis autcarcerationis seu vinculationis. Primis duobus factis debet ipsos corripere; non autem facto percussionis, quoniam hoc ad ecclesiasticos viros non pertinet, quum de episcopo dicat Apostolus, Non percussorem. Corripere vero facto vinculationis autcarcerationis non licet, nisi superioribus sacerdotibus superiorem jurisdictionem habentibus, quam sacerdotes curati non habent:24 ideo nullo modo hoc licet eis. — Quibus objici potest quod loquitur Augustinus: Corripiamus verbis, corripiamus et verberibus. Itemque: Peccat semel? Ignosce. Ignovi. Peccat secundo? Ignosce. Ignovi. Jam tertio? Vapulet. Itaque percussio disciplinæ est licita, quam in claustris infligere possunt præsidentes etiam invitis. Et sic in collegiis fieri consuevit. Quod q. 29. vero de episcopo ait Apostolus, Non percussorem, exponitur de percussione violenta, ex ira et impatientia prodeunte; de percussione etiam spirituali, de qua idem Apostolus : Peccantes (inquit) in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.25 Sacerdos tamen curatus disciplinam verberum inferre non debet invitis, nec forsan injungere, nisi aliunde noscat parochianum suum ex speciali compunctione paratum ad illam, nec esse periculum.26

Iterum eodem discutit Quodlibeto, utrum omnis sacerdos in peccato mortali quamvis occulto exsistens, peccet mortaliter, prædicando, baptizando, ac consimilia ecclesiastica opera exercendo.27 In cujus solutione videtur tenere contraria aliqua jam inductis. Sed quia hæc quæstio infra, tractatu de sacramento Ordinis locum habet, differo usque ibi.

Præterea Quodlibeto septimo quærit, utrum aliquis vadens ad prædicandum, reficiendus ubi prædicaverit, vidensque villam destitutam bono pastore, in qua putat se non laute reficiendum, pertransit et transit ad villam bono pastore provisam, in qua putat se bene hospitandum, peccet mortaliter;28 et utrum talis prædicans, tacens veritatem in casu hujusmodi, ne bonam refectionem amittat, mortaliter peccet. Ad quæ respondet quod imo, si villa illa paupercula multum indigeat informatione, et prædicans sciat hoc, ac nihilo minus desiderio commodi corporalis omittit spiritualem illorum profectum, ac subticet ea quæ salutem concernunt divitis hospitis sui, a quo suspicatur se elregie reficiendum : sicque fraternam omittens correptionem, dire ac mortaliter prævaricatur.

Eodem Quodlibeto sciscitatur, quod et supra quæsitum est, utrum sacramentum Pœnitentiæ ex virtute clavium respectu eorumdem peccatorum, possit habere effectum magis quam semel.2930 Respondet quod non nisi semel, loquendo de principali sacramenti hujus effectu, qui continet tres effectus, qui sunt ablutio maculæ peccatorum, divinæ quoque offensæ placatio, atque æternæ pœnæ in temporalem commutatio. Alii autem effectus minus principales sunt minoratio aliquanta pœnæ temporalis, augmentatio gratiæ, reconciliatio cum militante Ecclesia. — Ad eamdem etiam opinionem Scotus divertit. Positio vero S. Thomæ superius posita, amplius placet.31 suo dicere veritatem interrogatus de illo peccato. Respondet : Quanto plus homo tenetur ex caritate se ipsum diligere quam proximum, tanto plus debet circa se ipsum caritatis opera exercere. Præcipuum autem opus caritatis ad proximum, est peccatum illius occultum non prodere, sed secrete ipsum corripere, atque ad meliora hortari. Ergo potius debet proprium peccatum occultum celare, confiteri et emendare, ac bonam famam ad Dei honorem aliorumque ædificationem servare. Hinc contra caritatem agit qui præest, si ab ipso requirat ut dicat aut juret sibi veritatem de tali peccato. Unde nec subditus quamvis religiosus, tenetur in hoc superiori parere. Et dico peccatum occultum, quod ita ignotum est, ut non sit de ipso infamia neque suspicio talis, ut contra ipsum per inquisitionem procedere sit opus. caritatem agit qui præest, si ab ipso requirat ut dicat aut juret sibi veritatem de tali peccato. Unde nec subditus quamvis religiosus, tenetur in hoc superiori parere. Et dico peccatum occultum, quod ita ignotum est, ut non sit de ipso infamia neque suspicio talis, ut contra ipsum per inquisitionem procedere sit opus.

Huic responsioni consonare videtur quod Thomas respondet ad similem quæstionem, qua quæritur, utrum si prælatus juberet alicui scienti crimen fratris sui quod ei diceret illud, aut etiam propriam culpam occultam, an teneretur implere. Et respondet : Præceptum alicui factum a suo prælato de peccato alterius publicando in casu quo publicari non debet, fieri potest in judicio et extra judicium. Si extra judicium, peccat præcipiens; et is cui præcipit, non tenetur in hoc obedire. Si autem in judicio, ordine juris exigente, judex alicui præcipiat ut peccatum suum vel alterrius fateatur, non peccat : quoniam ipse non exigit, sed accusans, cui judex jus reddere debet. Tuncque tenetur quis fateri suum alteriusve peccatum, vel appellare, si contra jus præcipiatur ei. Quod si sic cogatur occultum publicare peccatum, excusatur, et vitat gravius malum, utpote disciplinæ juris enervationem. Attamen judex debet dissimulare pro posse ne faciat tale præceptum, salvo ordine juris, et præsertim in capitulo, ubi magis secundum æquitatem quam secundum juris rigorem est procedendum. Hæc Thomas.

Qui etiam in solutione primi argumenti quæstionis jam præinductæ, an subditus tenetur corripere suum prælatum, affirmat: Paulus in faciem restitit Petro coram multitudine.32 Quod excedit modum correptionis quæ a subditis debetur prælatis. Non enim prælati publice coram multitudine, sed humiliter in privato sunt corripiendi a subditis, nisi immineret periculum fidei: tunc enim prælatus minor fieret, si in infidelitatem laberetur, et subditus fidelis fieret eo major. — Deinde subjungit: Demophilum monachum B. Dionysius in epistola reprehendit, quia injuste corripuit sacerdotem, et quia correptionem usque ad correctionem extendit pœnam inferendo. Nam sacerdotem percussit, et ab ecclesia expulit. Quamvis autem prælati sint a subditis corripiendi, non tamen eis a subditis infligenda est pœna, sed recurrendum ad superiorem, ei denuntiando; aut si superiorem non habeat, recurrat ad Deum, ut eum emendet aut de medio tollat. Hæc idem ibidem.

Quibus consonat quod scribit Richardus: Resistere superiori in facie coram omnibus, inferiorem non decet. Ideo Paulus hoc non fecisset, nisi aliquo modo par Petro exstitisset quantum ad fidei defensionem, sed in occulto eum reverenter admonuisset. Nec intelligendum est quod Paulus fuit par Petro in officio Ecclesiæ dignitatis: solus enim Petrus inter Apostolos gerebat primatum, ut patet causa 2, Decret. p. 11. quæstione 7, capitulo Paulus Petrum. Hæc Richardus.

Insuper, Quodlibeto quartodecimo quærit Henricus, utrum generalia interdicta in provinciis, civitatibus et Ecclesiis sint licitata.33 Respondet: Princeps quodammodo repræsentat totam communitatem, ideo factum suum reputatur factum totius communitatis. Hinc pro delicto principis contra Ecclesiam, quatenus citius ad emendationem compellatur, licitum est interdictum super communitatem. In quo nullus punitur qui sit omni modo innoxius: quoniam qui non est noxius propria culpa, noxius est interpretative noxa capitis sui, prout membrum dicitur noxium aut infirmum noxa seu ægritudine capitis proprii: sicut et omnes noxii dicimur noxa primi nostri parentis. Et ratio ista veritatem habet in interdicto terræ principis. Si vero princeps forefaciat contra Ecclesiam aliquam attentando, et ob hoc interdictum feratur in terra aliena, non video rationabilem causam, quum ibi nullus sit noxius, nec vere nec interpretative. Hæc Henricus.

Footnotes

  1. Lev. v, 18. ↩

  2. Hebr. ix, 11, 12. ↩

  3. 1 Cor. xiv, 34. ↩

  4. Cf. t. XV, p. 590 C; XXII, p. 349 A. ↩

  5. p. 477 C', etc. ↩

  6. Hebr. VII, 7. ↩

  7. Cf. p. 480 B'. ↩

  8. Joann. xx, 23. ↩

  9. Cf. p. 510 A'. ↩

  10. Cf. p. 371 A. ↩

  11. Lev. v, 18. ↩

  12. Hebr. v, 1. ↩

  13. Cf. p. 477 B. ↩

  14. DE CORRECTIONE FRATERNA. ↩

  15. Is. XLVI, 8. ↩

  16. Matth. VII, 5. ↩

  17. Matth. XVIII, 15. ↩

  18. I Tim. V, 20. ↩

  19. Eccli. xvii, 12. ↩

  20. 1 Cor. xii, 25. ↩

  21. *Tit. 1, 16.* ↩

  22. 1 Tim. v, 1. ↩

  23. q. xxxiii, a. 7, 8. ↩

  24. 1 Tim. iii, 3. ↩

  25. 1 Cor. viii, 12. ↩

  26. q. 33. ↩

  27. q. 30. ↩

  28. q. 19. ↩

  29. q. 22. ↩

  30. p. 507 B. ↩

  31. p. 507 D. ↩

  32. Galat. 11, 14. ↩

  33. q. 9. ↩

Chapter 161 of 283