Quæstio 4
D E excommunicatione nunc quæritur, An Ecclesia possit ac debeat quemquam excommunicare.
Videtur quod non, quia Ecclesia est pia suorum mater fidelium: ergo non debet filios suos abjicere, sed indesinenter ad errantium reductionem laborare. — Rursus, Apostolus: Noli (inquit) vinci a malo, sed vince in bono malum. Ergo Ecclesia non debet alicujus frangi improbitate, sed sua pia ac longanimi patientia obduratos, rebelles et contumaces ad vitam revocare virtutum. — Præterea, quanto quis vitiosior duriorque consistit, tanto plus indiget communicatione spiritualium bonorum ipsorum fidelium: ergo non est extra illorum communionem ponendus. Quod tamen per excommunicationis sententiam agitur: excommunicatio quippe sic definitur: Excommunicatio est separatio ab unione Ecclesiæ quoad fructum et suffragia communia.
In oppositum est practica et doctrina Ecclesiæ.
Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto: Excommunicatio est a communione Ecclesiæ separatio, quæ fit propter contumaciam aut aliam manifestam offensam. Consistit autem hæc separatio in mensa, in sacramentis, in salutatione, in orationibusque Ecclesiæ. Hæc etenim excommunicato subtrahuntur. Nec exhibetur ei societas in contractibus, nec in verbis, nisi sint verba de ejus correptione et admonitione. Porro excommunicatio alia est major, alia minor. Majori excommunicatione excommunicati, sunt qui in excommunicationis sententia nominatim exprimuntur; et de hac non absolvit nisi ille qui excommunicavit aut superior eo. Minori excommunicatione excommunicati, sunt qui participant cum excommunicatis majori excommunicatione, exceptis quibusdam personis quæ in Decreto excipiuntur; et de hac potest absolvere etiam simplex sacerdos in confessione. Item excommunicationum alia est justa, alia injusta: justa, quæ fit animo corripiendi, emendandi, salvandi, ac propter debitam culpam, ordine juris observato; injusta, dum quis non meruit excommunicari, dum juris ordo non observatur. Habuit autem excommunicatio ortum ab Apostolo, qui I Cor. v, 5. Corinthium fornicatorem tradidit Satanæ, ut spiritus ejus salvus fieret. — Sed objici potest, quoniam contra caritatem est spiritualia bona auferre. Videtur quoque injustum, pro temporalibus quempiam excommunicare, quia sic pœna excedit culpam: spiritualia namque incomparabiliter meliora sunt temporalibus rebus. Dicendum, quod Ecclesia indigno spiritualia aufert, non subtrahendo quod ille habet, sed non impendendo quo caret. Nec punit ultra condignum, quoniam ille meruit damnationem æternam. Ecclesia quoque pœnam quam infert, ordinat ad excommunicati salutem: quatenus ex sua punitione redeundo ad cor, salubriter erubescat, pœniteat et emendet. Hæc Antisiodorensis.
In quibus quod ait, excommunicationem ab apostolo Paulo cœpisse, intelligendum est sane. Nempe a Christo fundamentum et auctoritatem sortitur, qui ait: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. In veteri quoque Testamento excommunicatio fuit, ut expositores dicunt super illud Evangelii S. Joannis: Jam enim Judæi mandatum dederant, ut si quis confiteretur eum Christum, extra synagogam fieret. Sed et beatissimus princeps Apostolorum Petrus Ananiam et conjugem ejus tradidit Satanæ in interitum carnis. Ecclesia etiam in privato orat pro excommunicatis, et diligit eos; omnisque pœna quam infert, medicinalis est.
Præterea Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali, probans Ecclesiam hanc potestatem excommunicandi habere, effatur: Quemadmodum sæcularium regum potestas est corporaliter excommunicare, hoc est communionem auferre temporalium et corporalium rerum; ita et spiritualium regum, utpote prælatorum majorum, est spiritualiter excommunicare, id est communionem sacrorum et sacramentorum ac sacramentalium auferre seu denegare. Rursus, sicut de civitate corporali ejiciendi sunt qui leges ejus ac statuta violant et contemnunt, nec in numero civium sunt habendi quamdiu hoc agunt; ita de spirituali civitate, puta Ecclesia, rite ejiciuntur qui Christi instituta atque Ecclesiæ canones et decreta contumaciter aspernantur: quod per ecclesiasticum judicium et spirituales judices est agendum. Amplius, quum manifestum sit duas esse respublicas, oportet duo esse genera administrantium atque regentium eas. Et proportionabiliter habent se istæ respublicæ et
Matth. XVIII, 17.
Joann. IX, 22.
Act. v, 5, 10. rectores ac procuratores earum, leges quoque, statuta ac præcepta et judicia earumdem. Hinc quidquid licet magistratui sæculari statuere pro utilitate et conservatione reipublicæ sibi subjectæ, hoc spiritualis potestas potest pro republica ei credita ordinare ac agere. Porro primum et maximum bonum reipublicæ spiritualis est glorificatio Omnipotentis, supergloriosissimi Dei; secundum, salus animarum; tertium, emendatio delictorum; quartum, declinatio seu recessus ab ipsis; quintum, conservatio spiritualium salutariumque bonorum; sextum, ampliatio ac propagatio talium. Quidquid ad hæc sex peragenda, conservanda augendave pertinet, licitum est magistratui spirituali statuere circa subjectos. Quumque ad Dei pertineat gloriam ac honorem, ut ejus contumelia tollatur de medio, et contumeliosi in eum ejiciantur de medio sanctorum, certum est prælatis hoc ipsum licere, præsertim quum hostes civibus admixti potissime sint nocivi, consimiliter vitiosi virtuosis, in tantum ut scriptum sit :1 Cum perverso perverteris. — Hæc Guillelmus. Qui istam disputationem diffuse prosequitur, per varias rationes ac similitudines comprobans, quam utile ac necessarium fuit et sit ecclesiasticæ politiæ, habere auctoritatem ejiciendi rebelles et induratos, et separandi eos de congregatione obedientium, ne modicum fermentum totam massam corrumpat.2
Deinde ostendit qualiter exercenda sit ista potestas : Quatuor, inquiens, debent concurrere in intentione excommunicatis. Primum est honoratio Dei, ut pro vitanda contumelia Dei et procuranda honorificentia ejus, excommunicatio infligatur. Secundum est honor sanctorum, id est rerum sacrarum, ut sacramentorum, ne sancta canibus dentur et profanentur.3 Tertium est spiritualis sanitas ipsius Ecclesiæ, ad cujus pertinet sanitatem internam, ut morbida ac putrida membra præcidantur. Quartum est correctio et salvatio ejus qui excommunicatur, aliorum quoque cautela : quatenus ille per præsentem confusionem et castigationem revertatur ad intellectum, ac ejus exemplo alii terreantur. — Hæc idem, qui de his multa pulchra conscribit.
Præterea de his S. Thomas plenissime scribit : Ille (inquiens) qui per Baptismum in Ecclesia ponitur, ad duo adscribitur, puta ad cœtum fidelium, et ad participationem sacramentorum; et hoc secundum præsupponit primum, quia in participatione sacramentorum soli fideles communicant. Hinc aliquis potest extra Ecclesiam fieri per excommunicationem dupliciter. Primo, per hoc quod separatur tantum a sacramentorum participatione : et hæc est excommunicatio minor. Secundo, per hoc quod excluditur ab ista communicatione sacramentorum et a fidelium cœtu : quod est excommunicatio major, de qua prætacta definitio data est. Tertium vero impossibile est, ut scilicet separetur seu excludatur a cœtu fidelium, et non a participatione sacramentorum : quia fideles in sacramentis communicant. Insuper, communicatio fidelium duplex est. Una in spiritualibus, ut sunt mutuæ orationes et conventus ad sacra percipienda. Alia in corporalibus, ut in actibus legitimis, qui actus et quæ communio his versibus continentur :
Si pro delictis anathema quis efficiatur, Os, orare, vale, communio, mensa negetur.
Os, id est, osculum ei negetur; orare, ne cum illo oremus; vale, ne salutetur; communio, ne in sacramentis quis cum eo communicet; mensa, ne cum ipso quis comedat. Quæ omnia tanguntur in hac alia excommunicationis definitione : Excommunicatio est a qualibet licita communione atque legitimo actu separatio. Oratur autem pro excommunicatis, non inter orationes quæ pro membris Ecclesiæ fiunt, ut detur pœnitentiæ spes.
Si autem objicias, quod excommunicationio non est culpa, sed est pœna : ergo per eam nemo amittit suffragia Ecclesiæ. Dicendum, quod suffragia unius prosunt alteri secundum quod ei continuantur. Potest autem actio unius alteri continuari dupliciter. Primo, virtute caritatis, quæ omnes fideles connectit ut sint unum in Deo, juxta illud:4 Particeps ego sum omnium timentium te. Hanc continuationem excommunicatio non intercipit: quoniam juste excommunicari nemo potest nisi pro culpa mortali, per quam a caritate divisus est, etiamsi non excommunicetur; injusta autem excommunicatio caritatem alicui auferre non potest. Secundo, per intentionem facientis suffragia, quæ intentio fertur in eum pro quo suffragia fiunt. Hanc continuationem excommunicatio intercipit: quia Ecclesia per excommunicationis sententiam separat excommunicatos ab universitate fidelium, pro quibus suffragia facit. Hinc suffragia Ecclesiæ excommunicato non prosunt quæ pro tota Ecclesia fiunt; nec ex persona Ecclesiæ oratio pro eo inter membra Ecclesiæ fieri potest, quamvis persona privata possit pro illo orare.
Denique si quæratur, cur et qualiter conveniat Ecclesiæ aliquem credentium excommunicare; dicendum, quod judicium Ecclesiæ conformari debet judicio Dei. Deus autem peccatores multipliciter punit, ut eos ad bonum trahat: primo, flagellis castigando; secundo, hominem sibi ipsi relinquendo, quatenus propriam infirmitatem experiatur, et ita ad Dominum revertatur: in quorum utroque Ecclesia imitatur Deum excommunicationis sententiam infligendo. In quantum enim hominem a communione fidelium separat quatenus salubriter erubescat, imitatur Dei judicium quo per flagella castigat. In quantum vero separat illum a suffragiis ac aliis spiritualibus bonis, imitatur judicium Dei quo hominem sibi ipsi relinquit, quatenus per humilitatem se ipsum cognoscens, ad Deum compunctus recurrat. — Si autem objiciatur, quod excommunicatio est maledictio quædam, non autem licet maledicere homini; dicendum, quod maledictio duplex est. Una quæ sistit in malo alteri imprecato, ut si dicas: Pereas in æternum. Et ita non licet. Alia quæ infert malum illud ad bonum ejus cui maledictio illa infertur. Sicque excommunicatio est maledictio quædam, et ita est licita.
Denique ex hoc quod quis suffragiis privatur Ecclesiæ, triplex incurrit incommodum, ex opposito ad triplex commodum quod ex suffragiis Ecclesiæ consequitur homo. Valent namque ad augmentum gratiæ eis qui gratiam habent, atque ad obtinendum eam eis qui eam non habent. Et quantum ad hoc dicit Magister, quod gratia per excommunicationem subtrahitur. Secundo valent ad virtutis custodiam. Et quantum ad hoc asserit, quod per excommunicationem protectio Dei aufertur: non quod excommunicatus a providentia Dei totaliter excluditur, sed ab illa defensione qua Omnipotens filios Ecclesiæ specialiori modo tuetur. Tertio valent ad defensionem ab hoste. Et quantum ad hoc addit, quod major potestas sæviendi in excommunicationum diabolo datur, tam spiritualiter quam corporaliter. Idcirco in primitiva Ecclesia, quando per signa homines erant inducendi ad fidem, sicut donum Spiritus Sancti per sensibile signum manifestabatur, sic virtus excommunicationis corporali vexatione excommunicati a dæmone. Nec tamen Ecclesia de excommunicati salute desperat, imo excommunicationem ordinat ad ipsius excommunicati salvationem.
Quæritur quoque, an pro temporali damno excommunicandus sit homo. Videtur quod non, quia sic pœna excederet culpam, nec licet malum pro malo rependere. — Respondendum, quod per excommunicationis sententiam excluditur homo a regno quodammodo, a quo nemo est excludendus nisi pro mortali peccato. Quumque unus alium in temporalibus damnificando, frequenter peccet mortaliter, potest pro tali malefacto excommunicari. Verum, quum excommunicatio gravissima sit pœnarum, et pœnæ medicinales debeant esse, ut secundo dicitur Ethicorum; sapiensque medici sit, a levioribus ac minus periculosis incipere medicinis: hinc excommunicatio non debet pro quocumque mortali peccato infligi, nisi homo contumax inveniatur non comparendo, vel ante sententiam sine licentia recedendo, aut sententiæ non parendo. Tunc quippe si monitus obedire contempserit, contumax reputatur ac excommunicatur a judice, qui non habet quid amplius faciat contra talem. Itaque non pro solo corporali damno, sed pro peccato gravissimo reus excommunicatur; nec redditur ei malum pro malo, sed justa retributio qua emendetur.
Insuper interrogatur, an excommunicatio injuste lata sortiatur effectum. Videtur quod non, quia (ut patuit) per excommunicationem privatur homo spiritualibus bonis.5 — Et respondendum, quod excommunicatio vocatur injusta dupliciter. Primo, ex parte excommunicantis, dum ex ira aut odio aut simili vitiosa radice excommunicat: qui quamvis ita excommunicando peccet, tamen excommunicatio ejus sortitur effectum, quoniam iste patitur juste, licet ille agat injuste. Secundo, ex parte excommunicationis, vel quoniam causa excommunicationis exstat indebita, vel quia sententia fertur prætermisso ordine juris: et tunc si sit talis error qui sententiam reddat nullam, non habet effectum, quia non est excommunicatio; si autem sententiam non annullet, habet effectum, et debet excommunicatus humiliter obedire, eritque ei ad meritum, et vel absolutionem petere ab excommunicante, vel ad judicem superiorem recurrere. Porro si contemnit, eo ipso peccat mortaliter. Contingit vero interdum, quod sit debita causa ex parte excommunicantis, quæ non est debita ex parte excommunicati: quemadmodum dum quis pro crimine falso in judicio probato excommunicatur; et tunc si humiliter sustinet, humilitatis meritum recompensat excommunicationis damnum. Hinc ait Gregorius, quod pastoris sententia sive sit justa, sive injusta, timenda est gregi. — Ad objectum ergo dicendum, quod quamvis homo gratiam Dei injuste amittere nequeat, potest tamen injuste amittere ea quæ ex parte nostra disponunt ad gratiam: ut si subtrahatur alicui verbum salubris doctrinæ quæ ei debetur: sicque excommunicatio subtrahit gratiam.
Amplius, quamvis aliqui dicant sacerdotes etiam parochiales posse excommunicare, probabilior tamen opinio est, solos episcopos et superiores prælatos hoc posse: quia per excommunicationem homo a communione fidelium separatur, quod pertinet ad forum exterius, non ad pœnitentiæ forum, in quo causa agitur inter hominem et Deum. Ideo soli hi possunt excommunicare qui habent jurisdictionem in foro exteriori, ut sunt episcopi et majores prælati, non parochiales presbyteri, nisi ex commissione eis facta, vel in casibus certis, ut in furto, rapina et consimilibus, in quibus eis a jure committitur. Hinc quoque non sacerdotes, dummodo jurisdictionem habeant, possunt excommunicare. Quamvis enim non habeant clavem ordinis, habent tamen clavem jurisdictionis.
Quæritur etiam, utrum excommunicatus aut suspensus valeat excommunicare. Et respondendum quod non, quoniam excommunicatus omnis jurisdictionem amittit, quum a communione fidelium separetur. Eadem ratio est de suspenso a jurisdictione. Si enim suspensus est tantum ab ordinis, non potest ea quæ ordinis sunt, sed quæ sunt jurisdictionis. Similiter, si suspensus est tantum a jurisdictione, non potest ea quæ sunt jurisdictionis, sed ea quæ ordinis. Si suspensus fuerit ab utroque, nullum illorum potest.
Ex quibus patet, quod homo non queat excommunicare se ipsum, nec superiorem, neque æqualem: quia in nullum horum habet jurisdictionem, sed tantum in inferiorem, cujus et judex consistere potest. Par autem in parem non habet imperium, nec idem potest esse judex et reus. — Verum objici potest, quod in foro pœnitentiæ episcopus a subdito suo absolvitur. Respondetur, quod absolutio atque ligatio in foro pœnitentiæ est tantummodo quoad Deum, apud quem unus redditur inferior alio per peccatum; excommunicatio vero est in foro exteriori, in quo homo superioritatem per peccatum non perdit: ideo non est simile. Verumtamen homo se ipsum non potest absolvere in foro confessionis; imo nec superiorem neque æqualem, de mortali, nisi ex commissione. De venialibus vero potest, quoniam venialia ex quibuslibet sacramentis gratiam conferentibus remittuntur: sicque venialium remissio consequitur ordinis potestatem.
Insuper quæri potest, utrum aliqua universitas seu tota communitas valeat excommunicari. Et respondendum quod non, quia (ut dictum est) excommunicatio non est infligenda nisi pro peccato mortali, quod consistit in actu. Actiones vero sunt singularium personarum, ut frequenter, non communitatis. Et quamvis interdum plures in eadem actione communicent, ut patet de trahentibus navem, non tamen est verisimile quod aliqua universitas seu communitas ita tota consentiat in peccato, ut nulli in ea sint dissentientes. Idcirco Ecclesia provide statuit, ut non excommunicetur communitas, ne collectis zizaniis, simul eradicetur et triticum:6 præsertim quia Ecclesia debet pro posse Dei sui imitari judicium, de quo scriptum est in Genesi: Non est hoc tuum ut condemnes justum cum impio.7 — Si autem objicias, quod interdum tota civitas seu communitas interdicitur; respondendum, quod suspensio talis non est tanta pœna ut excommunicatio, quia suspensi suffragiis Ecclesiæ non fraudantur. Unde etiam aliquis sine culpa sua suspenditur, seu interdicto supponitur pro peccato alterius, ut totum regnum pro regis excessu.
Hoc item sciendum, quod semel excommunicatus, potest denuo excommunicari per ejusdem excommunicationis iterationem, ad majorem sui confusionem, ut vel sic a peccato suo resiliat, vel propter alias causas: et tunc tot sunt principales excommunicationes, quot sunt causæ pro quibus excommunicatur. — Hæc Thomas in Scripto.
Qui et alia quædam circa hæc sciscitatur, quæ breviter tangi possunt. Nam quærit, utrum liceat excommunicato communicare in pure corporalibus; et an communicans excommunicato, sit excommunicatus; an etiam participare cum excommunicato in casibus non concessis, sit semper peccatum mortale. Ad primum horum trium respondet: Duplex est excommunicatio, ut dictum est jam. Una minor, separans a participatione sacramentorum; et major, quæ ultra hoc separat a communione fidelium. Excommunicato excommunicatione minori licet communicare, non tamen sacramenta conferri. Excommunicato autem excommunicatione majori non licet communicare. Verumtamen, quia Ecclesia excommunicationem ad medelam, non ad damnationem infligit, excipiuntur quædam in quibus licitum est excommunicatis communicare, puta in pertinentibus ad salutem, et loqui eis de talibus, ac alia quædam bona verba inserere, quatenus verba salubria ex familiaritate facilius recipiantur; et etiam quædam personæ ad quas specialiter pertinet provisio excommunicati, videlicet uxor, servus, filius, rusticus et serviens. Quod intelligendum est solum de filiis non emancipatis; et de aliis, si ante excommunicationem subdiderunt se ei, non autem si post. Alii dicunt, quod superiores possunt licite communicare inferioribus, ut dictum est de uxoribus, servis et filiis, etc.; alii dicunt contrarium. Sed ad minus communicare eis debent in his in quibus eis sunt obligati: quoniam sicut inferiores tenentur ad obsequium superiorum, sic superiores ad providentiam inferiorum. Sunt quoque quidam casus excepti: ut dum excommunicatio ignoratur; et dum aliqui sunt peregrini viatores in terra excommunicatorum, qui licite possunt ab eis emere, seu etiam eleemosynam capere; et si quis
Cf. p. 513 A.
Cf. p. 512 B'. excommunicatum videat positum in necessitate: tunc enim ex caritatis præcepto illi providere tenetur.
Ad secundum respondet, quod homo potest excommunicari dupliciter. Primo, quod ipse sit excommunicatus cum omnibus participantibus secum: sicque quicumque participat ei, excommunicatus est excommunicatione majori. Secundo, sic quod excommunicatus est simpliciter: et tunc aut participat quis ei in crimine, præbendo ei consilium, auxilium et favorem, et sic majorem excommunicationem incurrit; aut participat ei in aliis, ut in osculo, verbo aut mensa, sicque in excommunicationem ruit minorem. Excommunicato demum excommunicatione minori licet communicare, et ita excommunicatio in tertiam non transit personam.
Deinde respondens ad tertium, ait: Quidam dicunt quod imo. Sed quoniam valde durum videtur, quod aliquis peccet mortaliter loquendo unum verbum cum excommunicato aut eum salutando, et hoc multis laqueum damnationis injiceret; ideo alii dicunt, quod non peccat mortaliter, nisi quando communicat in crimine aut in divinis, vel in contemptum Ecclesiæ. Et ita intelligendæ sunt decretales et auctoritates quædam, dicentes quod participare illis mortale sit. Porro præceptum Ecclesiæ spiritualia directe concernit, atque ex consequenti actus legitimos: idcirco communicans illis in divinis, agit contra præceptum Ecclesiæ, et peccat mortaliter; qui autem participat eis in aliis, agit præter præceptum Ecclesiæ, et venialiter peccat.
Postremo quærit, utrum quilibet sacerdos subditum suum ab excommunicatione queat absolvere; et utrum aliquis possit absolvi invitus; et utrum quis posset absolvi ab una excommunicatione, et non ab alia aut aliis in quibus consistit. Ad quorum primum respondens: minori, inquit, excommunicatione quilibet sacerdos potest absolvere qui absolvere potest a participationis peccato. Si vero sit excommunicatio major: aut est lata a judice, et ita qui tulit ac ejus superior potest ab ea absolvere; aut est lata a jure, et tunc episcopus aut etiam sacerdos potest absolvere, exceptis sex casibus, quos dominus Papa sibi reservavit. Primus est, quando aliquis injicit manum in religiosum aut clericum. Secundus est de illo qui incendit ecclesiam et est denuntiatus. Tertius, de eo qui in divinis scienter communicat excommunicatis. Quartus, de eo qui frangit ecclesiam et est denuntiatus. Quintus, de eo qui falsat litteras apostolicæ Sedis.
B Sextus, de illo qui excommunicatis in crimine participat. Non enim debet absolvi nisi ab eo qui excommunicavit, etiam si non sit subditus ejus: nisi propter difficultatem accedendi ad illum absolveretur ab episcopo aut a proprio sacerdote, præstita juratoria cautione quod pareret mandato illius qui tulit sententiam. — Denique, a primo casu octo excipiuntur. Primum est in articulo mortis, in quo a quolibet sacerdote potest quis a quacumque excommunicatione absolvi. Secundo, si sit ostiarius alicujus potentis, et non ex odio neque proposito percussit. Tertio, si percutiens sit mulier. Quarto, si servus, et dominus ejus de sua absentia læderetur, qui dominus non fuerit in culpa. Quinto, si regularis percutiat regularem, nisi sit enormis excessus. Sexto, si sit pauper. Septimo, si impubes aut senex aut valetudinarius.
Octavo, si capitales habeat inimicitias. — Præterea septem sunt casus in quibus percutiens clericum non incurrit excommunicationem. Primus, si causa disciplinæ percussit. Secundus, si jocosa levitate. Tertius, si invenerit eum turpiter agentem cum sua uxore aut matre vel sorore aut filia. Quartus, si statim vim vi repellat. Quintus, si ignoret quod clericus sit. Sextus, si inveniat eum in apostasia post tertiam admonitionem. Septimus, si transfert se clericus ad actum clericaturæ prorsus contrarium, ut si fiat miles aut bigamus.
— Quumque excommunicatus non sit particeps sacramentorum, non potest eum sacerdos suus absolvere a suis peccatis, nisi prius ab excommunicatione sit absolutus.
Ad secundum dicendum, quod quum excommunicationi sit quædam pœna, potest homo ab illa invitus absolvi. Malum enim pœnæ non est semper ex propria voluntate, ut malum culpæ, a qua nemo potest absolvi invitus.
Ad tertium respondendum, quod excommunicationes non habent connexionem in aliquo sicut peccata mortalia: ideo una sine alia potest auferri. Verum unus quandoque est excommunicatus pluribus excommunicationibus a judice uno: et tunc quando ab una absolvitur, ab omnibus absolvi accipitur, nisi oppositum exprimatur, aut in casu quo quis absolutionem impetrat tantum de uno casu excommunicationis, quum pro pluribus excommunicatus sit. Interdum vero excommunicatus est a diversis judicibus: tuncque absolutus ab excommunicatione una, non propter hoc est absolutus ab alia, nisi omnes alii ad petitionem ejus absolutionem ejus confirment, vel nisi omnes ceteri judices demandent uni absolutionem ipsius. — Hæc Thomas in Scripto.
Concordat Petrus in omnibus, et adjungit: Quemadmodum in medicina corporali duplex est modus sanandi, quo utitur sapiens medicus: unus per medicamina dulcia, alius per amara sive mordacia; ita in medicina spirituali modus suavis est per exhortationem et sacramentorum administrationem, modus mordax, per increpationem et sacramentorum subtractionem. Quorum utroque debet uti Ecclesia spiritualisque medicus juxta infirmorum conditionem atque morborum varietatem. Ideo convenit ei excommunicare nonnullos, quos per pietatem non valet corrigerre. Communio autem Ecclesiæ duplex est: una interior per caritatem, alia exterior per ecclesiasticam unitatem. Prima auferri non potest justo, sed secunda, ut dictum est.8 — Porro sententia excommunicationis injusta vocatur tripliciter: primo, ex parte excommunicantis, quando pravo zelo excommunicat; secundo, ex parte excommunicati, dum sine justa causa excommunicatur; tertio, ex parte excommunicationis, quando ordo juris non observatur. In omnibus modis his sententia excommunicationis tenenda est ac timenda, exceptis casibus tribus. Primus est, quando excommunicans excommunicandi potestatem non habet. Secundus, quando post appellationem ab excommunicato legitime interpositam excommunicatur. Tertius, quando manifestus error in sententia exprimitur: ut si dicatur, Excommunico te, quoniam credis in Christum. Hæc Petrus.
Consonat his Richardus, qui multa his addit, de quibus pertranseo quoniam rara sunt et juristas magis concernunt. Aliqua tamen tangam. Itaque quærit, an sententia excommunicationis lata contra communitatem, teneat. Respondet: De hoc sunt duæ opiniones, quarum verior dicit, quod non tenet, alias non caveretur periculum animarum, quod institutio vitare intendit. — Iterum quærit, an mortuus queat excommunicari. Respondet quod imo, non quod excommunicatio cedat illis in pœnam aut medicinam, sed in criminis detestationem, atque ad vivorum terrorem, ut a talibus sceleribus compescantur: et ita est excommunicatio illa aliis medicina. Sicque excommunicantur hæretici et schismatici, et qui hæreticum constituerunt heredem, hi quoque qui sponte occiderunt se ipsos. — Amplius sciscitatur, an uxor possit excommunicari pro peccato sui mariti, et filii aut filiæ pro suorum excessu parentum, vel rex pro vitiis populi sui. Respondet: Nullus excommunicandus est nisi pro peccato suo mortali. Ideo, nisi uxor communicaverit in crimine viri, aut soboles in parentum facinore, non sunt pro illorum peccatis excommunicandi. Et quando sic excommunicantur, tunc non pro illorum criminibus, sed pro propriis excommunicationi subduntur. Ita et rex si in regimine et correctione populi sui sit negligens multum, nec monitus se emendet, potest excommunicari pro propriis ignaviis, incorrigibilitatibus, inobedientiis.
— Item subditi non tenentur obedire episcopo, nec monachi abbati, excommunicatis excommunicatione majori. Hæc Richardus.
Præterea Bonaventura: Excommunicatio, inquit, est duplex. Una a jure : ut qui incendit ecclesiam aut percutit sacerdotem, ipso jure est excommunicatus, etiam excommunicatione latæ sententiæ. Alia a judice. Prima est præservativa, secunda curativa. Prima excommunicatio quamvis fieri videatur ad conservandam ecclesiasticam libertatem, quemadmodum secunda fieri videtur propter excommunicati emendam; prima tamen principalius fertur propter culpam vitandam : grandis etenim culpa est et valde vitanda, dum quis in Ecclesiam peccat. Secunda quoque principalius fit ad frangendam contumaciam. Ideo secundum formam juris, nulli nisi contumaci est infligenda : propter quod etiam monitio debet eam præcedere, ut contumax de contumacia convincatur.
Est demum controversia inter legistas, quis possit excommunicare. Quidam dixerunt quod soli episcopi; alii, quod non solum episcopi et eminentiores, sed archidiaconi quoque et abbates aliique prælati; ceteri, quod etiam parochiales presbyteri. Quamvis autem in hac quæstione, canonum sit dicere quia, theologiæ tamen tanquam eminentioris scientiæ est dicere propter quid. Nempe, quod in Ecclesia aliquis habeat potestatem, hoc est a Christo, qui potestatem dedit Apostolis, præcipue S. Petro, cui utramque contulit potestatem, puta auctoritatem ligandi et solvendi, tam in foro pœnitentiali quam in foro judiciali. Prima harum pœnitentiam et conscientiam respicit, secunda prælationem. Prima, quoniam aperit cœlum, recte dicitur clavis; secunda, quoniam per censuram judicii coercet subjectos, dicitur gladius. Prima potestas, quum collata sit Petro ut sacerdoti, descendit in omnes sacerdotes, quamvis non habeant exsecutionem. Secunda, quia donata est beatissimo Petro ut prælato, descendit in ecclesiasticas personas universas prælationem seu jurisdictionem habentes. Hinc qui jurisdictionem ordinariam habent in judicando aliquos, potestatem habent coercendi per ecclesiasticam censuram, ut eorum judicium inviolabiliter observetur. Quumque jurisdictionem habeant vel a jure vel ex consuetudine, non solum qui habent claves, sed et alii quidam, ut archidiaconi et quædam capitula; ideo possunt excommunicare. Rursum, quoniam aliqui habent claves, qui jurisdictionem non habent in foro judiciali, ut simplices sacerdotes; ideo excommunicare non valent, nisi ex commissione, vel in determinatis casibus, ut in furto, rapina.
Si autem quæratur, quando S. Petro data sit utraque hæc potestas; dici potest quod simul, quoniam data est ei potestas clavis in plenitudine sua. Potest etiam probabiliter dici quod non simul : ita quod potestas clavium sit ei apud Matthæum promissa, et apud Joannem data. Potestas autem excommunicandi insinuatur ei fuisse data, ubi postquam dictum est, Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, etc., additum est : Amen dico vobis, quæcumque ligaveritis, etc. — Hæc Bonaventura.
In præhabitis sententialiter continentur dicta Alberti, qui addit : Quæritur qualiter excommunicatio sit ferenda. Et videtur quod cum diligentia maxima. Maximum namque periculum est in ea; et ubi majus periculum, ibi major diligentia et cautela sunt adhibendæ. Sed contra hoc videtur esse abusus iste Ecclesiæ nunc in multis. — Ad quod dico, quod ad justam excommunicationis formam tria concurrunt, ut scilicet sit ex animo, et ex ordine, atque ex causa. Ex animo, ut fiat studio corripiendi, non se vindicandi, diligenti admonitione præmissa; et ex ordine juris, ut scilicet post admonitionem et quasi deesperationem alterius viæ, judex causam excommunicationis, utpote contumaciam, scribat, et sedendo quasi quietus pronuntiet, et infra quadraginta dies paratus sit
Matth. xvi, 19.
Joann. xx, 23.
Matth. xviii, 17, 18. dare, quando postulaverit, excommunicato quam vere promeruit, aut secundum allegata: quæ ei datur in scriptis, si infra quadraginta postulaverit dies. — Peccant quoque mortaliter qui juxta prætactum abusum excommunicare præsumunt, et audent excommunicationem tam faciliter junculari: imo et ultra hoc in nova constitutione additur pœna, ut per quadraginta dies ab ecclesiæ ingressu abstineat qui ita excommunicat, et excommunicatus a superiore sine difficultate absolvatur. Et insuper ipse excommunicans ad omnes expensas quas fecit excommunicatus in causa suæ absolutionis, atque ad interesse condemnetur. — Feminis autem, scilicet abbatisis, et priorissis, etc., nulla clavium præfatarum conceditur. — Hæc Albertus. Quæ utinam servarentur!
Concordat Durandus, aliique commuter, secundum quos nec claves ordinis nec potestas jurisdictionis sortitur effectum nisi in subdito, non in eis qui alterius sunt diœcesis aut alieni, nisi a superiore hoc concedatur. Unde ut Scotus testatur, excommunicatio non se extendit extra diœcesim. Et ut probat Durandus, si loquamur absolute de sacramento Pœnitentiæ, circumscribendo omnem ordinationem Ecclesiæ, quilibet sacerdos posset quemlibet peccatorem de quolibet peccato absolvere. Cujus signum est, quod in articulo mortis hoc fit. Et quod sufficeret tunc voluntaria subjectio, probat per hoc, quod Papa ab inferiore absolvitur, cui se subjicit sponte.
Argentinensis etiam protestatur, quod vis clavium quantum ad forum pœnitentiæ et confessionis, non potest essentialiter tolli, quum sit idem quod sacerdotalis character, vel inseparabiliter ei unita, sed potest a superiore ligari et impediri ab usu. Potestas vero jurisdictionis potest omnino auferri. — Et si objiciatur de Papa, qui superiorem non habet in terra, ergo potestas jurisdictionis non potest ei auferri; respondet, quod ratione delicti, si efficeretur hæreticus, collegium cardinalium esset superius eo, et posset eum officio beneficioque privare. — Hæc Argentinensis. Ex quo concluditur, quod generale concilium potius posset hoc. Verum de his in sequentibus erit tractatus.
Footnotes
Chapter 159 of 283