Distinctio 20
A. De his qui in fine pœnitent.
SCIENDUM est etiam, quod tempus pœnitentiæ est usque in extremum articulum vitæ. Unde Leo Papa: Nemo est desperandus, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnunquam quod diffidentia ætatis differtur, consilio maturiore perficitur. Augustinus tamen de pœnitentiam differentibus ita scribit: Si De Pœnit. dist. VII, c. 1. Aug. Sermo 393. quis positus in ultima necessitate voluerit accipere pœnitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non præsumimus quia bene hinc exit. Si securus hinc exierit, ego nescio. Pœnitentiam dare possumus, securitatem vero non. Numquid dico, Demanditur? Sed nec dico, Liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Age pœnitentiam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es: quia pœnitentiam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si vis agere pœnitentiam quando jam peccare non potes, peccata te dimerunt, non tu illa. Item: Duæ res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur. Quid horum tibi sit futurum, nescio. Ergo tene certum, et dimitte incertum. Sed quare hoc dixit Augustinus, quum pœnitentia quæ in fine agitur, in Psalmo appelletur sacrificium vespertinum, quod erat acceptabilius in lege; et quum in quacumque die invocetur Deus, adsit;1 et quacumque hora ingemuerit et conversus fuerit peccator, vita vivet et non morietur?2 Sed illa dixit Augustinus propter illos qui pœnitentiam usque in finem vitæ protrahunt, et tunc non ex Dei amore videntur pœnitere, sed timore mortis, quasi ex necessitate. Unde idem quasi aperiens quare superiora dixerit, ait: Nullus exspectet quando peccare non potest. Arbitrii enim libertatem quærat, ut deleri possint commissa, non necessitatem; caritatem, non tantum timorem, quia non in solo timore vivit homo. Quem ergo sero pœnitet, oportet non solum timere judicem, sed diligere: quia sine caritate nemo salvus esse potest. Non ergo tantum timeatur pro pœna, sed ametur pro gloria. Quæ conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de pœnitente sero: maxime quum filii quos illicite dilexit, sint præsentes, uxor et mundus ad se vocent. Multos solet serotina pœnitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper etiam in morte juvare valet quibus placet. Quum ergo opus sit non hominis, sed Dei, fructifera pœnitentia, inspirare eam potest quandocumque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos damnare potest ex justitia. Sed quoniam multa sunt quæ impediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est et interitui vicinum, ad mortem protrahere pœnitentiæ remedium. Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat, si quis est, veram pœnitentiam. Sed si etiam sic conversus vita vivat et non moriatur, non promittimus quod evadat omnem pœnam. Nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud sæculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis etsi æternus non sit, tamen miro modo gravis est: excellit enim omnem pœnam quam unquam passus sit aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa est pœna, licet mirabilia martyres passi sint tormenta, et multi nequiter iniqui quanta sæpe sustinuerunt supplicia. — Ex his satis ostenditur, quam periculosum sit differre pœnitentiam usque in finem vitæ. Si tamen etiam tunc vera habeatur pœnitentia, hominem liberat, et vitam mortuo impetrat; non sic tamen, ut nullam sentiat pœnam: nisi forte tanta sit vehementia gemitus et contritionis, quæ sufficiat ad delicti punitionem. Licet ergo sit difficile ut tunc sit vera pœnitentia quæ tam sera venit, quando cruciatus membra ligat, et dolor sensum opprimit, ut vix
Aug. Sermo 393.
Aug. de Vera pœnit. n. 33.
Ibid. n. 34.
Ibid. n. 33. homo aliquid cogitare valeat; melior est tamen sera quam nulla. Pœnitentia enim etsi in extremo vitæ hiatu advenit, sanat et liberat. Multum sera fuit latronis pœnitentia, sed non fuit sera indulgentia.3 Sed licet latro veniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem.
B. De his qui hic pœnitentiam non complent.
Si vero quæritur de illis qui in hac vita pœnitentiam non complent, utrum transituri sint per ignem purgatorii, ut ibi quasi compleant quod hic minus fecerunt; idem dicimus et de istis esse sentiendum, et de his qui in extremis pœnitent. Si enim tanta fuerit cordis contritio et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum, liberi ab aliis pœnis transeunt ad vitam, etsi inexpleta fuerit pœnitentia, quia perfecte pœnituerunt et ingemuerunt corde. Qui vero non adeo conteruntur corde et ingemiscunt pro peccato, si ante expletionem pœnitentiæ discesserint*, ignem purgatorium sentient, et gravius punientur quam si hic implessent pœnitentiam: horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Deus enim quum sit misericors et justus, ex misericordia pœnitenti ignoscit, non reservans peccatum ad pœnam æternam, ex justitia vero impunitum non dimittit delictum.4 Aut enim punit homo, aut Deus: homo autem punit pœnitendo, Deus autem pœnam exigendo. Et est pœnitentia interior et exterior. Si ergo interior pœnitudo fuerit tanta, ut sit sufficiens ultio peccati; Deus, qui hoc novit, ab illo qui taliter pœnitet, ulterius pœnam non exigit. Si vero interior pœnitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior pœnitentia impletur; Deus, qui modos et mensuras peccatorum et pœnarum novit, addit pœnam sufficientem. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat pœnam tolerare. Quædam enim peccata mortalia in pœnitentia fiunt venialia, non tamen mox sanantur. Sæpe enim infirmus moreretur, si non medicaretur; non tamen statim medicatus sanatur: languet victurus qui prius erat moriturus. Qui autem impœnitens moritur, omnino moritur, et æternaliter cruciatur. Si enim semper viveret, semper peccaret.* decesserint
Aug. de Vera pœnit. n. 34.
C. De illo cui sacerdos indiscretus injungit parvam pœnitentiam.
Si vero de illo quæritur qui satisfactionem injunctam impleverit, quæ ignorantia vel negligentia sacerdotis peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans, ab omni pœna liber sit; idem respondeo quod supra de illo qui pœnitentiam non complevit, dixi. Quod si tantum est lamentum interioris doloris, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberatus est; si vero non sufficiat dolor interior simul cum pœna injuncta, addet Deus pœnam. Quod autem interdum sufficiat dolor interior ad vindictam peccati, certum documentum habemus in illo latrone qui sola mentis contrione et confessione, statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit. Sed quia dispensatores Ecclesiæ contritionis quantitatem non perpendunt, quibus non est datum intelligere occulta cordium, omnibus leges pœnitentiæ constituunt, tam magis quam minus de peccato dolentibus. Quorum studium ad hoc præcipue tendere debet, ut cordis dolorem, quantum fas est, cognoscant, et secundum ipsius modum satisfactionem injungant. Unde Augustinus : In actione pœnitentiæ, ubi tale commissum est, ut is qui commisit, a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris.5 Cor enim contritum et humiliatum Deus non despicit. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam nisi per verba vel alia quæcumque signa procedit, quum sit coram illo cui dicitur, Gemitus meus a te non est absconditus; recte constituuntur ab his qui Ecclesiis præsunt, tempora pœnitentiæ, ut satisfaciat etiam Ecclesiæ, in qua peccata ipsa remittuntur.6 Extra eam quippe non remittuntur : ipsa enim Spiritum Sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata. Item Hieronymus : Mensuram temporis in agenda pœnitentia ideo non satis aperte præfigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant qualiter unumquodque emendandum sit; sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuerunt, quia apud Deum non tantum valet mensura temporis quantum doloris, nec abstinentia tantum ciborum quantum mortificatio vitiorum. Ideoque tempora pœnitentiæ pro fide et conversatione fidelium pœnitentium abbrevianda præcipiunt, et pro negligentia protelanda; pro quibusdam tamen culpis modi pœnitentiæ sunt impositi.
Aug. Enchirid. c. 65.
De Pœnit. dist. I, c. 86.
D. Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda.
Solet etiam quæri, utrum satisfactionis lex morituris sit imponenda. De quo Theodorus Cantuariensis episcopus in Pœnitentiali suo sic ait : Ab infirmis in periculo mortis positis pura inquirenda est confessio peccatorum; non tamen est illis imponenda quantitas pœnitentiæ, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus et eleemosynarum largitionibus pondus pœnitentiæ sublevandum, si forte migraverint. Si vero convaluerint, pœnitentiæ modum a sacerdote impositum diligenter observent. Aliis vero pro qualitate peccati pœnitentia decernenda est præsidentium arbitrio. Unde Leo Papa : Tempora pœnitudinis, habita moderatione constituenda sunt tuo judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devojos. Pariter etiam habere debes ætatis senilis intuitum, et respicere periculorum quorumcumque vel ægritudinum necessitates.
Decret. p. II, caus. 26, q. 7, c. 1.
Ibid. c. 2.
E. In necessitate non est neganda pœnitentia vel reconciliatio.
Sciendum etiam, quod tempore necessitatis non est neganda pœnitentia vel reconciliatio petentibus. Unde Leo Papa : His qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia, præsidium pœnitentiæ et modum reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda, quia misericordiæ Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. Quod si ita aliqua ægritudine aggravati sunt, ut quod paulo ante poscebant, sub præsenti significare non valeant; testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simulque pœnitentiæ et reconciliationis consequantur beneficium. Item Julius Papa : Si presbyter pœnitentiam abnegaverit morientibus, reus erit animarum, quia Dominus ait : Quum conversus fuerit, tunc salvus erit. Vera enim confessio ultimo tempore potest esse : quia non modo temporis, sed etiam cordis Deus inspector est, sicut latro probat.
Decret. p. 11, caus. 26, q. 6, c. 12. Ezech. XVIII, 21.
F. Quod presbyter non reconciliet inconsulto episcopo, nisi in necessitate.
Non debet tamen presbyter pœnitentem reconciliare inconsulto episcopo, nisi ultima necessitas cogat. Unde in Carthaginensi concilio : Presbyter inconsulto episcopo non reconciliet pœnitentem, nisi absente episcopo ultima necessitas cogat. Cujuscumque pœnitentis publicum crimen est quod universam commoverit urbem, ante absidam, scilicet introitum ecclesiæ, manus ei imponatur. Item Aurelius episcopus dixit : Si quis in periculo constitutus fuerit, et se reconciliari divinis altaribus petierit; si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem ejus præcepto reconciliare. Inconsulto vero episcopo, non potest excommunicatos vel publice pœnitentes presbyter reconciliare. Unde in Carthaginensi concilio secundo statutum est, ut chrisma, vel reconciliatio pœnitentium, et puellarum consecratio, a presbyteris non fiat. Item reconciliare quemquam in publica Missa presbytero non liceat. Puellarum tamen consecratio, consulto episcopo, per presbyterum fieri valet. Unde in Carthaginensi concilio secundo : Presbyter inconsulto episcopo virgines non consecret, chrisma vero nunquam conficiat. Sicut præcepto episcopi potest presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare pœnitentes.
Decret. loc. cit. c. 14.
Ibid. c. 5.
Ibid. Proæm.
Ibid. c. 1. tertio
Ibid. c. 2.
G. An oblatio ejus sit recipienda, qui currens ad pœnitentiam, prævenitur morte.
Si autem quæritur de illo qui ad pœnitentiam festinans, sacerdotem invenire non potuit, et ita decessit, utrum oblatio ejus sit recipienda; dicimus, quia est. Unde in Epanensi concilio : Si aliquis fuerit mortuus qui non sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad sacerdotem, sed præoccupavit eum mors in domo vel in via; faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis.
Epanensi Ibid. c. 11.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ
PRÆCEDENTE distinctione locutus est Magister de clavibus Ecclesiæ, quæ et quot sint, et de potestate effectibusque earum; nunc tractat de tempore ad pœnitendum opportuno, ostendens primo quod usque ad mortem duret pœnitentiæ tempus, ita quod si anima ante separationem a corpore vere pœniteat, salvatur. Nihilo minus, periculosissimum est pœnitentiam tam diu differre, quoniam etsi contingat hominem in fine pœnitere, acerbitatem tamen purgatoriæ pœnæ vix valebit evadere: de cujus pœnæ acerbitate pertractat. Deinde circa præhabita quasdam inserit quæstiones. Prima est, quid ei immineat qui injunctam pœnitentiam in hac vita non implet. Secunda, quid post hanc vitam restet ei cui pœnitentiam insufficientem injunxit confessor. Quocirca tangit de canonibus pœnitentialibus, et qualiter arbitrio seu discretioni sacerdotis committendi sint seu commissi. Tertia, utrum infirmis qui mox morituri putantur, sit pœnitentia injungenda. Consequenter subjungit aliqua documenta ex quibus solvi possent quæstiones quæ circa ista moventur, videlicet, an constitutis in grandi necessitate aut mortis articulo, sit pœnitentia ac reconciliatio impendenda; et utrum absente episcopo posset sacerdos pœnitentem reconciliare Ecclesiæ, qui pœnitens sit in solenni pœnitentia constitutus: de qua re tractatum est supra. Ultimo quærit de illo qui cupiens confiteri, pergit ad sacerdotem, quem antequam acquirere queat, spiritum tradit, quid sit sentiendum.7
Footnotes
Chapter 162 of 283