Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum peccata semel dimissa redeant.

Circa quam quæstionem tanguntur in textu tam idonea argumenta, ut non oporteat addere alia.

Ad istud respondet Albertus: Dicendum videtur, quod peccatum nec idem numero, nec idem specie redit, nec æquali reatu unquam revertitur; sed ex ingratitudine sequentis peccati dicitur reverti, quantum ad improperationem ac deformitatem peccantis, quæ est ingratitudo major quam si ei jam ante non essent peccata dimissa: ideo ampliores increpationes meretur. Aliter intelligere nequeo, qualiter peccata dicantur reverti. Ad quod intelligendum, quidam invenerunt distinctionem eorum quæ sunt in peccato in ipso pœnitente. Tenetur enim pœnitens ad dolorem commissorum, et detestationem committendorum, et ad memoriam beneficiorum sibi datorum: quæ tria interrumpit sequens peccatum. Idcirco innascitur ei ingratitudinis culpa ex comparatione ad dimissionem præcedentium peccatorum: quoniam cui multa dimissa sunt, plus regratiari tenetur, et turpius ei est contra ignoscentem peccare. Sicque præcedentia peccata non ut peccata, sed ut in tantum dimissa, dant sequenti ingratitudini quantitatem; et quoad hanc redire dicuntur, quia quoad hanc quodammodo in peccato sequenti resultant.

Et si objiciatur illud Ezechielis, Omnes justitias quas fecit non recordabor amplius;1 respondendum, quod non recordantur ad vitæ æternæ adeptionem, attamen recoluntur ad punitionem minorem : alias esset hoc contra Dei misericordiam. Justitia quoque Dei nunquam ita misericordiæ est æqualis, quin magis sit ad indulgendum quam ad condemnandum, quantum in se est : aliter esset crudelis.

Rursus objicitur, quod in legibus humanis, servus manumissus, propter delictum sequens in pristinam redigitur servitutem. — Et S. Jacobus apostolus loquitur :2 Qui offendit in uno, factus est omnium reus. Quod videtur esse per hoc, quod omnia peccata præterita revertuntur in ipsum. Item ponatur, quod quis sufficienter contritus sit ad deletionem culpæ, non pœnæ, et deinceps contemnit pœnitere ac confiteri, sicque decedit; constat quod Deus puniet peccatum quod non punivit homo. Non autem puniet illa Deus, nisi redeant super illum.

Et respondendum ad primum, quod in legibus humanis multa fiunt propter cautelam et formidinem futurorum; et talis est observantia legis illius, quæ servos efficit cautiores, et terrore revocat a consimilibus malis. Deus vero omnia agit ad normam justitiæ, nec unquam punit ultra condignum. — Ad aliud, quod talis non punitur pro ea parte quæ dimissa est ei, sed pro peccato præterito : quemadmodum veniale conjunctum mortali, in æternum punitur. Talis tamen in inferno minus punitur, quam puniretur si nunquam pœnituisset. — Hæc Albertus.

Insuper Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto : Duæ (inquit) sunt de isto opiniones. Una, quod peccata redeant eadem secundum essentiam; alia, quod per ingratitudinem. Contra primam opinionem objicitur : Ponatur, quod aliquis multa peccata mortalia fecerit atque de omnibus condignam pœnitentiam egerit, ita quod si mox moreretur, evolaret; postmodum vero recidivum patiatur per simplicem fornicationem; non potest dici, quod ob illam omnia peccata priora redeant super ipsum : quia peccatum corruptio est, et unum peccatum una corruptio. Alii dicunt quod non pro omnibus, sed specialiter pro quatuor peccatis redeunt peccata dimissa, videlicet : pro fraterno odio, pro apostasia a fide, pro contemptu confitendi et satisfaciendi, item pro eo quod quis dolet se pœnituisse. Sed istis objicitur, quod multa peccata sunt istis vel quibusdam horum graviora, sicut peccata in Spiritum Sanctum. Quidam dicunt peccata non redire nisi quantum ad reatum. — Hinc concedimus, quod propter ingratitudinem tantum dicuntur peccata redire. Homo quippe tenetur Deo ex commisso : nam cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Tenetur etiam Deo ex dimisso : quoniam cui plus dimittitur, ceteris paribus, plus tenetur; ideo recidivando magis ingratus est, et per ingratitudinem Deum magis offendit. Hæc Antisiodorensis.

At vero de his Thomas plenius ac planius scribens : Oportet, ait, fateri peccata aliquo modo redire, quia auctoritates expresse hoc dicunt. Unde quidam concesserunt hoc fieri in omni recidivante. Nec fuit eorum intentio dicere, quod idem numero actus peccati redeat, aut eadem numero macula per pœnitentiam semel deleta (quod enim in nihilum decidit, idem numero non valet redire); sed ita, quod sicut per peccata commissa aliquis impediebatur ante peractam pœnitentiam de eisdem, ne gratiam a Deo reciperet; ita impeditur eisdem, postquam a statu pœnitentiæ decidit per peccatum mortale quo recidivat. Sic namque dicitur peccatum manere quantum ad culpam, in quantum ex actu qui præteriit, impeditur quis a gratiæ receptione, sicut a quodam obstaculo inter Deum et homines posito; remitti vero quoad culpam, quando ratione actuum præteritorum aliquis gratia non privatur. — Verum ista opinio nequit stare, quoniam ad causandum tenebras sufficit per se utrumque horum duorum, videlicet indispositio recipientis, et interpositio obstaculi : idcirco si tenebræ debeant amoveri, oportet etiam indispositionem auferri. Sicque pœnitentia, quæ tenebras peccati tollebat, non solum removebat indispositionem quæ erat in anima ad gratiam recipiendam, sed etiam removebat obstaculum præcedentis peccati: non ita quod actus ille non præcesserit, sed quod non haberet vim impediendi gratiam actus ille præcedens. Quæ vis non posset restitui actui illi nisi iteraretur: qui idem numero reiterari non valet. Ideo dici non potest, quod prædicto modo peccata quantum ad maculam redeant.

Alii ergo dixerunt peccata non redire dimissa, nisi per quatuor peccata jam nominata. Sed opinio ista minus habet de ratione quam prima: quia non potest assignari ratio cur magis per ista, quum quædam sint istis enormiora. Nec sufficit quod dicunt, Deum dimittere peccata sub conditione vitandi hæc quatuor: quoniam causa sufficiens inducit suum effectum absolute, nil exspectans in futuro; gratia autem et passio Christi sufficienter se habent ad omnem culpam delendam. Nec est ratio cur peccata dimittantur potius sub conditione vitandi hæc quatuor, quum omne peccatum mortale contrarietur gratiæ, per quam fit peccatorum remissio.

Hinc dicendum cum aliis, quod aliquid potest redire dupliciter. Primo, in se: et sic peccata dimissa nullatenus redeunt quantum ad maculam, et per consequens nec quantum ad reatum. Secundo, quoad suum effectum: sicque peccata dimissa redeunt, in quantum ex peccatis dimissis in sequentibus relinquitur aliquid: quia ex hoc quod homo Deum peccando offendit post remissionem præcedentium peccatorum, ipse actus sequentis peccati quamdam ingratitudinis deformitatem acquirit. Hinc communiter dicitur, quod quantum ad ingratitudinem redeunt.

Circa hoc quæritur, an ista ingratitudo sit speciale peccatum. Dicendum, quod ingratitudo est privativa gratiarum actionis, quæ respicit dationem. Datio quoque est duplex. Una, quæ respicit debitum, quod vel nunc exsistit, ut quum quis alicui reddit quod debet; vel ut ei debitum fiat, ut dum aliquid emit ut ei illud debitum efficiatur: et hæc datio ad justitiam spectat. Alia vero ad liberalitatem pertinet, et proprie donatio nominatur. Et quia ad hanc non inclinat nisi dandi voluntas, ideo gratuita dicitur; talique donationi gratiarum actio proprie exhibetur. Ex cujus defectu dicitur homo ingratus, et tanto plus, quanto amplius ab illa recedit. Cujus ingratitudinis primus gradus est, dum homo negligit effectualiter retribuere aliquid pro beneficiis sibi datis; secundus gradus, quando ea cum affectu contemnit; tertius, dum obliviscitur ea; quartus, retribuere mala pro bonis. Ingratitudo ergo, quantum ad primos tres gradus semper est speciale peccatum; sed quoad quartum, est deformitas quædam peccato annexa: quia indebite fieri includit culpam; ex hoc autem quod dicitur fieri contra benefacientem, additur circumstantia aggravans, quæ est ingratitudo. Quumque omne peccatum sit contra Deum, ideo ex quolibet peccato ingratitudinem homo incurrit, quoniam est ipse nobis summe beneficus; atque per hunc modum, quodlibet peccatum post beneficium remissionis peccatorum, ingratitudinem habet annexam. Hinc ingratitudo, secundum quam peccata redire dicuntur, non est speciale peccatum, quamvis aliqua ingratitudo peccatum sit speciale.

Denique, quum innocentia ceteris paribus sit majus bonum quam pœnitentia aut recuperata justitia, loquendo in generali, innocens magis tenetur Deo regratiari quam pœnitens. Pensando tamen id quod est gratis dare, pœnitens magis tenetur gratias agere: quoniam magis pium atque gratuitum est, sibi gratiam dare quam innocenti: sicut et magis elongatus est a debito recipiendi gratiam ipsam, qua peccando se fecit indignum.

Amplius, per reditionem istam peccatorum propter ingratitudinem, non consurgit tantus reatus quantus fuit omnium præcedentium peccatorum, sicut nec tanti peccati enormitas. Quantitas enim reatus sequitur quantitatem peccati; peccatum autem per quod quis recidivat, frequenter est multo minus quam peccatum præcedens de quo ante pœnituit, ut dum post remissionem homicidii et adulterii quis cadit in simplicem fornicationem ac furtum.

Præterea quæritur, an per ingratitudinem redeant venialia peccata dimissa, peccatum quoque originale. Dicendum, quod eo modo quo peccata mortalia per ingratitudinem redeunt, et venialia quoque. Quemadmodum enim beneficio et gratiæ Dei adscribenda est mortalium peccatorum remissio, ita et venialium. Atque secundum quod beneficium remissionis contemnitur quodammodo in peccato sequenti, secundum hoc peccata dimissa per ingratitudinem redire dicuntur. — Conformiter redit et originale peccatum: quia et ipsum beneficio gratiæ tollitur in Baptismo, non tamen redit in se, sed modo præfato: ideo non oportet medicinam ejus redire.

Quæritur quoque, utrum per quatuor illa peccata prædicta potius redeunt peccata dimissa, quam per alia vitia. Et dicendum, quod quamvis etiam per alia redeant, in istis tamen quatuor est aliquid speciale præ aliis: quia non solum sunt contra remittentem peccata, quod in aliis quoque peccatis est, sed etiam sunt contra remedium quo dimittuntur peccata. Remissio quippe peccatorum primo attribuitur fidei, secundo caritati, tertio pœnitentiæ. Hinc apostasia a fide, et odium fraternæ caritatis, et contemptus pœnitentiæ, ac dolor de pœnitentia peracta, specialiter faciunt peccata redire, non ratione gravitatis majoris, sed ob causam jam tactam.

Amplius quæritur, utrum recidivans tenetur confiteri priora sua peccata de quibus confessus est. Et respondendum quod imo, secundum opinionem dicentium peccata dimissa redire quantum ad culpam, seu quantum ad reatum: quia sic recidivans subjaceret eis ut prius. Secundum aliam vero opinionem, quæ dicit ea redire solum quantum ad ingratitudinem, est duplex opinio. Una, quod si confiteatur recidivans eidem sacerdoti cui ante confessus est peccata illa dimissa, nondum oblito illorum, non tenetur illa iterum confiteri, nisi in generali, ut de ingratitudine se excuset, dummodo de prioribus peccatis ante recidivum satisfecerit. Si vero ante peractam satisfactionem recidivet, tenetur omnia peccata illa priora etiam in speciali iterum confiteri. Porro si confiteatur alteri sacerdoti, vel eidem etiam priora peccata oblito, sive ante recidivum satisfecerit, sive non; tenetur omnia peccata priora confiteri in speciali, quatenus quantitas ingratitudinis suæ sacerdoti pateat. Alii dicunt, quod nullum horum sit necessarium, ita quod recidivans nec in generali nec in speciali peccata priora confessa reconfiteri tenetur: quia non redeunt eadem numero, et jam ante dimissa sunt. Tertia et rationabilior opinio est, quod recidivans non tenetur peccata priora confiteri directe, sed indirecte, secundum quod sufficere poterit ad cognoscendum ingratitudinem suam a sacerdote, ut etiam sic agnoscat qualem et quantam pœnitentiam recidivanti injungere debeat. — Hæc Thomas in Scripto.

In prædictis responsionibus de reditu peccatorum, concordant Bonaventura, Petrus, Richardus, Scotus, Argentinensis, Durandus, ceterique communiter.

Præterea a prædicta communi positione doctorum de reditu peccatorum, Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali dissentire videtur, ubi de his subtiliter, imo et satis terribiliter loquitur: Ut, inquiens, ista de peccatorum reditu expediamus, dicimus quod lex justitiæ est et rectitudo coram Deo, ut in eo quis puniatur in quo deliquit, et per quæ quis peccat, per hæc Sap. xi, 17. torqueatur. Horum etenim maxime debitores sumus in alios, quæ maxime a Deo accepimus. Quod et in se omnes creaturæ ostendunt. Nam quæ lucem a Creatore copiosius susceperunt, hanc aliis magis largiflue communicant et transfundunt. Ita de calore, odore, sapore et consimilibus potest perpendi, ita ut nulla creatura sibi soli donum aliquod suscepisse videatur, sed potius quibus illud potest communicate. Hinc reus est furti in alios, qui bonum desuper sibi collatum, sibi soli vult retinere, atque injuste appropriare desiderat. Ideo qui misericordiam aliis impenderre renuit, fontem misericordiæ obstruit sibi ipsi: unde dum proximo ignoscere differt, nec a Deo miserationem, sed iram accipere promeretur. Quod ergo peccata, ut odium, immisericordia, etc., faciunt peccata redire, non est præ sua enormitate, sed ex sua natura, qua Deum et gratiam atque clementiam ejus impugnant in suis ministris: quemadmodum rex terrenus interdum impugnatur in subditis suis ab adversario suo. Talis ergo facit Deum esse adversarium suum. Et si dicas, Verum est in his in quibus peccat, non in his quæ Deus jam ante ex sua misericordia ei indulsit; respondemus quod imo, quoniam ipse Deus testatus est, Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.3 Hæc est ergo justitia propter quam dimissa debita repetuntur, quoniam dimittenda non dimittuntur.

Accedit ad hoc et ingratitudo, cujus justissima pœna est, ut beneficio dato privetur. Et ita æqualis gravitatis esse videntur unumquodque peccatum et ingratitudo de remissione ipsius: et ita propter ingratitudinem juste aufertur ac revocatur facta remissio, et incipit homo ingratus denuo esse debitor pœnæ sibi ante indultæ. Ex quo sequitur manifeste, per ingratitudines suas peccatorem fieri debitorem tantarum pœnarum, quantæ sibi prius debebantur pro omnibus suis peccatis. Insuper dicimus, quia quocumque peccato mortali quo quis recidivat, indubitanter exstinguit in se gratiam Dei, qua Deo exstitit gratus. Ideo quoque exstinguit in se sequelam seu effectum gratiæ, utpote remissionem ante concessam. Sicut enim non potest præstari peccatorum remissio sine gratia, ita nec esse. Amplius, sicut dividi gratia non potest, ita ut aliquis partim sit sanctus, et partim peccator; ita nec remissio peccatorum, ita ut in parte teneantur et in parte dimittantur. Denique, si quis hostium, principi reconcilietur atque a principe in donum recipiat castrum, deinde rege offenso redeat ad hostes ipsius, numquid solum illud castrum amittet? Nonne omnia sibi a rege collata amittet, et remissione ac condonatione sibi exhibitis indignus censebitur, magisque displicebit quam ante? Hoc exemplo multisque similibus pensa, quod recidivantes, in iram quam pœnitendo effugerant, relabuntur. Summa autem omnium horum est, pœnas peccatorum jam dimissorum redire ex integro de jure atque justitia, vel potius ipsos peccatores recidivantes recidere ac redire in ipsas, quantum est de jure ac justitia meritorum. Fines vero seu limites misericordiæ Dei, nec hic nec alibi præscribimus aut arctamus: imo immensitatem ejus jugiter veneramur ac prædicamus. — Hæc Guillelmus.

Qui de his scribit diffuse, ac diligenter legenti formidinem incutit grandem. Aliarum etiam opinionum solvit objecta et sentire videtur, quod non solum per quatuor præfata peccata, sed et per unumquodque mortale peccatum quo quis recidivat, universa peccata dimissa redeunt quantum ad pœnam: quod et per multas similitudines probat. Hocque ad minus convincit, quod peccata vehementer, imo ineffabiliter aggravantur per recidivationem frequentem. Ideo metuendissimum supersanctissimi Dei judicium anxie ac maxime formidemus, atque a peccato, præsertim a recidivo, quasi a facie draconis ac basilisci fugiamus, et quasi tumentes super nos fluctus timeamus Altissimum. — Quærit etiam idem doctor, an post quodcumque mortale peccatum quo quis recidivat, sit confessio reintegranda ex integro. Et responsio ejus ad hoc, concordat præinductis ex Thoma: idcirco pertranseo.

Footnotes

  1. Ezech. XVIII, 24. ↩

  2. Jacob.ii,10. ↩

  3. Matth.vii, 2. ↩

Chapter 172 of 283